Pablo F. Cantalapiedra
Universidad Complutense de Madrid
3 years 8 months
No results.
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
h02560 | RS | Super omnia ligna campi elevata est magnitudo tua alleluia dilatasti ramos et propagines tuos in aquis multis alleluia sub umbra folii tui multi requiescant alleluia radix tua de paradiso dei horta est alleluia alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02559a | RSV | Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | 3 years 3 months ago | |
h02559 | RS | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02558a | RSV | Quid retribuam domino pro omnibus quae praestitit mihi calicem salutaris accipiam | 3 years 3 months ago | |
h02558 | RS | Super acervum lapidam laetate est anima mea et super inimicos meos deum deprecatus sum propterea vindemiabo fructus meos in pace et ministrabo in conspectu domini de bonisque praestitit mihi | 3 years 3 months ago | |
h02556a | RSV | Ad te levamus oculos nostros qui habitas in caelis | 3 years 3 months ago | |
h02556 | RS | Subveni domine quia conturbatur omnis terra et non est qui es universae carnis convertere jam et miserere | 3 years 3 months ago | |
h02555a | RSV | Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis | 3 years 3 months ago | |
h02555 | RS | Subito vulneravit me invidus diabolus et ad nihilum redacta sunt ossa mea fratres mei testimonium dicunt contra me libera me domine | 3 years 3 months ago | |
h02553a | RSV | Dum lapidaretur Stephanus genibus positis orabat dicens | Stephani | 3 years 3 months ago |
h02553 | RS | Stephanus vidit caelos apertos et exoravit dominum et dixit si inveni gratiam in oculi tuis dimitte illis peccatum istum | Stephani | 3 years 3 months ago |
h02552a | RSV | Invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes | 3 years 3 months ago | |
h02552 | RS | Stellam quam vident in oriente ante cedebat magos quo usque veniens staret super locum ubi erat puer videntes magi stellam gavisi sunt gaudio magno valde | 3 years 3 months ago | |
h00335.1 | RS | Stabat Maria ad monumentum foris plorans dum ergo fleret prospexit ubi positum erat corpus Jesu vidit duos angelos in albis sedentes et conversa retrorsum vidit Jesum stantem et venit annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi | 3 years 3 months ago | |
h02551a | RSV | Deus misereatur et benedicat nos illuminet dominus vultum suum | 3 years 3 months ago | |
h02551 | RS | Splendor tuus domine deus noster super nos | 3 years 3 months ago | |
h02550b | RSV | Redemptionem misit dominus populo suo | 3 years 3 months ago | |
h02550a | RSV | Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis | 3 years 3 months ago | |
h02550 | RS | Splendet hodie caelum et terram quia salvator nobus natus est ad redimenda peccata nostra est dominus deus noster | 3 years 3 months ago | |
h02549a | RSV | Misit me dominus sanare contritos corde et caecis reddere lumen | 3 years 3 months ago | |
h02549 | RS | Spiritus domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me praedicare pacem populis dare gaudium lugentibus in Sion | 3 years 3 months ago | |
h02548a | RSV | Sicut lilia munda floruerunt sancti et odor dei descendit in illos | 3 years 3 months ago | |
h02548 | RS | Speciosi facti sunt sancti sicut sol et candidati sunt velud nix et odor eorum sicut odor Libani alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02547a | RSV | Vox enim tua dulcis et facies tua decora | 3 years 3 months ago | |
h02547 | RS | Speciosa et decora facta es dicit dominus et odor tuus velut balsamum non mixtum alleluia facies autem tuam sicut sol splendens in ortu suo alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02546b | RSV | Exaruit cor meum et renes mei resoluti sunt et ego ad nihilum redactus sum | 3 years 3 months ago | |
h02546a | RSV | Cor meum conturbatum est in me et dereliquid me virtus mea | 3 years 3 months ago | |
h02546 | RS | Sicut onus grave gravati sunt super me computruerunt plagae meae quia ad flagella paratus sum et dolor meus contra me est semper | 3 years 3 months ago | |
h02545a | RSV | Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo | 3 years 3 months ago | |
h02545 | RS | Si vis domine potes me salvare | 3 years 3 months ago | |
h02544a | RSV | Si non praeposuero Jerusalem in principio letitiae meae | 3 years 3 months ago | |
h02544 | RS | Si oblitus fuero tui Jerusalem obliviscatur me dextera tua adereat lingua mea faucibus meis si tui non meminero | 3 years 3 months ago | |
h02543a | RSV | Saccum consui super caput meum operui cinere carnem meam | 3 years 3 months ago | |
h02543 | RS | Si dixero consolabitur me lectus meus et relevabor loquens mecum in stratu meae terrebis me et concuties ut replear doloribus quare non tollis peccatum meum domine et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulverem dormiam et si mane me quaesieris non subsistam | 3 years 3 months ago | |
h02542a | RSV | Haec scribo vobis ut non peccetis sed si quis peccaverit advocatum habemus apud patrem Jesum Christum | 3 years 3 months ago | |
h02542 | RS | Si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est quia si confessi fuerimus delicta nostra fidelis et pius est qui nobis peccata dimittat et mundet nos ab omni iniquitate | 3 years 3 months ago | |
h02540a | RSV | Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo in justitia | 3 years 3 months ago | |
h02540 | RS | Si diluculo surrexeris ad dominum et omnipotentem fueris deprecatus statim vigilavit ad te et pacatum reddet habitaculum tuum | 3 years 3 months ago | |
h02539a | RSV | Et effundite coram illo corda vestra quoniam deus adjutor noster est | 3 years 3 months ago | |
h02539 | RS | Si deus pro nobis quis adversum nos alleluia judex deus qui vindicet nos alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02538a | RSV | Fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui | 3 years 3 months ago | |
h02538 | RS | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt domine quanto magis domus ista quam aedificavimus tibi sed ad hoc tantum facta est ut respicias ad orationem servi tui et obsecrationem ejus alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02537a | RSV | Benedictus dominus qui magnus est in aeternum quoniam in omnia saecula regnum ipsius est quia ipse flagellat et iterum miseretur | 3 years 3 months ago | |
h02537 | RS | Si ambulaverimus in viis ejus erit nobis consolator dominus magnus est et aeternus in die retributionis suae | 3 years 3 months ago | |
h02536a | RSV | Vos maledicti estis et vos me configitis | 3 years 3 months ago | |
h02536 | RS | Si affliget homo deum quia vos gens iniqua configitis me non enim sicut homo deus suspenditur popule incipiens haec mihi tribuisti | 3 years 3 months ago | |
h02535a | RSV | Quoniam sgfittae domine in me sunt quarum indignatio evivit spiritus meus et terrores domini militant contra me | 3 years 3 months ago | |
h02535 | RS | Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patiar in statera quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | 3 years 3 months ago | |
h02534a | RSV | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | 3 years 3 months ago | |
h02534 | RS | Servi dei benedícite domino et collaudate regem saeculorum alleluia quia oportet semper orare et numquam deficere | 3 years 3 months ago | |
h02533a | RSV | Dominus regnavit decorem induit induit dominus fortitudinem et praecinxit se virtutem | 3 years 3 months ago | |
h02533 | RS | Sedet rex in throno patris sui quia praeparatum est regnum illius nimis qui a domino datum est regnum et dedit dominus requiem populo suo quia suscitavit regem sapientem universe terrae | 3 years 3 months ago | |
h02532a | RSV | Ego vero deprecabor dominum et ad deum meum ponam eloquium meum | 3 years 3 months ago | |
h02532 | RS | Scio domine quia nihil in terra sine causa quia homo nascitur ad laborem et avis ad volandum | 3 years 3 months ago | |
h02531a | RSV | Si ascendero in caelum tu ibi es et si descendero in infernum | 3 years 3 months ago | |
h02531 | RS | Scio domine quia morti me traditurus es ubi constituta est domus omnis viventis credo in te quia non ad consumptionem meam emittis manum tuam si in profundum inferni dimersus fuero inde me liberavis | 3 years 3 months ago | |
h02528a | RSV | Ascendite ad me popule meus et tribus mea me audite | 3 years 3 months ago | |
h02528 | RS | Sapientiam suam deus revelavit populo suo verbum ejus procedet in fines terrae clamate per civitates Judae ecce salvator adveniet in montem Sion | 3 years 3 months ago | |
h02525b | RSV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula amen | 3 years 3 months ago | |
h02526a | RSV | Dedit ei dominus sapientiam et beatum fecit illum | 3 years 3 months ago | |
h02526 | RS | Sapientia replevit os ejus jucunditate et decore induit eum quia fidelis apparuit domino semper | 3 years 3 months ago | |
h02525a | RSV | Quoniam observaverunt judicium et equitatem et omnes semitam bonam ideo replevit sapientia corda eorum | 3 years 3 months ago | |
h02525 | RS | Sapientia domini intelexerunt parvuli et dixerunt ei soror nostra es prudentiam vocacerunt amicam suam alleluia et invenerunt gratiam coram deo et hominibus alleluia alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02524a | RSV | Effuderunt sanguinem eorum velud aqua in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | 3 years 3 months ago | |
h02524 | RS | Sanguis innocens et justus clamat ad me et animae innocentium suspirant vehementer jam non feram dicit dominus sed faciam vindictam illorum cito | 3 years 3 months ago | |
h02523b | RSV | Esurivi et dedistis mihi manducare sitibi et dedistis mihi bibere hospes eram et collegistis me | 3 years 3 months ago | |
h02523a | RSV | Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam ipsorum est enim regnum caelorum | 3 years 3 months ago | |
h02523 | RS | Sanctis ab altissimo dicebitur venite benedicti patris mei percipite regnum quod praeparatum est vobis a constitutione mundi quia in carcere venistis ad me et permansistis mecum in tribulationibus multis | 3 years 3 months ago | |
h02522a | RSV | Adduxit eos in montem sanctificationis suae montem hunc quem adquisivit dextera ejus | 3 years 3 months ago | |
h02522 | RS | Sanctis ab altissimo conceditur regnum ipse parget eos et dedit illis montem germinantem rosas et lilia alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02521b | RSV | Si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domum hanc | 3 years 3 months ago | |
h02521a | RSV | Stetit rex ante altare domini in conspectu ecclesiae Israel et expandit manus suas in caelum et ait | 3 years 3 months ago | |
h02521 | RS | Sanctificavit rex templum domini et accedens quoram tabernaculum foederis domini oravit dicens tu domine deus fecisti cum patre meo misericordiam et constituisti me regem pro eo da ergo mihi sapientiam et intelligentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar et nunc domine deus firmetur sermo tuus quem locutus es ut aperias oculos tuos super domum istam jugiter et dum confessi fuerimus nomini tuo in loco isto exaudi de caelo domine et dimitte peccata populo tuo alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02520a | RSV | Reges Tharsis et insulae munera offerunt reges Arabum et Saba dona adducent | 3 years 3 months ago | |
h02520 | RS | Sanctificate diem festum domino intrabunt per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super thronum David cum principibus Juda et Jerusalem in aeternum et venient de terra veniam in et Saba portantes munera et incensum myrrha et thus cum canticis et hymnis in occursum domino venientes alleluia alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02519a | RSV | Omnes gentes plaudite manibus jubilate deo in voce exsultationis | 3 years 3 months ago | |
h02519 | RS | Sanctificamini hodie et estote parati quia die crastina videbitis salutare dei nostri in vobis | 3 years 3 months ago | |
h02518a | RSV | Nomen aeternum dabo sanctis meis dicit domnus locum nominatum | 3 years 3 months ago | |
h02518 | RS | Sanctificabo te Jerusalem dicit dominus et dabo sanctis meis regnum tabernacula aeterna quae praeparavi illis un odorem ungenti | 3 years 3 months ago | |
h02515a | RSV | Steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt | 3 years 3 months ago | |
h02515 | RS | Sancti qui per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissiones extinxerunt impetum ignis fugaverunt aciem gladii fortes facti sunt in bello | 3 years 3 months ago | |
h02514a | RSV | Sancti qui in terram suam dupplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | 3 years 3 months ago | |
h02514 | RS | Sancti qui justitias erudiunt multos fulgebunt sicut splendor firmamenti et sicut stellae caeli in perpetuas aeternitates | 3 years 3 months ago | |
h02513b | RSV | Vidi in Sion turbam magnam et clamabant voce magna dicentes | 3 years 3 months ago | |
h02513a | RSV | Vidi in caelo turbam magnam quam dinumerare nullus poterat et clamabat voce magna dicentes | 3 years 3 months ago | |
h02513 | RS | Sancti qui certamen habuerunt pro fide inimicus in eis potestatem no habet quia clamaverunt una voce dicentes sanctus deus sanctus fortis exausi nos sanctus inmortalis miserere nobis | 3 years 3 months ago | |
h02512a | RSV | Descendit cum illis in fobeam et in vinculis non dereliquid illos donec afferret illis claritatem aeternam | 3 years 3 months ago | |
h02512 | RS | Sancti iter fecerunt per deserta que non inhabitabantur in locis secretis fixerunt castra de inimicis se vindicaverunt sitierunt et invocaverunt te data est illis aqua de petra altissima | 3 years 3 months ago | |
h02511a | RSV | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | 3 years 3 months ago | |
h02511 | RS | Sancti in terram suam dupplicit possidebunt laetitia sempiterna erit eis quia hii sunt semen cui benedixit dominus alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02510a | RSV | Deus in nomine tuo salvos nos fac et in virtute tua | 3 years 3 months ago | |
h02510 | RS | Sana nos domine quoniam infirmi sumus turbatu sunt ossa nostra et anima nostra turbata est valde sed tu qui es misericors domine convertere et eripe animas nostras salvos nos fac propter misericordiam tuam | 3 years 3 months ago | |
h02509a | RSV | Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum | 3 years 3 months ago | |
h02509 | RS | Salvus ero domine si me consolatus fueris quam vir indignus ego sim credo quia salvavis me | 3 years 3 months ago | |
h02508a | RSV | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | 3 years 3 months ago | |
h02508 | RS | Salvos fecit justos dominus de manu eorum qui oderunt eos et redemit illos de manu inimici alleluia | 3 years 3 months ago | |
h02504a | RSV | Nolite ante tempus judicare quodadusque veniat dominus | 3 years 3 months ago | |
h02504 | RS | Salvator noster cito veniet ut conterat lugum servitutis nostrae et vincula nostra disrupat | 3 years 3 months ago | |
h02502a | RSV | Ad te levamus oculos nostros qui habitas in caelis | 3 years 3 months ago | |
h02502 | RS | Salus nostra in manu tua est domine respiciat nos misericordia tua ut securi serviamus tibi | 3 years 3 months ago |