Search chants

Displaying 57201 - 57300 of 63069
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h02056a RSV Deduxit eos dominus per viam rectam ut irent in civitatem habitationis
h02057 RS Cogitaverunt adversum me ne derelinquas me domine deus meus ne discedas a me
h02057a RSV Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae
h02058 RS Cogitaverunt iniqui dicentes venite disperdamus eum ex gente et non memorabitur nomen ejus amplius sed tu domine deus Israel a te confundantur inimici mei
h02058a RSV Dixerunt venite mittamus lignum in pane ejus et erradamus eum de terra viventium
h02059 RS Cognosce plebs mea nomen meum in isto die quoniam ego ipse qui locos ad ero vobis dicit dominus quasi tempus in sermones annuntians auditum pacis nuntians bona ut notum vobis faciam salvatorem vestrum
h02059a RSV De quo locuti sunt prophetae priores ego ipse et nunc adveni
h02060 RS Cognovi omnia peccata vestra dicit dominus inimici justitiae facti estis munus accipientes et pauperes opprimentes propterea in tempore hoc prudens tacebit quia tempus malum est odite malum et diligite bonum et miserebitur vestri
h02060a RSV Odio habuistis in porta corripientem perfecte abominati estis
h02061 RS Columba mea quam pulchra es et quam decora sicut munilia ornamento sum perfecta es ut vitis tota speciosa inter filias Jerusalem alleluia
h02061a RSV Speciem et pulchritudinem tuam intende prospere procede et regna
h02062 RS Concede domine in animas nostras medicina perpetua alleluia et omnes langores nostros auferat manus tua qui spes nostra in te est alleluia alleluia
h02062a RSV Deus in nomine tuo salvos nos fac et in virtute tua libera nos
h02063 RS Conclusit inimicus vias meas et anima mea in dolore turbata est adjuva me deus meus
h02063a RSV Replevit me amaritudinibus et inebriavit me absintio
h02064 RS Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in absconditis semitam meam subvertir et confregit me tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam replevit et inebriabit me amaritudine comprehenderunt me inimici mei sine causam quasi avem in muscipula deduxerunt in lacu mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitates eorum et judica causa animae meae defensor vitae meae
h02064a RSV Cogitaverunt verbum in comprehensione mea domine tu nosti cogitationes eorum
h02064b RSV Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum redde eis vicem domine
h02065 RS Confortare in adventum domini dei tui domus Jacob quoniam seminantes fructum vitae lumen majestatis videbitis salvatorem et qui angustamini sustinete quoadusque veniat princeps justitiae auferens infirmi tates universae terrae
h02065a RSV Ecce deus noster ipse veniet et salvos nos faciet
h02065b RSV In omnibus semper gaudete sine intermissione orate
h02066 RS Congregati sunt adversus justum omnes principes Juda et comprehenderunt eum dicentes morte moriatur homo iste et locutus est ad eos dicens ecce ego in manibus vestris sum operamini in me sicut consiliamini in cordibus vestris veruntamen si me morti condemnatis scitote quia sanguinem innocentem contra vos traditis
h02066a RSV Omnes in sanguine insidiati sunt virum justum venati sunt ad mortem ipse autem pacifica verba loquebatur ad eos
h02066b RSV Qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum dicentes
h02067 RS Collocaverunt me quasi signum ad lanceam inimici mei et a bracchio suo comprehenderunt me cibaverunt me amaritudine et ebriaverunt felle unicam meam percusserunt ad numerum dentes meos et consumaberunt in pace animam meam
h02067a RSV Venatione coeperunt me quasi avem inimici mei gratis lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me
h02068 RS Collocavit Salomon altare in medio templi domus domini et apparuit ei dominus dicens si ambulaveris in praeceptis meis domum istam quam aedificasti hereditavis eam
h02068a RSV Factum est autem cum complesset Salomon orans dominum omnem orationem et deprecationem surrexit de conspectu altaris domini
h02069 RS Consolabitur nos dominus deus noster et ostende misericordiam suam super nos non enim derelinquet nos in finem
h02069a RSV Miserebitur nostri dominus et absterget injustitias nostras et dimerget in profundum maris omnia peccata nostra
h02070 RS Consolare domine omnes flentes et pone lugentibus coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu et palleum laetitiae pro spiritum erroris et instaura deserta saeculo et ruinas antiquas erige
h02070a RSV Converte nos deus ad te et convertemur renova dies nostros sicut ante ea
h02071 RS Consolare domine contritos corde et laetifica dolore turbatos te pupilli mereantur habere pastorem
h02071a RSV Tu subveni oppressis tutelam praebe viduis et libera ab hoste captivos
h02072 RS Contumelias et improperium passus sum ab eis et proximi mei qui custodiebant latus meum dicebant decipiamus eum et prevaleamus ei sed tu domine mecum es quasi bellator fortis cadant in opprobrium sempiternum et videam vindictam in eis quia tibi revelavi causam meam
h02072a RSV Da filios eorum in fame et deduc eos in manu gladii fiant uxores eorum absque liberis et vidue et viri eorum interficiantur morte
h02073 RS Convertamur ad dominum deum nostrum quoniam benignus ac mittis est ad ignoscendum
h02073.1 RS Convertamur ad dominum deum nostrum quoniam benignus ac mittis est ad ignoscendum et dimittit in tempore tribulationis peccata nostra
h02073a RSV Venite exultemus in domino jubilemus deo salvatori nostro
h02073b RSV Venite adoremus et protidamus ante deum et ploremus coram domino qui fecit nos
h02074 RS Converte domine luctum nostrum in gaudium nobis et tristitiam cordis nostri restaura in laetitia spiritus sancti
h02074a RSV Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos
h02075 RS Convertimini ad me dicit dominus et convertar ad vos ecce venient dies vestri quando quaeritis me
h02075a RSV Convertimini ad me et salvi eritis omnes finis terrae
h02075b RSV Despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis vocavi enim vos et renuistis
h02076 RS Convertimini ad me omnis congregatio filiorum Israel ecce ego confirmabo super vos faciem meam dicit dominus quia misericors sum ego ut non in aeternum irascar vobis
h02076a RSV Attendite ad me populus meus et tribus mea me audite
h02077 RS Convertimini ad me domus Jacob bono animo estote audite me et si fuerint peccata vestra nigriora plusquam fenicium ego vero ut nivem dealbabo eam
h02077a RSV Custodite vos a murmuratione quae nihil prodeest et a detractione parcite in linguae
h02078 RS Convertimini ad me omnis congregatio filiorum Israel et audite me dicit dominus quiescite agere perversae discite benefacere subvenite oppresso et si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix de albabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana munda erunt
h02078a RSV Judicate pupillo et egeno humilem et pauperem justificate
h02079 RS Corona sanctorum amor dei gratia autem mulieris sedulae delectavit virum suum alleluia quia mandata domini in corde mulieris sancte alleluia alleluia
h02079a RSV Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum
h02080 RS Coronavit sanctos suos dominus et dedit illis stolas albas dicens eis requiescite in pace donec completur numero sanctorum dei alleluia alleluia
h02080a RSV Mansueti autem possidebunt terra et delectabuntur in multitudine pacis
h02081 RS Custodite vos a murmuratione que nihil prodeest et a detractione parcite lingue quoniam verbum absconsum non celabitur os autem quod mentitur occidit animam
h02081a RSV Non mentiemini invicem nec decipiat unusquisque proximum suum
h02082 RS Dabo duobus famulis meis dicit dominus alleluia et prophetabunt alleluia quia isti sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu dei alleluia alleluia alleluia
h02082a RSV Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis
h02083 RS Dabo sanctis meis primam sessionem dicit dominus in resurrectione aeterna et exquiram illos in gaudio magno et lux perpetua lucevit eis alleluia et aeternitas temporum praeparata est illis alleluia alleluia
h02083a RSV Fulgebunt justi sicut splendor firmamenti et sicut stellae caeli
h02084 RS De ore justi procedet doctrina alleluia favum mellis distillans alleluia alleluia
h02084a RSV Os justi meditabitur sapientia et lingua ejus
h02084b RSV Dulcedo mellis est lingua ejus
h02085 RS Defecerunt oculi nostri prae lacrimis propheta et lex non est nec invenerunt visionem a domino vide domine et considera et recordare nobis
h02085a RSV Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster cecidit corona capitis nostri
h02086 RS Defensor juste defende nos et libera nos de manu inimicorum nostrorum
h02086a RSV Deus in nomine tuo salvos nos fac et in virtute tua
h02087 RS Deprecemur dominum dicentes peccavimus tibi deus patientiam habe in nobis et propitiare in malis que cottidie adcrescunt super nos
h02087a RSV Defecimus in ira tua et in furore tuo conturbati sumus
h02088 RS Deprecemur dominum et placabilis erit nobis et exaudiet nos et miserebitur nobis
h02088a RSV Venite exultemus in domino jubilemus deo salvatori nostro
h02089 RS Derelinquat impius vias suas et vir iniquos cogitationes suas et revertatur ad dominum quia mittis est ad ignoscendum
h02089a RSV Convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manu sua et revertatur deus a furore irae suae
h02090 RS Deus aperiat tibi hostium sermonis ad loquendum misterium Christi alleluia ut sermo tuus sit semper in gratia sale conditus alleluia alleluia
h02090a RSV Det tibi dominus de rore caeli et de pinguideni terrae
h02091 RS Deus Israel propter te sustinui improperium operuit referentiam faciem meam extraneus factus sum fratribus meis et hospes filiis matris meae quoniam zelus domus tuae comedit me
h02091a RSV Adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
h02091b RSV In multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
h02092 RS Deus meus ne elonges a me quoniam tribulatio proxima est et non est qui adjuvet
h02092a RSV Tu autem domine ne elonge facias auxilium tuum a me ad defensionem meam respice
h02093 RS Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis quia tu es expugnatio mea deus domine fiducia mea ab adolescentia mea
h02093a RSV Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me
h02094 RS Deus misereatur nobis et parcat peccatis nostris et avertat iram suam a nobis
h02094a RSV Illuminet dominus vultum suum super nos et misereatur nobis
h02095 RS Deus noster magnus est et innumerabiles sunt gutte pluviae ejus ipse effundit imbrem super terram rorem de nubibus producit ut herbae nascantur jumentis ipse lucem suam super omnes emittit alleluia
h02095a RSV Oculis nostris vidimus magnalia dei quae posuit super aridam ribor et de nubibus suis aquas emittit in terram
h02096 RS Deus omnipotens suscitavit nobis ab oriente principem magnum et vocabitur nomen ejus redemptor omnium ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum
h02096a RSV Redemit enim deus Jacob et liberavit eum
h02097 RS Deus pater parvulorum tuorum et domine omnium da nobis sedium tuorum semper adsistricem esse sapientiam et noli nos reprobare a pueris tuis quos coronasti
h02097a RSV Quoniam elevata est magnificentia tua supra caelos
h02098 RS Dimitte me domine ut plangam paululum dolorem meum et cognitum tibi faciam peccatum meum antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et operiet me umbra mortis
h02098a RSV Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea
h02099 RS Dixit Jesus discipulis suis absque sinagogiis faciam vos et omnis qui interficit vos arbitrabitur se obsequium praestare deo sed confidite ego vici mundum
h02099a RSV Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo autem praessuram habebitis
h02100 RS Doctrina domini aperuit mihi aurem ego vero non fui inoboediens neque contradicens dorsum meum posui ad flagella maxillas meas ad palmas faciem autem meam non averti a foeditate sputorum et dominus auxiliatus est mihi
h02100a RSV Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me iniquae
h02101 RS Dominator domine deus attende et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostram
h02101a RSV Deus virtutum converte nunc respice de caelo et vide
h02102 RS Domine deus ad te levavi oculos meos in die tribulationis meae exaudi me

Pages