Search chants

Displaying 57601 - 57700 of 63069
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h02248 RS In omni opere suo dedit confessionem sancto altissimo verbo gloriae et in corde suo hymnum dixit domino
h02248a RSV Invocavit deum potentem et sanctus deus audivit vocem ejus
h02249 ANT Attende domine ad me et audi vocem adversariorum meorum
h02249a ANTV Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii | Fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri eorum interficiantur morte | Juvenes eorum confodiantur gladio in praelio audiatur clamor de domibus eorum | Adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | Tu autem domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem | Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur | Fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis
h02250 RS Gregem tuum domine ne deseras pastor bone qui dormire nescis in vigila
h02250a RSV Et ne nocturnis terroribus fatigemur caeleste super nos velamen praetende
h02251 RS Gressus eorum dirige deus in semitis tuis ut non moveantur vestigia eorum
h02251a RSV Declaratio sermonum tuorum illuminet eos et intellectum det parvulis
h02252 RS Habeant domine finem peccata nostra deleatur iniquitas et induamur justitia sancta tua ut laetetur iterum Jerusalem
h02252a RSV Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis
h02253 RS Habete fiduciam coram domino et multiplicentur corda vestra in sanctificatione
h02253a RSV Perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et deus patis erit vobiscum
h02254 RS Habitatores Jerusalem crucifigent justum et in illa die dicetur ei quae sunt plagae iste in medio manum tuarum et respondevit dicens ecce quomodo plagatus sum ab eis quos diligebam et nunc consurgam et suscitabo gladium super virum quaerentem mihi et convertam me ad parvulos meos
h02254a RSV Vivo ego dicit dominus aquam sicut fulgur gladium meum et reddam ultionem inimicis mei
h02255 RS Haec dicit dominus afflixi populum meum nimis et a vitiis suis non sunt reversi multiplicate sunt mihi vidue ejus super arenae maris propter hoc si egerint poenitentiam a malo suo habitabunt in terra suam absque pavore in sempiternum
h02255a RSV Omnes vias meas intelligere noluerunt ut pervenire facerent ad me clamorem egeni et audirem vocem pauperis
h02256 RS Haec dicit dominus civitates tuae Judae vastantur remanentes absque habitatore propter hoc accingere cilicio plangae et ululare ut auferatur gladius percussionis a te
h02256a RSV Revertere Israel ad dominum deum tuum quoniam corruisti iniquitate tua
h02257 RS Haec dicit dominus congregamini et venite simul omnes ad dominum deum vestrum plebs sine disciplina priusquam ceciderit sicut flos quod per transivir et antequam veniat ira super vos ex furor domini inquirite deum et facite judicium et justitiam super terram
h02257a RSV Si vere utique justitiam loquimini recta judicate filii hominum
h02258 RS Haec dicit dominus deducam imbrem super terram et dabit lignum ari fructum suum et terram germen suum et eritis absque pavore et scietis quia ego sum deus vester alleluia alleluia
h02258a RSV Ponam sanctuarium meum in medio vestri dicit dominus et non abiciet vos anima mea
h02259 RS Haec dicit dominus dilectione aeterna dilexi te propterea detraxi te ad misericordiam adhuc aedificabo te et aedificaveris virgo Israel tolle tympanum tuum et procedes in coro psallentium quoniam veniet tibi dies consolationis
h02259a RSV Recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis
h02260 RS Haec dicit dominus domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus alleluia alleluia
h02260a RSV Magna erit claritas domus istius dicit dominus exercitum et in isto loco dabo pacem
h02261 RS Haec dicit dominus justitia mea non elongavit et salus mea non faciet moram quia ego dabo in Sion salvationem et in Israel gloriam aeternam alleluia
h02261a RSV Veniam in Sion dicit dominus et habitabo in Jerusalem
h02262 RS Haec dicit dominus meus es tu si transfretaveris aquas ego tecum suum per ignem si transire coeperis flamma te non contaminavit
h02262a RSV Protector tuus ego sum si transieris per ignem
h02262b RSV Noli timere dicit dominus quia ego tecum et vocavi te nomini tuo
h02263 RS Haec dicit dominus nolite timere quia ego vobiscum sum et suscitabo spiritum ducis Juda et erit spiritus meus un medio vestri replebo domum meam gloriam et in isto loco pacem dabo alleluia alleluia
h02263a RSV Dabo vobis cor novum et spiritum meum ponam in medio vestri
h02264 RS Haec dicit dominus praevaricati sunt in me inimici mei et locuti sunt contra me mendacium ve illis quia cogitaverunt de me facti sunt sicut arcus dolosus propterea cadent in retia principes eorum a furore irae dei et erit subsanatio eorum in omnem terram
h02264a RSV Cum sanare vellem Israel revelata est malitia Ephraim et iniquitas Samariae
h02265 RS Haec dicit dominus si obtuleritis munus primitiarum vestrarum fundetis supra oleum et tus quia oblatio est domino alleluia
h02265a RSV Date domino vestro gloriam antequam tenebrescat et antequam offendant pedes vestri
h02266 RS Haec dicit dominus visitabo sanctos meos in medio ignis et emedio flammae liberabo eos et dabo eis regnum in aeternum et in saeculum saeculi
h02266a RSV Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis
h02267 RS Heu me quod peregrinatio mea prolongata est habitavi cum habitantibus Cedar multum peregrinata est anima mea cum his quis oderunt pacem eram pacificus dum loquebar illis debellabant me sine causa
h02267a RSV Exsurgentes testes iniqui ignorabam interrogabant me retribuebant mihi mala pro bonis
h02267b RSV Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii
h02268 RS Hic est prior martyr qui post redemptorem Christi secutus est crucem qui pro fide dei lapidatus est plorant atque perorant eum viri timorati ipse clamat pater juste aperi caelos Stephani
h02268a RSV Stephanus martyr expandens manus suas ad caelum sic pie clamabat Stephani
h02269 RS Hic est vir qui servavit mandata mea dicit dominus et custodivit ea et ideo accipiet coronam de lapidibus pretiosis ornatam
h02269a RSV Homo iste in vita sua multa fecit bona et post mortem laudabilia opera ejus
h02270 RS Hic qui advenit nemo novit nomen ejus nisi ipse solus vocatur verbum dei et habet vestem praeclaram et omnis corus sanctorum cum hymnis secuntur eum
h02270a RSV Iste formosus stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae
h02271 RS Hic vir aetate gloria mirabilis habitum agni decoris amator fratrum multum orat pro populo
h02271a RSV Dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in saeculum saeculi
h02272 RS Hii ostenderunt cerimonias populo et ritum demonstraverunt hominibus colere deum quoniam praedestinati erant de cunctis plebibus quod essent timentes deum eo quod in omnibus praecepta ejus impleverunt
h02272a RSV Hii sunt qui in generatione gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis in laudibus habentur
h02272b RSV Sancti in terram suam dupplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis
h02273 RS Homo iste custodivit in omnibus praeceptum dei sui et servavit mandata ejus cum gaudio ideo abstractus est de medio nequitiae
h02273a RSV Consummatus in brevi explevit tempora longa placita enim erat deo anima ejus
h02274 RS Humiliatus sum et curvatus sum usquequaque tota die contristatus ambulabam
h02274a RSV Quoniam anima mea completa est illusionibus et non est sanitas in carne mea
h02275 RS Jam adspirat dies et amovebuntur umbrae noctis sola es speciosa sola es immaculata veniens a Libano veniens a Libano veniens a cubilibus leonum a montibus pardorum sic nos instruxisti sponsa sic nos instruxisti sicut pupillam oculi tui
h02275a RSV Speciem et pulchritudinem tuam intende prospere procede et regna
h02276 RS Jam securus et quidens venio ad te salve crux et tu exsultans suscipe me quia amator tuus semper fui et desideravi amplectere te
h02276a RSV O bona crux quae decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti diu desiderata sollicide amata
h02276b RSV Salve crux quae sine intermissione quaerita es et aliquando jam concupiscenti animae praeparata accipe me ab hominibus et redde me magisto meo ut per te recipiat me qui per te redemit me
h02276c RSV Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen
h02277 RS Jerusalem benedic domino saeculorum et iterum aedificetur tabernaculum tuum cum gaudio et laetos faciat in te omnes captivos tuos alleluia et dirigat miseros in te alleluia
h02277a RSV Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
h02278 RS Jerusalem civitas sancta alleluia ultra non eget solem quia claritas dei teget eam alleluia alleluia
h02278a RSV Deus in gradibus ejus dinoscetur quum suscipiet eum
h02279 RS Jerusalem civitas sancta suscipe me quia non novi saeculum nec penetravi malum de ventre matris meae qui concepit me ut viderem laborem et dolorem
h02279a RSV Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me
h02280 RS Jerusalem confortetur cor tuum dicit dominus quia te elegi matrem filio sum Israel alleluia montes tui manabunt lacte et cholles producent in pulchritudinem rosas et lilia alleluia et dabitur tibi et filiis tuis gaudium sempiternum alleluia alleluia
h02280a RSV Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio
h02281 RS Jerusalem ecce apparuit in te rex regum et commovebuntur insulae de locis suis omnes principes gentium descendent de thronis suis et auferent diadema de capita sua ut offerant ei cum lapidibus pretiosis aurum mundum
h02281a RSV Reges Tharsis et insulae munera offerunt reges Arabum et Sabaa dona adducent
h02282 RS Jerusalem erit tibi dominus lux aeterna et deus honor tuus non enim in ocasii tibi veniet sol et luna tibi non deficiet in aeternum tempus
h02282a RSV Aperientur portae tuae jugiter die ac nocte et non claudentur in aeternum
h02283 RS Jerusalem felices qui aedificant te felices homines qui gaudent in pace tua
h02283a RSV Benedicti erunt qui aedificaverunt te tu autem laetaberis in filium justorum
h02284 RS Jerusalem laetare in adventum domini quoniam ipse veniet tibi et auferet a te stola luctus et anxietatis et inducet te pulchritudinem aequitatis in adventu suo
h02284a RSV Laetare Jerusalem quoniam veniet tibi [...] et erit tibi in defensione perpetua
h02284b RSV Lauda Jerusalem dominum collauda deum tuum Sion
h02285 RS In conspectu angelorum psallam tibi domine alleluia
h02285a RSV Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor
h02286 RS In paradiso dei requiescunt sancti quorum fructus indeficiens perseverat in quo est satietas et medella supra stellas fulgebunt facies eorum
h02286a RSV Fulgebunt justi sicut splendor firmamenti et sicut stellae caeli
h02287 RS In tempore adventus domini audient surdi verbum domini et qui in tenebris sunt et in caligine videbunt oculi eorum et laetabuntur pauperes propter dominum in laetitia magna et homines qui sine adjutorio erant satiabuntur jucunditate
h02287a RSV Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient
h02288 RS In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domino commobeatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et omnes qui habitant in ea flumina plaudent manibus in idipsum alleluia
h02288a RSV Psallite deo nostro in cithara et voce psalmi
h02289 RS In via quam ambulabam absconderunt mihi muscipulam considerabam in dexteram et videbam nec erat qui me cognosceret periit fuga a me et non est qui inquirat animam meam
h02289a RSV Ut quid domine repellas orationem meam avertas faciem tuam a me
h02290 RS Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est memento mei domine quia ventus est vita mea
h02290a RSV Putredini dixi pater meus et mater mea et soror mea vermibus
h02291 RS Infixus sum in limo profundi et non est substantia deveni in altitudine maris et tempestas dimersit me laboravi clamans exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua
h02291a RSV Circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me
h02292 ANT Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum ego vero orabam ad te domine
h02292a ANTV Inimici mei *
h02293 ANT Aedificavit rex altare domino et dicit haec est domus dei et hoc altare in holocaustum Israel
h02293a ANTV Domine in virtute *
h02294 ANT Aedificavit rex domum domini et posuit in ea aromata multa et gemmas pretiosas ut sit nomen domini in ea et regnavit super omnia que desiderat anima ejus ut faciat judicium et justitiam usque in sempiternum
h02294a ANTV Dominus conservet *

Pages