Search chants
Displaying 40601 - 40650 of 62391
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah53106 | Sq | Aureo flore prime matris (...) | |
| ah53107 | Sq | Hec est vere laudanda (...) | |
| ah53108 | Sq | Salve porta perpetuae lucis fulgida | Maris stella inclita domina virgo materque dei Maria | Praeelecta ipsius gratia ante saecularia tempora | Cui missus Gabriel archangelus mira detulit a deo famina mundo nunquam audita | Aveto tu Maria quae totius plena muneris effulges gratia est nam tecum dominans | Ne paveas divina quia prole laetaberis te fore gravidam | Quapropter es tu sola inter cunctas mulieres mater benedicta | Magnus hic erit Jesus filius summi ac throni Davidis gloria et regni meta ipsius non erit aliqua | Mox ad haec dicta parans credula corda concipis dominum sabaoth sic verbum caro factum est ex te virgo sacra | Te ergo petimus ipsum pro nobis rogita | Salvet ut nos per omnia saecula | |
| ah53109 | Sq | Post partum virgo maria (...) | |
| ah53110 | Sq | Beata tu virgo Maria (...) | |
| ah53111 | Sq | O decus mundi Maria (...) | |
| ah53112 | Sq | Omnes sancti seraphin cherubin throni quoque dominationesque principatus potestates virtutes | Archangeli angeli vos decet laus et honores | Ordines novenos spirituum beatorum | Quos in dei laudibus firmavit caritas | Nos fragiles homines firmate precibus | Ut spiritales pravitates vestro juvamine vincentes fortiter | Nunc et in aevum vestris simus digni sollemniis interesse sacris | Vos quos dei gratia vincere terrea | Et angelis socios fecit esse polo | Vos patriarchae prophetae apostoli confessores martyres monachi virgines | Et viduarum sanctarum omniumque placentium populus supremo domino | Nos adjutorium | Nunc et perenniter | Foveat protegat ut vestrum in die poscimus gaudiorum vestrorum | Omnium Sanctorum |
| ah53112:cs | Sq | Všickni světí serafin (...) | Omnium Sanctorum |
| ah53113 | Sq | Resultet tellus (...) | |
| ah53114 | Sq | Ecce pulchra canorum (...) | |
| ah53115 | Sq | Alleluia | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta | Omnium Sanctorum |
| ah53116 | Sq | Eia turba sancta (...) | |
| ah53117 | Sq | Hodie hornent merita (...) | |
| ah53118 | Sq | Laudes egregias clerus omnis (...) | |
| ah53119 | Sq | Grates deo et honor sint per secula (...) | |
| ah53120 | Sq | Concentu veneremur cuncti fratres sollemni (...) | |
| ah53121 | Sq | Iya gaudens caternva (...) | |
| ah53122 | Sq | Deus in tua virtute sanctus Andreas gaudet et laetatur eadem comitatus | Piscatio nati tui ipse primum factus piscator populorum Myrmidones idolatras diu fluctivagos reti coepit fidei | Is legibus Achaiam tuis deus victor illius subjugavit et tropaeum Christi tui fixit ibi bonum se ostendens militem | Miracuilis virtutibus doctrinis quaecumque quaesita spolia tibi o rex attulit | Atque suo cruore triumphi inscripsit titulos tui regnum domine | Istum crucis socium et regni credimus | Christi filii tui atque fraterculum | Nos igitur peccatis nostris gravati te deus poscimus | Ut illius qui tua semper sectatus praecepta tibi placet | Nos intercessione tuearis in aeternum | Andreae |
| ah53123 | Sq | Nostra promat catherva cantica miaesolidica (...) | |
| ah53124 | Sq | Candunt sydera melliflua (...) | |
| ah53126 | Sq | Hujus diei gaudia devocio katholica voce (...) | |
| ah53127 | Sq | Laudent te confessores (...) | |
| ah53128 | Sq | Diem festum Bartholomei (...) | |
| ah53129 | Sq | Alle cantabile sonet chorus cantorum (...) | |
| ah53130 | Sq | Adest nunc preclara (...) | |
| ah53131 | Sq | Laudum carmina creatori lira plaude eia Pangens inclita Benedicti gesta voce canora | A puero florida sprevit mundi cuncta gliscendo caelica Et domini gratia confracta restaurat fraus signo retecta | Fratrem verbere miserum virtute reparat Ferrum enatat solida fit undae semita | Rupes flumina dant insolita corvus nil murmurans fert jussa Vidi sphaericam mundi machinam radio sub uno collectam | Binos zabuli salvavit ab ira Patri filium post mortem redonat | Prophetis non impar ventura pronuntiat pueri superba divinat Sororis lacrimae fraterna mutant vota fantur simul Dei archana | Post haec anima sororis ad alta evolat Frater haec ita audiens mox laudem decantat | Laus et hono sit Christo et sanctis omnibus gloria | |
| ah53133 | Sq | O Blasi dilecte regi regum summo | Et cunctis angelorum choris laudabilis | Te caeli terra mare laudent et sidera | Sol luna et cuncta creata | Aquarum cursus et pisces | Te sanctus Dei filius confortavit et ornavit | Cum carnifices undique lacerarent membra tua | Qui nomen ejus laetus non negas diras passus atque poenas | Praesidem despexisti et omne ornamentum terrestrium | Te Deus caelitus in deserto pavit cibo | Et feras nutibus tuis donans sancte Blasi | Viduae lacrimanti misertus reddidisti natum suum | Varia post haec signa et multa praebes pius debilibus | Nos omnes precibus devotis obsecramus | Ut nobis veniam implores tua prece | Et finis noster habeat beatum una requiem cum electis | |
| ah53135 | Sq | Hanc dieculam orbi (...) | |
| ah53136 | Sq | Christi martyris colamus (...) | |
| ah53137 | Sq | Christo regi regum virgo canat ecclesia | Quem voce praecelsa collaudant in caelis angelorum agmina | Aeternaque dignum proclamant sine cessatione gloria | Hic suasu serpentis seducti miseratus hominis | Ut sponsus procedens utero praeelectae virginis | Agnus innocens et sine macula traditur et ligno crucis affixus moritur | Vitae gaudia reparat primitus oblita conscriptis mortis legis chirographo | Assumptae carnis trabeam suscitans angelus magni dictus consilii tartara diruit principis jura nefandi minuit | Natura consors patris nunc dexterae nobili ditat spiritus munere arida gentium pectora novam rorando gratiam | Tanti numinis dignatio tuum martyrem Constantium invisens Christe caelestium reddidit choris virtutum clementi unctione proximum | Mentis igitur serenitas nostrae personat magnalia quae te praedicant mirabile[m] omnibus sanctis natali applaudens tyronis eximii | Idem saeculi versutias calce repudians ardenter optato fruitur in convulse bravio | Cujus meritis patrantibus tibimet hostiam peccatis mundatos placituram Jesu perficias | Beatorum festis perennibus nos aptando | |
| ah53138 | Sq | Quinque per omnes (...) | |
| ah53139 | Sq | Summis conatibus nunc deo nostro modulemur seduli ob militis ejus merita | Cujus almus spiritus hodie victis malignis hostibus intraverat caeli secreta | Hinc gaudet chorus inclytus martyrum occurrit et coetus sanctorum laureatus pontificum ex socia laeti corona | Sed dolet ejusdem tunc ecclesia tanti patris ad tempus cara defraudata praesentia cujus erat regni conscia | Hic Desiderius vocatus desideriorum aeternorum repletus fuit atque praeditus omni gratia | Hujus ab ipsis cunularum primordiis vita sacris Christi doctrinae monitis adhaeserat invictissima | His praesulis regimen tenens non passus lupanar exsistere fideles ut Helias Jezabelis sic moechae tulit odia | Veritatis et idem testis injusto malignae mulieres furore patiens exilia fulsit ibi per miracula | Sed nulla miserorum astutia devictus sacratum propositum sive debita dereliquit monita | Pius et eligens mortem quam fovere peccantem capitis per vulnera mercatus erat sacra caeli culmina | Fit certamen plebium Lugdunensium atque Viennensium pro sanctissimi corporis gleba | Sed quae semper fuerat victrix patule gaudet Vienna fraude istic vincere felicissima | Hujus sacris festis tu deus omnium splendor atque gloria sanctorum nostra dele crimina | Ut possimus tibi placere laudibus debitis hoc tua nobis Christe semper donet gratia | Spiritus tui praesente virtute sancta | |
| ah53140 | Sq | Exsultemus in ista fratres sollemnitate (...) | |
| ah53141 | Sq | Haec est vera laudes (...) | |
| ah53142 | Sq | Hodierna Resonent gaudia (...) | |
| ah53143 | Sq | Gaudens ecclesia hanc dieculam venerando celebret (...) | |
| ah53144 | Sq | Christo decantet omnis lingua (...) | |
| ah53145 | Sq | Concrepet symbolica Christo psallens melodema polorum chorea | Uranica regio en personet symphoniam ac die inclita | Trina ternarum curia dindima concrepant simul praeconia | Felicis testis trophaea reboans augusta intra palatia | Cujus dynamis invicta pollet in arva haec cui pia odas fert caterva hypophetica hymnologia | tellus olim qui Spaniae t[r]axit archica pandens munia jugavit plurima Christo climata pellens ludicra | Theologica Gerunda opimans verbis sat [s]permata his geromista | Fortis tempsit scita Rufini saeva hiens omnigena vincens tormenta | Crucis est vexilla fortia vibrat ovans ambulans superundas pontum triumphat naviter depromens melos Alleluia | Fretus nam phalange divina angelorum post lympha post solidata sub vestigia agonem iterat mactus in summa | Carceris claustra clausus horrida agonista potens gerurgia alitus caelitus Felix athleta | Lanista demum pervifax fera tergora mulorum nexumpsoma invictus spiritum misit aethera | Cujus affla laureata micat aula in superna Felix feliciter lampas sceptra | Veneranda cujus membra angelorum tumulata manibus extant citra urbis moenia | Felix Gerunda tanta redimita sanctorum clara pignora patrare mira quorum semper gliscis glebas | O quam rutilat martyr nitet ser[t]a in sede senatoria ornans virtute artus sanctos tuos fulcra | Poscimus jam tua nosmet colentes caltudia ferto hinc superna nos in regna | Pneumatum concinna cohors et alma ubi doxa ovans Christo psallit myxolodica | Poemata cui demus hyperlydica cuncta per saecla Amen | |
| ah53146 | Sq | Summa laude diem nunc patris Findani (...) | |
| ah53147 | Sq | Laus tibi Christe pacis arbiter (...) | |
| ah53149 | Sq | Dilecte deo Galle perenni | Hominibusque et coetibus angelorum | Qui Jesu Christi oboediens arduae suasioni | Praedia patris gremium matris | Conjugis curam ludicra nati | Sprevisti pauperem pauper dominum sequens | Et crucem gaudiis praetulisti lubricis | Sed Christus pretio centuplicato | Haec compensat ut dies iste testatur | Dum tibi nos omnes filios dulci subdit affectu | Sueviamque suavem patriam tibi Galle donavit | Necnon et judicem in caelis apostolorum choro junctum te fecit sedere | Te nunc suppliciter precamur ut nobis Jesum Christum Galle postules favere | Et locum corporis ejus pace repleas | Ac tuos supplices crebra prece subleves | Ut tibi debitam honorificentiam | Laetabundi semper mereantur solvere | O Galle deo dilecte | Galli |
| ah53150 | Sq | Christe sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cujus charismate sicut India ita flagrat et Hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae Galliae vel Germaniae corda foveant sterilia | Ex quibus probati per omnia nos hodie beati Galli merita tui confessoris inclyti recolentes ejus clara devote curamus sollemnia | Et sicut praesens sua tempora virtutibus concessis tuo munere clarificavit ita nostra temperet de caelo tua concomitante sese gratia | Daemonicas domans rabies atque sanitatum tribuens medicamina | Et veniam lapsis deprecans jugi supplicationum sanctarum instantia | Necnon pacis gaudia et transitivae vitae commoda atque sempiterna cum sanctis praemia | Ad quae meretricibus et publicanis viam pandere consuevisti paenitendi remedia | Te sanctum pro nostris reatibus ad cruciamenta volens permittendo probrosissima | Ut tui participes spiritus ad patris dexteram infinita perfruamur saecula | Galli |
| ah53152 | Sq | Martir milesque Christi Georgius fortis (...) | |
| ah53153 | Sq | Nos Gordiani atque Epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet Christo tonanti | Hic est Gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub Juliano tyranno christianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut ejus vicem gereret | Christi repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et caede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic Gordianus dum plebem credentum persequendo neci ascribit mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat jam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum judicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et Epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris | Gordiani, Epimachi |
| ah53154 | Sq | Pangat ymnum Augiensis insula martiris plena (...) | |
| ah53155 | Sq | Immenso angelorum atque hominum regi (...) | |
| ah53156 | Sq | Laus tibi Christe | Cui sapit quod videtur caeteris esse surdastrum | Famulatu cujus omnis competit sexus et aetas | Recentes atque teneri milites Herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt | Licet necdum potuerunt ligula effusione tamen te Christe sui sanguinis praeconati sunt | Lac cum cruore fundentes ad deum clamitaturum | Uda pupilli quem gena miseret et innocentis | Quis athletarum fortissimus umquam exercitibus tantam Christe suis contulit victoriam | Quantam vagiens coaevulis tuis tu praestitisti mittens eos caelum regnaturos perpetim | O Christi praecones clari floresque martyrum corusci | Et confessorum insignes gemmulae sanctorum | Atque sterilium in mundo virginum | Cari filioli dulces pusioli | Nos juvate precibus | Quas Christus innocentem mortem vestram miserans | Pro sese maturatam placidus exaudiens | Nos regno suo dignetur | Nat. Innocentium |
| ah53157 | Sq | Laus tibi Christe patris optimi nate deus omnipotentiae | Quem caelitus jubilat super astra manentis plebis decus harmoniae | Quem agmina infantium sonoris hymnis collaudant aetheris in arce | Quos impius ob nominis odium tui misero straverat vulnere | Quos pie nunc remuneras in caelis Christe pro poenis nitide | Solita usus gratia qui tuos ornas coronis splendide | Quorum precibus sacris dele precamur nostrae pie crimina vitae | Ut quos laudibus tuis junxeras nobis istic dones clemens favere | Illis aeternae dans lumen gloriae | Nobis terrea concede vincere | Ut liceat serenis actibus pleniter adipisci dona tuae gratiae | Herodis ut non fiat socius quisquis in horum laude se exercet propere | Sed aeternaliter cum eisdem catervis sit tecum domine | Nat. Innocentium |
| ah53158 | Sq | Laus tibi Christe | Qui humilis homo mundo apparens abjecta mundi colligis | Qui gratiam tuam usque ad ima vilissimaque porrigis | Qui parvulus ne quando tibi miracula desint divina mox parvulum cogis ad bella nova militem | Quem pugio coruscus non terreat neque laudes omnimodae vel opes omnes a statu mentis molliant | Quis non ad sinum properet tuum Christe qui de virgine nasci volens hunc gradum sacraveras | A conjugatis praecini dignatus es ore viduae continentisque viri benedici | Qui juvenis baptizari contentus a juvene tibi devoto etiam tuo adventu honorasti nuptias | Martyrio idoneos qui fecisti pusiones vagientes ut adhuc lactans lactantem haberes exercitum | Qui et ingratis praestas gratiam | Et recedentes ad te revocas | Nunc et semper sit laus tibi Christe | Nat. Innocentium |
| ah53159 | Sq | Laus tibi Christe patris optimi nate | Cui hodie dant flosculi primitivi martyrum laudes coronati | Quos impius persecutor recens progenitos te quaerens prostraverat | Mater gemit ab ubere raptum natum vicino partu fusum luci | Mucro ferit in parvorum minutis artubus papillis haerentibus | O miserum spectaculum plus lactis nivei ex his corpusculis fluebat quam sanguinis | Sed tu Christe coronis eosdem pretiosissimis adornasti protinus | Quorum precibus sacris placare domine | Et nos famulos tuos defende sedule | Ut saeculi prementis gemendos casus possimus vincere | Atque tui parentis optatos domos adire mereamur | Ubi sunt mansiones multae partae tuis servis | Nat. Innocentium |
Pages
No search term provided.