Search chants
Displaying 39601 - 39650 of 62371
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah16348 | H | Laetare Toletum in hoc sacro festo cui totum laetum precibus adesto | Et habere si vis aliquid a deo ista nostra civis adquiret ab eo | Haec dum corde puro deum intercessit in carceris muro pollicem impressit | Pollex sic intravit in praedura petra quod crucem signavit ut in molli cera | Sic Christe consigna corda nostra dura ut te mente digna sequamur et pura | Leocadiae |
| ah19367 | VAR | Magna virum resonent Domini praeconia Christi | Martialem liricae reboent concorditer odae | Martialis, Apost. |
| ah20115 | Tp | Ut nos reduceret Deus ab inferis assumpsit hominem pro nobis miseris quo duce ducimur ad sedes aetheris mundati crimine parentis veteris | Praemissus Gabriel venit ad virginem qui cuncta diceret illi per ordinem virgo ne timeas pelle formidinem Deum concipies inquid et hominem | Hic est quem Gabriel divino carmine venturum nuntiat de David semine ipse non alius lumen de lumine qui nos illuminat natus de virgine | Cujus sunt omnia cujus imperio regis obediunt et omnis regio pro mundi crimine pro mundi vitio sumpsit initium carens initio | En Dei filius venit ab aethere qui potest omnia dicendo facere quem magi praevio quaerentes sidere tres trinum triplici fatentur munere | Nativitas Domini |
| ah20140 | H | Mirabile mysterium Deus creator omnium per incorruptam virginem nostrum suscepit hominem et nata mater Patre est qui natus matre pater est | Credit Eva diabolo Maria credit angelo per illam mors introiit per istam vita rediit perdiderat hec condita hec restauravit perdita | Cedrus alta de Libano sub nostrae vallis ysopo cum visitavit Jericho cipressus fit ex platano cinnamomum ex balsamo benedicamus Domino | Usiae gigas geminae assumpto Deus homine alvo conceptus feminae non ex virili semine natus est rex ab homine Jesus est dictus nomine | De spinis uva legitur de stella lux exortitur de petra fons elicitur de virga flos egreditur de monte lapis lapsus est de lapide mons factus est | Qui fuit erit et qui est qui loquebatur praesens est nobiscum est rex Israel qui dicitur Emmanuel nos ergo multifarias Deo dicamus gratias | Nativitas Domini |
| ah20164 | H | Tribus signis Deo dignis dies ista colitur tria signa laude digna caetus hic prosequitur | Stella magos duxit vagos ad praesepe Domini congaudentes omnes gentes ejus psallant nomini | Novum mirum aqua vinum factum est ad nuptias mundus credit Christus dedit signorum primitias | A Johanne in Jordane Christus baptizatus est unde lotus undis totus et purificat | Lector lege a summo rege tibi benedictio sit in caelis plebs fidelis psallat cum impudio | |
| ah20252 | Sq | O Maria maris stella plena gratiae mater simul et puella vas munditiae | Templum nostri redemptoris sol justitiae porta caeli spes reorum thronus gloriae | Sublevatrix miserorum vena veniae audi servos te rogantes mater gratiae | Ut peccata sint oblata per te hodie qui te puro laudant corde in veritate | De BMV |
| ah22205 | H | Hymnum novum decantemus modulatis vocibus Hieronimum imploremus pium patrem omnibus ut adsistat occurramus sinceris affectibus | Mundam vanum contemnentem ex Stridonis oppido eremumque sitientem ex patre Eusebio nobili ex stirpe natum confini Pannonio | Verum lumen nostrae vitae petentem Hebraicam simul Graecam et Latinam linguam et grammaticam Victorinum oratorem a quo et rhetoricam | Sacrosanctum scripturarum abyssale fluvium intuentem quam praeclare auxit et praeconium effundendo nobis planum quod erat tam asperum | Decus honor deo patri sit et ejus filio spiritui sancto pari doctori eximio et Hieronimo beato sempiterna saecula | Transl. Hieronimi |
| ah22206 | H | Chorus fidelium coetus angelici pangant praeconium sancti Hieronimi cultoris eremi fidelis domini et doctoris eximii | Totum se praebuit dei obsequio cum mundum renuit in monasterio quod sibi condidit et suis posteris juxta praesepe domini | Ornatus meritis dives virtutibus cum suis monachis in die obitus colloquens monuit ne moestidudinem sed verum gerant gaudium | Regnis coelestibus mundi miseriam cum meis actibus relinquens veniam in summa gaudia aeterna praemia per infinita saecula | Ex hoc sit gloria patri et filio laus sit et latria sancto paraclito ut cum Hieronimo ducat ad patriam et lucem quam inhabitat | Transl. Hieronimi |
| ah22207 | H | Sanctorum decus praesulum et doctor lumen refulgens in obscuro auctor noster salutis veritatis cultor eremi pastor | Tibi est datum regimen fidele haereses omnes deprimens adhaeres sacrae doctrinae malleus es vere haereticorum | Augendo fidem contra infideles tu semper idem satagis docere vitae perennis ais permanere fruitionem | Gloriam mundi spernis contemnendo carnem lascivam pius jejunando et nudam humum amplectens cubando semper in vita | Utque ad astra traheris a summis caelicis viris diceris jucundis artubus sacris sociatus puris gaudiis vitae | Tibi sit patri filioque vero gloria laudis spiritui tuo qui cum utroque sempiterno deo manet aequalis | Transl. Hieronimi |
| ah22473 | H | O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria | Ursulae |
| ah23021 | H | Amor Jesu dulcissime quando cor nostrum visitas pellis mente caliginem et nos reples dulcedine | Quam felix est quem satias consors paternae dexterae tu verae lumen patriae quod omnem sensum superat | Splendor paternae gloriae incomprehensa bonitas amoris tui copiam da nobis per praesentiam | Transfiguratio Dom. |
| ah23021.1 | H | Lux alma Jesu mentium dum corda nostrum recreas culpae fugas caliginem et nos reples dulcedine | Quam laetus est quem visitas consors paternae dexterae tu dulce lumen patriae carnis negatum sensibus | Splendor paternae gloriae incomprehensa caritas nobis amoris copiam largire per praesentiam | Jesu tibi sit gloria qui te revelas parvulis cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen | Transfiguratio Dom. |
| ah23035 | H | O crux ave sanctissima spes nostra nobilissima salus mundi verissima omni laude dignissima | |
| ah23340 | H | Hostis Herodes impie Christum dum vis occidere pueros innocentia caelis coronat gloria | Matrum caterva personat collisa deflent pignora vox in Rama est audita Rachel plorans tot milia | O quam beatae lacrimae dolore martyrum editae quae non carent caelestibus dantes loquelam gemitus | Hac prole mater inclyta fecundatur ecclesia gaudet chorus angelicus crescitque suus numerus| O Christe rex fortissime o actor innocentiae conjunge nos infantulis qui te canunt in mortibus | Nat. Innocentium |
| ah23340:01 | HV | Hostis Herodes impie Christum dum vis occidere pueros innocentia caelis coronat gloria | Nat. Innocentium |
| ah23340:02 | HV | Matrum caterva personat collisa deflent pignora vox in Rama est audita Rachel plorans tot milia | Nat. Innocentium |
| ah23340:03 | HV | O quam beatae lacrimae dolore martyrum editae quae non carent caelestibus dantes loquelam gemitus | Nat. Innocentium |
| ah23340:04 | HV | Hac prole mater inclyta fecundatur ecclesia gaudet chorus angelicus crescitque suus numerus | Nat. Innocentium |
| ah23340:05 | HV | O Christe rex fortissime o actor innocentiae conjunge nos infantulis qui te canunt in mortibus | Nat. Innocentium |
| ah23427 | H | Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina caeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca caeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiisseae Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus | |
| ah23449 | Sq | Sancte Paule pastor bone (...) | |
| ah23519 | H | Festum diem Wiboradae virginis et martyris geminantem tripudium cum coronis geminis una omnes veneremur vocibus cum consonis | Isthaec postquam diu vitae desudavit practica desiderans jam quieta vacare theorica sedem sibi eligeba clausulae ergastula | In qua perfruens quam saepe visione caelica divinitus devastandam ab Ungris Almanniam suae quoque passionis praecognovit gloriam | Hujus passionis die gratulantes annua postulemus unanimes illius suffragia mereamur consolari in nostra miseria | Amissaeque diu limen reintrare patriae quam lilio virginali intraverat hodie redimita proprioque roseata sanguine | Quod dignare nobis simplex trinitas concedere ne pretium quod profluxit Christe tuo latere annulletur jam redemptis ad perenne vivere. | Wiboradae |
| ah24018A:01 | SqV | Ex David semine proles concipitur quae sancto flamine repleta creditur matris in utero | |
| ah24018B:01 | SqV | Gaude proles ex Anna nasceris Jesse virga es magni germinis Maria | |
| ah24018C:01 | SqV | Rosa veris paradisus et Libanus non excisus quo fragrat ecclesia est Maria mons praevisus de quo lapis est abscisus qui fregit sculptilia | |
| ah24018D:01 | SqV | Stella caeli matutina sol praefulgens lux divina salve gemma gloriae culpae nostrae medicina rosa fragrans sine spina fons misericordiae | |
| ah24018E | Sq | Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio || Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio || Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio | |
| ah24018E:01 | SqV | Gaude virgo mater Christi quae per aurem concepisti Gabriele nuntio | Gaude quia deo plena peperisti sine poena cum pudoris lilio | |
| ah24018E:02 | SqV | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | |
| ah24018E:03 | SqV | Gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in caeli palatio | Ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio | |
| ah24018E:04 | SqV | Gaude qui oblatio regum et devotio exhibetur filio | Gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurrectio | |
| ah24018E:05 | SqV | Gaude Christo ascendente et in caelum te vidente motu fertur proprio | Gaude quae paraclitus missus fuit caelitus in tuo collegio | |
| ah24018F:01 | SqV | Virgo felix virgo munda virgo casta et fecunda virgo carens simili | Virgo digne laudabunda nos illaesos fac sub unda pertransire saeculi | |
| ah24018G:01 | SqV | Ave mater gratiae finis et miseriae caeli porta | Nam fons sapientiae de te flos munditiae lux est orta | |
| ah24018H:01 | SqV | Mater dulcis mater pia te laudantes hac in via ad te ipsam dirige | Mater semper incorrupta vitiorum quos sub lucta pressos cernis erige | |
| ah24018I:01 | SqV | Ave virgo regia felix prudens et pia dux caecorum | Maria fons gratiae fons misericordiae fons hortorum | |
| ah24018J:01 | SqV | Ora Christum mater Christi ora quem tu concepisti sine viri semine | Ora patrem ora natem deum verum de te natum hominem pro homine | |
| ah24018K:01 | SqV | Gaude virgo praeelecta gaude quae mire concepta es ex matre sterili | Gaude quae stirpe regali ortum voce prophetali trahis modo nobili | |
| ah24018L:01 | SqV | Virga Jesse quam Anna peperit deum esse qui homo voluit hunc necesse per ave concepit | |
| ah24018M:01 | SqV | Ave maris stella mater et puella regis regum | Sumens illud ave parentibus fave via legum | |
| ah24018N:01 | SqV | Novo privilegio romana nunc concio nivis sub indicio decoratur | Monte super hagio admiranda visio sub papa Liberio demonstratur | |
| ah25133 | A | O virgo beata dioscori nata nobis tuis emulis caritate famulis peccatorum veniam impetra per gratiam sponsi tui Christi quem tu coluisti pro quo inivisti poenas leto tristi | Barbarae |
| ah25134 | A | Vitae salus valida ne nos palus squalida peccati demergat hic nos sic transvergat ut in vitae solio regnemus cum gaudio impetret hoc Barbara ne nos gens Barbara diri ducis taetri trucis hostis crucis atque lucis seducat vitiis nos dans suppliciis sed ejus per passionem transeamus per agonem dei sorte bona morte ad vitam aeternam amen | Barbarae |
| ah31207 | Va | Stella caeli exstirpavit quae lactavit dominum mortis pestem quam plantavit primus parens hominum | Ipsa stella nunc dignetur sidera compescere quorum bella plebem caedunt diro mortis ulcere | Virga Jesse germinavit florem veri luminis quem benigne ros rigavit septiformis spiritus | Ipsa virgo nunc compescat daemonum insidias ut in nobis nunc virescat laus et omnis bonitas | Mater dei amicta sole luna tuis pedibus subest nunc a cladis mole serva nos in aedibus | Ipsa mater deprecetur filium piissimum ut viventes hunc laudemus patrem et paraclitum | |
| ah34001 | Sq | Quem aethera et terra atque mare non prevalet totum capere | Asine praesepe infans implet caelos regens ubera sugens | Factor matris factus hodie est de matre | Creans diem hodie creatus in die | Nascitur mundo oriens Gabriel | Quem vocavit Emmanuel nobiscum Deus | |
| ah34003 | Sq | Redemptori pleps (sic) redempta (...) | |
| ah34004 | Sq | Praeter rerum seriem parit deum hominem (...) | |
| ah34005 | Sq | Laude mirandum digna prosequamur regem (...) | |
| ah34008 | Sq | Omnes ergo laetemur (...) | |
| ah34019 | Sq | Speciali gloria (...) |
Pages
No search term provided.