Search chants

Displaying 34601 - 34650 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a01758.1 H Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dedisti | In tuo sancto nomine qui custos et defensores et vigilemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sanctae praecipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regia | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi
a01758.2 H Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medium noctis tempore pergens vastator angelus aurus punire non fuit signum formidans sanguine | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medium noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendidi ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medium noctis tempore pro Christo vincti in carcere Paulus quoque et sileas laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christe es due vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta
a01758.3 H Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudando semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastator angelus Aegypto mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Aegyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protectus sanguine | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per vocem evangelicam venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sanctae virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte foris remanent quae extinctas habent lampades frustra pulsantes januam clausam jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Mediae noctis tempore Paulus quoque et sileas pro Christo vincti in carcer est Christe resolve vincula nostra relaxa crimina in te sanctae credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni gloriae aeternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta
a01758.4 H Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes sonent in organo ter sanctus dicat domino
a01759 A Benedictus dominus deus Israel et benedictum nomen tuum sanctum et honorabile in omnia saecula De Trinitate
a01760 A Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti praeconia ejus ope sempiterna merearis praemia Juliani, Epi.
a01761 I Corde puro regem Christum adoremus dominum caeli arce qui beatum provexit Julianum Juliani, Epi.
a01762 A Ad collocandum in Galliis nove fidei fundamentum superna pietas magnificos atque industrios destinavit viros Juliani, Epi.
a01763 A Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Cenomannice a domino missus est Julianus Juliani, Epi.
a01764 A Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt Juliani, Epi.
a01765 R Sicut cum placidas verni clemencia temperat auras redolentes arbusta prorumpunt in flores sic pace ecclesiae restituta sancti per mundum effulsere viri fidei fulgore insignes virtutum luce admirabiles Juliani, Epi.
a01765a V Ad christi sequenda vestigia in mansuetis corde parati sunt immitabiles Juliani, Epi.
a01766 R Primus igitur non tantum praesul quantum apostolus urbi Caenomannice a domino missus est Julianus Juliani, Epi.
a01766a V Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam Juliani, Epi.
a01767 R Signum apostolatus ejus ipsi sunt in domino qui praedicatione ejus ab errorum tenebris ad lumen deifice fidei vocati sunt Juliani, Epi.
a01767a V Area tu paterni delicti ab squalore vetuste gentilitatis
a01768 R Miles Christi gloriosae Juliane sanctissime tuo pio interventu culpas nostras ablue Juliani, Epi.
a01768a V Ut caelestis regni sedem mereamur scandere Juliani, Epi.
a01769 R Hic itaque Julianus romana generositate clarissimus lingua facundus justicia insignis merito fidei apparuit percaelebris Juliani, Epi.
a01769a V Primus urbi Caenomannicae non tantum praesul quantum apostolus a domino missus est Julianus Juliani, Epi.
a01770 R Per manus Juliani pontificis tantas Christus operabatur virtutes ut cunctis languentibus opem crucis medicamine largiretur Juliani, Epi.
a01770a V O gloriosum praesulem o summe veritatis preconem qui tanta Christi plenus erat gracia
a01771 R O gloriosum praesulem o summe veritatis preconem o urbs praeclara Caenomannis quae a Christo Julianum meruisti habere pastorem Juliani, Epi.
a01771a V Eum semper in caelis merearis intercessorem quem in terris a Christo redemptore nostro Juliani, Epi.
a01772 R Urbs provecta Caenomannis Juliani meritis tanti patris nunc praeclara suscipe sollemnia ut quo duce veritatis sumpsisti preconia ejus ope sempiterna merearis praemia Juliani, Epi.
a01772a V Cujus vera te perduxit ad fidem assertio ejus semper tueatur ubique intercessio Juliani, Epi.
a01773 R Splendens Lucifer velut solem post anxie noctis nunciat umbram sic Julianus post errorum tenebras exortum solem justicie Caenomannensibus nunciavit Juliani, Epi.
a01773a V Sedentibus in tenebris et umbra mortis Julianus praeco veritatis Juliani, Epi.
a01774 R Beatissimus Julianus Caenomansium pontifex primus virtutum fulgore clarissimus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subiit sempiterna Juliani, Epi.
a01774a V Immortalis palme adaeptus bravium regnat cum Christo in aeternum Juliani, Epi.
a01775 A Julianus Caenomannensium pontifex primus antiqui hostis superbia triumphata hodie felix et victor regna subit sempiterna Juliani, Epi.
a01776 A Immortalis palme adaeptus bravium Julianus Caenomannensium praesul regnat cum Christo in aeternum Juliani, Epi.
a01777 A Ad Christi veritatem gentibus manifestandam ad conculcandam vani erroris culturam Julianus urbem peciit Caenomannicam Juliani, Epi.
a01778 A Domine Jesu Christe jube ut resurgat adolescens iste ut tanti facti potentia et fides credentium in te roboretur et non credentium corda subdantur per te unigenitum dei vivi quem cum patre et spiritu sancto regnantem et dominantem confitemur in saecula saeculorum Juliani, Epi.
a01779 A Mox quasi a sonno adolescens surgit a feretro et clara voce coepit clamare magnus est deus christianorum quem praedicat servus ejus Julianus Juliani, Epi.
a01780 A At vero cunctorum clamore in caelum sublato Christus ab omnibus adoretur Christus verus deus praedicatur et famulus ejus Julianus multum reluctans et renitens ab omnibus adoratur Juliani, Epi.
a01784 A Sacerdos magnus sanctus Martinus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus alleluia Martini
a01785 I Domino sanctorum praesulum regi jubilemus in hac sacra sollemnitate pontificis nostri N. Cuthberti
a01786 A Auctor dominorum spiritus inspirans vera fatibus per trimum fatur infantem Cuthberhtum fore praesulem Cuthberti
a01793 R Magnificavit illum* Cuthberti
a01793a V Statuit illi testamentum* Cuthberti
a01794 A O magne praesul Cuthberhte cui Christus fuit vivere cui mori lucrum perenne dum post mortem vivis vere signis divinis inclyte languidos sanans a labe hinc rogamus pia prece tu pro nobis intercede Cuthberti
a01795 R Propitius esto domine peccatis nostris nequando dicant gentes ubi est deus eorum
a01795a V Adjuva nos deus salutaris noster et propter honorem nominis tui domine libera nos
a01796 R Protector noster [...]
a01798 A O quam casta mater et virgo fecunda maria quae nullam novit maculam deum portare mervit O quam casta mater quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genvit salvatorem O beatum ventrem mariae quae tantam nobilem terrae protulit ut diceret corus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax Nativitas Domini
a01800 R Laudemus dominum in beati abbatis Benedicti meritis gloriosi ad sepulcrum ejus aegri veniunt et sanantur Benedicti
a01800a V Gaudeamus et exsultemus in domino beati Benedicti abbatis festivitatem celebrantes Benedicti
a01801a V O Benedicte sidus aureum domini gratia servorum gemitus solita suscipe clementia Benedicti
a01803 A Ecce Maria venit ad templum eum puero Jesus cujus ingressa fulget sanctuarium et omnis terra laetetur in corde suo quem acceptis lampadibus sursum psallebant dicentes benedictus qui venit in templum suo dominus Purificatio Mariae

Pages