Search chants

Displaying 40101 - 40150 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
ah47229 Tp Regnum tuum solidum | Apostolorum princeps Petre pro nobis intercede | Ut nos emundet fons misericordiae a crimine | Et deducat rex ad gaudia amoena | Patriae semper mansurae | Ut potens est in aeternum JESU Petri
ah47230 Tp Salve virgo virginum | Maria virgo intercede pro nostra facinora | Et pia voce roga deum potentem per omnia | Ut det nobis florigeram sedem | Frui semper cum eo | Ut potens es in aeternum JESU
ah47234 Tp Rex caelorum maris atque terrae | Qui venisti humanum genus salvare | Te precamur omnes assidue | Nos quoque protege | Clementer ab hoste | Qui solus habes immortalitatem et lucem habitas inaccessibilem
ah47235 Tp Regnum ejus magnum et potestas illius alta | Per quem sublimatum semper tenens principatum | Qui per lignum crucis signum nobis ostendisti triumphum | Te laudamus o rex caelorum | Tibi laus et imperium | Semper regnans in aeternum JESU
ah47236 Tp Regnum celsi decus honorificandum | Rex pie Christe nostri semper digniter miserere | Qui bona tuae donas vitae patris arce superae | Quem laudantes ore ac corde | Voces damus aethere | Proclamantes in aeternum JESU
ah47239 Tp Regnum tuum solidum | Unigenite qui semper vivis atque regnas cum patre | Miserere nobis oppressos facinorum pondere | Aufer a nobis nostras iniquitates | Munus caeleste propitius concede | Ut laeti te videamus qui es natus de virgine JESU
ah47240 Tp Regnum tuum solidum | Manens in aeternum per cuncta semper saecla | Qui pro salute descendisti nostra pati in terra | Tu in vita nostra opera | Da nobis precamur praemia aeterna | Ut laetemur omnes tecum per saecula JESU
AH47266 Sa Sanctus et justus | A Qui Deus est vere quem gloria summa videre | Sanctus B Mens patris est verbum propter carnem caro factum | Sanctus C A dominante throno manans septemplice dono | Dominus Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | D Patre Deo genitus sine tempore sed sine matre Virgine matre satus sub tempore sed sine pater | Benedictus qui venit in nomine Domini Osanna in excelsis Ad Missam
AH47276 Sa Sanctus | A Cujus ad imperium famulantur quaeque creata | Sanctus | B Unica nostra salus lux gloria spesque beata | Sanctus | C Laudis ad obsequium sint haec tibi munera grata | Dominus Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | D Rex regum dominator humilium sublevator | Benedictus qui venit in nomine Domini | E Carne sumpta matre de virgine immolari pati pro homine | Osanna in excelsis Ad Missam
AH47286 Sa A Sanctus Perpetuo numine cuncta regens | B Sanctus Regna patris disponens jure parili | C Sanctus Consimilis qui bona cuncta nutris | Dominus Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | D 0 deitas clemens servorum suscipe laudes | Benedictus qui venit in nomine Domini Osanna in excelsis Ad Missam
AH47288 Tp SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS Immortalis et verus Pius et severus Trinus atque unus SABAOTH Qui regis alta caelorum gubernas machina solus PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Custos atque defensor aeterne rex BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA Indefessas voces nostras exaudi IN EXCELSIS Epiphania
ah47302 Tp Sanctus genitor ingenitus | Sanctus patris unigenitus | Sanctus maestorum paraclitus | Dominus deus sabaoth cunctae militiae caelestis patriae | Pleni sunt 'gloria tua quam poli propriae narrant excubiae | Hosanna in excelsis sedibus perennis gloriae | Benedictus 'nomine domini moritur amoris rabie hosanna in excelsis
ah47303 Tp Sanctus ave nobilis virga Jesse ave auctrix salutis nostrae o Maria | Sanctus ave fons misericordias ave spes et vita veniae o Maria | Sanctus ave regina caelestis curiae nos perduc de hac valle miseriae o Maria | Dominus deus sabaoth salve lux mundi verbum patris Jesu nos salva ob honorem matris | Pleni sunt caeli in excelsis vera hostia caro viva fac ut laetemur cum virgine diva | Benedictus qui venit in nomine domini integra deitas verus homo da nos perfrui caelesti domo hosanna in excelsis
ah47310 Tp Sancte ingenite genitor sine genitrice geniti Mariae | SANCTUS | Sancte fili in gloria aequalis patri o qualis dignitas sine patre Mariae matri SANCTUS Sancte spiritus amborum amor suavissimus sub cujus umbra exultat virgo mater Maria DOMINUS ... IN EXCELSIS Cujus gloria prae cunctis Mariam glorificavit BENEDICTUS Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI A celsa gloria patris ad humilitatem ancillae sed reginae matris
AH47342 Sa Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini | OSANNA patris sapientia per quem vivunt omnia | Cum patre qui regnas in saecula | Rutilans simplex substantia | Aequalis est cui gloria | Majestas est coaeterna | Olim qui pro nobis natus es ex Maria | Non linquens supera venisti ad infima | Reparare perditum vita hominem a morte perpetua | Tibi cuncti voce publica canamus cum plebe davitica | Benedicte patris salvifica IN EXCELSIS Ad Missam
ah47343 Tp HOSANNA | Carmina plebs sedula concinat in sede regnanti politica | Quem tremunt cuncta contio angelica Cherubin ac Seraphin necne ardentia | Trinum et unum ecclesia hunc jure colit catholica | Nostra qui sumpsit mortalia larga misertus clementia | Natus homo pertulit opprobria haerens ligno victima mundi tersit crimina obiens tartarea destruxit prorsus imperia | Morte victa die surgens tertia plura nempe contulit mundo vitae gaudia rediens stelligera suis concessit palatia | Hinc jubilemus illi omnes una | Consona voce clangentes neumata | Cui semper virtus et gloria IN EXCELSIS
ah47346 Sq Clemens et benigna jugi laude digna maria | Fer spiritalia nobis remedia Maria | Tu plena gratia mater eximia Maria | Solve peccamina relaxa crimina Maria | Felix et beata deo fecundata Maria | Restaura perdita remitte debita Maria | Parens dei facta mater set intacta Maria | Nos a miseria reduc ad gaudia Maria | Tu mundi domina caelorum regina Maria | Si tibi gloria saecla per omnia Maria
AH47354 Sa Hosanna duciflua Deo resonant cuncta | Agmina angelica psallant tibi in astra | Qui venisti rex sacra in virginis viscera | Formam servi suscepta procedens ex Maria | Quae mansit incorrupta post partumque integra (...) Ad Missam
ah47361 Tp Pie Christe descendisti ad terram mundum tua factura salva Inferni portas confregisti fortiter | Dira jura ipsa dextra conculcans sanctos sursum levans ad aethra Ut tibi semper decantent OSANNA IN EXCELSIS
ah47366 Tp Christo regi regum benigno sacra panganmus praeconia | In sacratione corporis sacri sanguinisque voce dicamus pulchra | Ipsi redemptori supplicamus una | Mundum triumphantes respuentes vana | Largitor optime rectorque benigne respice nos in terra | Existens cum patre et sancto flamine nostra munda pectora | Juste judex indicans | Tecum [sis] nos resuscitans | In dextra parte collocans benigneque sanctificans OSANNA IN EXCELSIS
ah47367 Tp Consolator peccatoris dolimeta vas dulcoris datur gratiae | Alvum subit genitricis specialis et felicis rerum serie | Tres personas venerari decet orbem lege pari reverentiae | Pater natus et spiramen trinus deus paris tamen existentiae | Corpus Christi veneretur quisquis sibi pollicetur dona veniae | Quod in cruce cruentatum dat exemplar moderatum patientiae | ln honorem salvatoris usum cingat omnis oris vox laetitiae | Qui caelestes sperant sedes summi regis coheredes dicant hodie OSANNA IN EXCELSIS
ah47368 Tp Quem pium benedicit turma | In terris fidelium munda | Gemens quod peccati prematur sarcina | Miscens cum supernis choreis carmina | Orat humilis actus OSANNA IN EXCELSIS
ah47369 Tp Maria mater egregia | Qua via patuit regia | Ducens ad praeclara polorum lumina | Ave deo grata cunctorum domina | Nostra laxans crimina OSANNA
ah47370 Tp Voce dulcisona pangat ecclesia | Devote celebrans sacra caelestia | In vocem prodeant interna gaudia | Dum Deo mystica sacratur hostia | Naturam superat divina gratia | In carnem vertitur panis substantia | Quae est vera salus quae est vitae via | Qua duce petitur caelestis patria | Haec eo tendentibus est vitale manna | Unde chorus jubilans concinat HOSANNA IN EXCELSIS
ah47371 Tp Mariam concrepet vocum concordia | Quae lucis radio respersit omnia | Dum Christum peperit repleta gratia | Vi tacta numinis veste sub alia | Sunt legis veteris plena mysteria | Non igni tradita rubi substantia | Dans florem virgula natura nescia | Stirpis Daviticae sunt signa propria | Quam donantem saeculo spiritale manna | Congaudemus pariter dicentes OSANNA IN EXCELSIS De BMV
ah47372 Tp Splendor patris tuae matris gaudentes de gloria | Duc ad laeta sine meta post haec transitoria | Moysi rubus Gedeonis vellus et nucifera | Aaron virga Salomonis thronus et lucifera | Stella maris ut solaris clara lux egreditur | Heac est una velut luna quae decora creditur | Haec ascendit virga fumi pulvis pigmentarius | Quam effecit universis qua nil Deo carius | Haec ascendit de deserto cunctis carens vitiis | Enixa super delictum affluens deliciis IN EXCELSIS De BMV
ah47373 Tp Laude canora fulgescit Mariae memoria | Quae est sonora salutis humanae symphonia | Virginum tu speculum qui per omne saeculum decet laus et gloria | Fac tuis nos precibus nos caeli jungi civibus in aeterna patria | Regina clementissima sanctarum sanctissima tua prece continua nostra dele peccamina | Intacta Dei genitrix opem ferto miseris et precando prospera cuncta repelle noxia | Riga supplicamus arva pectoris intima | Jugi prece piissima psallentes visita | Et tua per merita te laudantes laetifica IN EXCELSIS De BMV
ah47387 Tp AGNUS DEI QUI TOLLIS PECCATA MUNDI Lux lucis verbumque patris virtusque perennis MISERERE NOBIS | AGNUS MUNDI Verus sanctorum splendor nosterque redemptor MISERERE NOBIS | AGNUS..MUNDI Nostra salus pax vera Deus altissima virtus DONA NOBIS PACEM Ascensio Domini
AH47389 Ag Agnus Dei qui tollis peccata mundi | 1. Cujus in Aegypto salvat cruor Israelitas miserere nobis |Agnus Dei qui tollis peccata mundi | 2. Qui propriae carnis dapes corda fidelia ditas miserere nobis | Agnus Dei peccata mundi | 3. Integer indemnis vivens cibus atque perennis | dona nobis pacem Ad Missam
ah47393 Tp AGNUS Factus homo sumpta de virgine carne Maria MISERERE | AGNUS Quem genuit mater sine patre pater sine matre MISERERE | AGNUS Virginis auxilio propulsis hostibus omne DONA NOBIS PACEM De BMV
ah47395 Tp Spes es luxque decus famulis qui Christe misellis | Laurea nam statuis praemia tuta tuis
ah47413 Tp Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Adsis placatus virgo de virgine natus | Agnus * | Virgine virgo satus nostros depelle reatus | Agnus * | Pacem venturam pacem numquam perituram Nativitas Domini
ah47415 Tp AGNUS Splendor Christe patris et perpes gloria matris | AGNUS Qui quam formasti te sacra prole beasti | AGNUS Gloria sanctorum laus matris origo bonorum DONA
ah47416 Tp AGNUS Flos de flore pia producta parente Maria MISERERE | AGNUS Dans vitae fructum per ligno mortis a vite MISERERE | AGNUS Sublata cladeveteris serpentis et Adae
ah47417 Tp AGNUS Laus matris splendorque patris virtutis amator MISERERE | AGNUS Mundi salvator matris pie sanctificator MISERERE | AGNUS Labe carens quo virgo parens est germine clarens DONA NOBIS PACEM
AH47431 Tp AGNUS DEI QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Salus et vita pax perpetua lux indeficiens amator bone AGNUS Supplicum preces benigne exaudi atque tuis miserere famulis AGNUS Conditor mundi exaudi nos clemens et parce nobis regnans in aeternum | Celsa hominem ima Deum pium amando tremendoque in aeternum In Dedicatione Ecclesiae
Ah47439 Tp AGNUS Rex aeternae gloriae qui das locum veniae miserere miserere | AGNUS Qui natus es de virgine sub humana specie miserere miserere | AGNUS Pater potentissime pacem nobis tribue dona nobis dona nobis
ah47442 Tp AGNUS Qui de carne puellari carnem sumens in altari es oblatus hostia MISERERE | Mater natus ex intacta per quam fracta et subacta hostis est potentia MISERERE | AGNUS Per te nobis pax est data de supernis foederata ymis sunt caelestia DONA
ah47470 Tp AGNUS Gloriosa spes reorum virgo more instrue o Maria fons hortorum lugi stilla difflue MISERERE | AGNUS Mundans lepram vitiorum hostis fraudes dissue nos virtute beans morum luto servos exue MISERERE | AGNUS Virgo tutrix pupillorum mentis sordes exue a contactu peccatorum circumventos erue DONA NOBIS De BMV
ah47471 Tp ITE Laudantes Deum atque Dominum semper MISSA EST | DEO Reddentes suis ac fidelibus cunctis GRATIAS De festis sollemnibus
ah47472 Tp ITE Pabulo refecti dextraque Domini benedicti MISSA EST | DEO Qui nos ad patrium per mortem propriam revocavit GRATIAS
ah47474 Tp ITE sine dolo et lite pax vobis MISSA EST | DEO Referamus in corde gloriam et GRATIAS
ah47474.1 Tp ITE Sine dolo et lite pax vobiscum MISSA EST | DEO Semper agite in corde gloriam etGRATIAS
ah47475 Tp ITE Pax vobis vitae MISSA EST | DEO Qui est alpha et O GRATIAS
ah47478 Tp ITE Deo servite spiritus sanctus super vos sit et MISSA EST | DEO potenti nobis miserenti ipsi demus dignas laudes et GRATIAS Dom. Pentecostes
ah47479 Tp ITE Nunc in pace spiritus sanctus super vos sit jam MISSA EST | DEO Semper laudes agite in corde gloriam et GRATIAS
ah47481 Tp ITE Benedicti et electi viam pacis pro vobis deo patri hostia MISSA EST | DEO Jam refecti et effecti membra Christi debitas concinamus condigne GRATIAS Ad Missam
ah47481:cs Tp JDĚTE Požehnaní a zvolení cestú (...) Ad Missam
ah47493 Tp ITE Sit rex caelestis vestri protector in arvis Omnibus atque horis muniat vos ex inimicis Salvos vosque regat suos quousque potentia regnet Nunc ille digna simul omnes pangite laudes MISSA EST
ah48102 Sq Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam

Pages