Search chants

Displaying 36301 - 36350 of 62356
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a04722 A Serpens enim non movetur ex propria sede nisi ex ore in cantantis verborum prius cognoverit carmen
a04722a AV Sanctus Julianus assesori dixit
a04723 A Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus
a04723a AV Audiant principum vissa qui in ipsis militant Juliani
a04724 A Nos vero qui dominum regem habemus in caelum terrenum judicem non habemus
a04725 H Apostoli et martyris solemni cum laetitia Matthaei laudes resonet magnificas Ecclesia | Hic teloneum deserens statim secutus Dominum apostolus efficitur et praedicator hominum | Matthaeus largus exhibet magnum Christo convivium largissime reficiens regem pastorem omnium | O martyr atque apostole evangelista nobilis tecum fac omne in saeculum Christo canamus gloriam Matthaei
a04726 A Julianus sanctus dixit carnificibus hujus multitudinis voluntas simul mecum Juliani
a04726a AV Nam qualem me vides loquentem tales sunt et isti tacentes Juliani
a04727 A In quo loco martyrium recipientes talis divina gratia collata est ut omnibus praeter cantibus quos his temoribus ad venerit quacumque fuerit infirmitate possesus sanus abscedat Juliani
a04727a AV A domino Jesu Christo usque in hodiernum diem Juliani
a04729 A Vidit Jesus Levi sedentem ad telonium et ait illi sequere me Matthaei
a04730 R Manum mittit ad fortia virtutum exercitia haec beata apprehendit dulciter consurgens nocte media orationum studia deo solvebat jugiter Hedwigis
a04730a V A[...]s domicilia dans infirmis­ obsequia et leprosis pocula Hedwigis
a04731 R Margarita sole tecta quond[am ... despe]cta ista dei famula gemma lucens electa carne nubila detecta fulget per miracula Hedwigis
a04749 R Dum crucis suspendium biduo vivens pateretur beatus Andreas exclamavit et dixit o Jesu Christe domine magister bone non hinc depona jubeas me famulum tuum donec accipias spiritum meum Andreae
a04749a V Cumque jam minis perterritus populi vellet eum egeas de cruce deponere ait ad Christum beatus Andreas Andreae
a04758 L Lectio Isaiae prophetae in qua Christi lucida vaticinntur nativitas haec dicit dominus ad filius santus spiritus populus gentium qui ambulabat in tenebris quem creasti quem fraude subdola hostis expulit paradiso vidit lucem magnam fulsere et immania note media pastoribus lumina habitantibus in regione umbrae mortis lux sempiterna et redemptio vere nova orride eis o mira genitura o proles gloriosa ostupenda nativitas parvulus eum natus est nobis magnus hic erit ibi genitus suis filius dei patris summi natus est nobis ab arce suma et factus est principatus super humerum ejus ut caelos regat atque aniam nec non refrenet Maria qui vocalitur nomen ejus ne fias Messias soter Emmanuel sabbaoth ad enim adonai admirabilis radix danit consiliarius deus fovis deus patris quereant otinam pulchrae daemonum castra perimensterrima pater futuri saeculi rex omnipotens princeps pacis per saecula sempiterna multiplicabitur ejus imperium in Jerusalem Judaea sive Samaria qui pacis non erit finis hic et veum super solium et super dabit et super regnum ejus qui regni meta fui non erit aliqua ut eos franet illud in fidei pignore qui corroboret illud in judicio justitia judex cum venerit judicare saeculum amen illi clebetur gloria laus et jubilatio et usque in sempiternum amen
a04764 A Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam Matthaei
a04765 A Non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam Matthaei
a04787 A Benedicta tu a deo tuo quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabitur super te deus Israel Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04788 A Dominus elegit te ut sis ei et faciat te in laudem et nomen et gloriam suam Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04789 A Eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui quia complacuit domino in te Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04790 A Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem quia ostendisti gratiam et fidem Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04791 A Erumpet quasi mane lumen tuum et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria Domini colliget te Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04797 R O vitae clavis paradisi porta suavis Andreae
a04797a V Petre tuis aperi prata gregis superi Andreae
a04810 A Euntes renunciate Joanni quae vidistis caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur alleluia et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me
a04827 R Parvulus filius datus est nobis Nativitas Domini
a04827a V Et vocabitur deus fortis
a04832 A Virgo sancta ef fidelis si verbum genuit incarnatum virgo mansit et post partum quem laudantes omnes dicimus benedicta tu mulieribus Suff. Mariae Nat.
a04847 R Exsultabo et laetabor domine in misericordia tua Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04847a V Quoniam respexisti humilitatem meam
a04851 A Loquente Jesu ad patrem respondens dixit confiteor tibi domine pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et a prudentibus et revelasti ea parvulis Dom. 5 p. Epiph.
a04866 A Erigens se Jesus dixit mulieri mulier ubi sunt qui te accusabant nemo te condemnavit nemo domine nec ego te condemnabo vade et amplius jam noli peccare Dom. 4 Quadragesimae
a04888 A Ave gratia plena dei genitrix virgo gaudium annuntiabis universo mundo ex te enim ortus est sol justitiae Christus deus noster ex solvens maledictionem dedit benedictionem et confundens mortem donavit nobis vitam sempiternam Annuntiatio Mariae
a04888a AV Beata es vir Annuntiatio Mariae
a04889 H Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04890 H Luce divina rutilantis aulae sedibus virgo frueris secundans vota promisso refoves precantes Imbre rosarum | Sint rosae nobis fidei supernae lumen affulgens columenque rebus spes in adversis et amoris almi vivida virtus | Sint rosae nobis tuus ille fidens candor infantis domino paterno grata qui praebet vel acerba nostrae numine vitae | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus reboat in omni gloria mundo Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04891 R Anima mea exsultabit in domino Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04891a V Et delectabitur super salutari suo Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04892 A Requiem tibi dabit dominus semper et implebit spendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04893 A Requiem tibi dabit dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae Theresiae a Jesu Infante Virginis
a04911 A Vivo autem ego jam non ego vivit vero in me Christus ego enim stigmata domini Jesu in corde meo porto Gertrudis
a04912 R Afferentur regi virgines in exsultatione Comm. unius Virginis
a04912a V Adducentur in templum regis Comm. unius Virginis
a04913 A Zelo zelata sum pro honore sponsi mei Jesu Christi qui dixit mihi ut vera sponsa meum zelabis honorem Teresiae Avilensis
a04914 H Illum quaero qui pro nobis mortuus est illum volo qui propter nos resurrexit Ignatii
a04921 A Isti sunt viri sancti facti amici dei divinae veritatis praeconio gloriosi linguae eorum claves caeli factae sunt Cyrilli et Methodii Pont., Conf.
a04926 A Dixit autem dominus Salomoni quia postulasti sapientiam ad discernem dum judicium neque petisti vitam neque divitias neque animas inimicorum augebo tibi honorem et gloriam super omnes reges qui ante te fuerunt retro cunctis diebus De Sapientia
a04927 A Dixit autem dominus ad Job ubi eras dum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes fili dei posui fundamenta terre et extendi super eam lineam conclusi mare terminum et posui nubem vestumentum ejus alleluia

Pages