Search chants
Displaying 33801 - 33850 of 61315
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a00967 | H | Venerandae virginis et gloriosae martyris celebremus inclyta Margaritae sollemnia | Margaritae |
| a00968 | H | Natura creans omnia si daret omni machinae prosse loqui praeconia laudantia te domine | Comm. plurimorum Martyrum |
| a00969 | W | Usquequo exaltabis (...) | Fer. 2 de Passione |
| a00970 | A | Nomen beati et gloriosi Georgius est martyr Christi praestans orationibus suis beneficia hominibus usque in praesentem diem alleluia alleluia | De Sanctis TP |
| a00971 | A | Quasi unus ex paradisi fluminibus evangelista Marcus verbi dei gratiam in totum terrarum orbem diffudit | Marci |
| a00972 | D | Qui sunt hi qui ut nubes | |
| a00973 | D | O antiqui sancti quid admiramini in nobis verbum dei clarescit in forma hominis et ideo fulgemus cum illo aedificantes membra sui pulchri corporis | |
| a00974 | D | Nos sumus radices et vos rami fructus viventis oculi et nos umbra in illo fuimus | |
| a00975 | D | O nos peregrinae sumus quid fecimus ad peccata deviantes filiae regis esse debuimus sed in umbram peccatorum cecidimus o vivens sol porta nos in umeris tuis in justissimam hereditatem quam in Adam perdidimus o rex regum in tuo proelio pugnamus | |
| a00976 | D | O dulcis divinitas et o suavis vita in qua perferam vestem praeclaram illud accipiens quod perdidi in prima apparitione ad te suspiro et omnes virtutes invoco | |
| a00977 | D | O felix anima et o dulcis creatura dei quae aedificata es in profunda altitudine sapientiae dei multum amas | |
| a00978 | D | O libenter veniam ad vos ut praebeatis mihi osculum cordis | |
| a00979 | D | Nos debemus militare tecum o filia regis | |
| a00980 | D | O gravis labor et o durum pondus quod habeo in veste hujus vitae quia nimis grave mihi est contra carnem pugnare | |
| a00981 | D | O anima voluntate dei constituta et o felix instrumentum quare tam flebilis es contra hoc quod deus contrivit in virginea natura tu debes in nobis superare diabolum | |
| a00982 | D | Succurite mihi adjuvando ut possim stare | |
| a00983 | D | Vide quid illud sit quo es induta filia salvationis et esto stabilis et numquam cades | |
| a00984 | D | O nescio quid faciam aut ubi fugiam o vae mihi non possum perficere hoc quod sum induta certe illud volo abicere | |
| a00985 | D | O infelix conscientia o misera anima quare abscondis faciem tuam coram creatore tuo | |
| a00986 | D | Tu nescis nec vides nec sapis illum qui te constituit | |
| a00987 | D | Deus creavit mundum non facio illi injuriam sed volo uti illo | |
| a00988 | D | Fatue fatue quid prodest tibi laborare respice mundum et amplectetur te magno honore | |
| a00989 | D | O plangens vox est haec maximi doloris ach ach quaedam mirabilis victoria in mirabili desiderio dei surrexit in qua delectatio carnis se latenter abscondit heu heu ubi voluntas crimina nescivit et ubi desiderium hominis lasciviam fugit luge luge ergo in his innocentia quae in pudore bono integritatem non amisisti et quae avaritiam gutturis antiqui serpentis ibi non devorasti | |
| a00990 | D | Quae est haec potestas quod nullus sit praeter deum ego autem dico qui voluerit me et voluntatem meam sequi dabo illi omnia tu vero tuis sequacibus nihil habes quod dare possis quia etiam vos omnes nescitis quid sitis | |
| a00991 | D | Ego cum meis sodalibus bene scio quod tu es ille antiquus draco qui super summum volare voluisti sed ipse deus in abyssum projecit te | |
| a00992 | D | Nos autem omnes in excelsis habitamus | |
| a00993 | D | Ego humilitas regina virtutum dico venite ad me virtutes et enutriam vos ad requirendam perditam drachmam et ad coronandum in perseverantia felicem | |
| a00994 | D | O gloriosa regina et o suavissima mediatrix libenter venimus | |
| a00995 | D | Ideo dilectissimae filiae teneo vos in regali thalamo | |
| a00996 | D | Ego caritas flos amabilis venite ad me virtutes et perducam vos in candidam lucem floris virgae | |
| a00997 | D | O dilectissime flos ardenti desiderio currimus ad te | |
| a00998 | D | Ego timor dei vos felicissimas filias praeparo ut inspiciatis in deum vivum et non pereatis | |
| a00999 | D | O timor valde utilis es nobis habemus enim perfectum studium numquam a te separari | |
| a01000 | D | Euge euge quis est tantus timor et quis est tantus amor ubi est pugnator et ubi est remunerator vos nescitis quid colitis | |
| a01001 | D | Tu autem exterritus es per summum judicem quia inflatus superbia mersus es in Gehennam | |
| a01002 | A | Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex spiritu spiritus est spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis et nescis unde veniat aut quo vadat sic est omnis qui natus est ex spiritu alleluia | Octava Pentecostes |
| a01003 | D | Ego lucida oboedientia venite ad me pulcherrimae filiae et reducam vos ad patriam et ad osculum regis | |
| a01004 | D | O dulcissima vocatrix nos decet in magno studio pervenire ad te | |
| a01005 | D | Ego fides speculum vitae venerabiles filiae venite ad me et ostendo vobis fontem salientem | |
| a01006 | D | O serena speculata habemus fiduciam pervenire ad verum fontem per te | |
| a01007 | D | Ego sum dulcis conspectrix viventis oculi quam fallax torpor non decipit unde vos o tenebrae non potestis me obnubilare | |
| a01008 | D | O vivens vita et o suavis consolatrix tu mortifera mortis vincis et vidente oculo clausuram caeli aperis | |
| a01009 | D | O virginitas in regali thalamo stas o quam dulciter ardes in amplexibus regis cum te sol perfulget ita quod nobilis flos tuus numquam cadet o virgo nobilis te numquam inveniet umbra in cadente flore | |
| a01010 | D | Flos campi cadit vento pluvia spargit eum o virginitas tu permanes in symphoniis supernorum civium unde es suavis flos qui numquam aresces | |
| a01011 | D | Fugite oves spurcitias diaboli | |
| a01012 | D | Has te succurrente fugiemus | |
| a01013 | D | Ego contemptus mundi sum candor vitae o misera terrae peregrinatio in multis laboribus te dimitto o virtutes venite ad me et ascendamus ad fontem vitae | |
| a01014 | D | O gloriosa domina tu semper habes certamina Christi o magna virtus quae mundum conculcas unde etiam victoriose in caelo habitas | |
| a01015 | D | Ego aurea porta in caelo fixa sum qui per me transit numquam amaram petulantiam in mente sua gustabit | |
| a01016 | D | O filia regis tu semper es in amplexibus quos mundus fugit o quam suavis est tua dilectio in summo deo |
Pages
No search term provided.