A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 13651 - 13700 of 13947 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a08140 | A | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Jesu quod sancti omnes adorant in aeternum | |
| a08142 | A | Magnam beatae virginis Mariae humilitatem respiciens deus fecit in bracchio suo quia potens est et sanctum nomen ejus Jesu alleluia | |
| a08143 | A | Convertamur ad dominum deum nostrum in jejunio et fletu disrumpamus corda et non vestimenta dicentes ei potens es domine dimittere peccata nostra | Ad Processionem |
| a08144 | A | Peccavimus deus malum coram te fecimus respice ut pius pater parce et indulge nobis | Ad Processionem |
| a08145 | A | Erigat nos dextera tua quos peccatorum pondus inclina et quia ad terram corruimus tua domine misericordia sublevemur | Ad Processionem |
| a08146 | A | Venite convertimini ad me dicit dominus venite flentes fundamus lacrimas amare quia propter nos terra patitur nos iniquitatem fecimus et propter nos fundamenta commota sunt festinemus interim ante iram dei paenitentes et dicentes qui tollis peccata mundi misericors miserere nobis | Ad Processionem |
| a08147 | A | Tu es domine salvator qui paraliticum multo tempore jacentem in ictu oculi solo sermone sanasti jube verbo domine ut liberemur de tempore malo peccavimus peccavimus dona nobis indulgentiam | Ad Processionem |
| a08148 | A | Venite omnes populi virtutes caelestes rogemus simul ut deprecentur pro nobis dominum altissimum sancte deus aufer iram tuam a nobis sancte fortis peccatores exaudi sancte immortalis miserere plebi tuae miserere nobis domine | Ad Processionem |
| a08149 | A | Sacerdotum lacrimas et populi gemitus saeculi tristitiam ne despicias omnipotens domine expandimus enim manus nostras non ad alienum deum sed ad te verum aeternum salvatorem exaudi nos deprecantes te libera nos de amara morte quia tu solus es misericors domine | Ad Processionem |
| a08150 | A | Nos peccavimus domine et confitemur peccata nostra ante conspectum gloriae tuae nostrum est confiteri tuum est domine misereri exaudi nos quoniam ad te clamemus misericors miserere nobis | Ad Processionem |
| a08151 | A | Cor nostrum conturbatum est domine et formido mortis cecidit super nos ad tuam pietatem concurrimus ne perdas peccatores misericors | Ad Processionem |
| a08152 | A | Simul in unum dives et pauper ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei ut misereatur nostri dextera ejus | Ad Processionem |
| a08153 | A | Venite ad dominum supplicemus fundamus lacrimas pro delictis nostris vae nunc nobis quoniam peccavimus et nobis enim finis saeculi advenit noli domine oblivisci nobis sed sicut misertus es Ninivitis sic subveni nobis misericors | Ad Processionem |
| a08156 | A | Eia famule Christi deme pauperiem patris exime et filiam sanctorum | |
| a08157 | A | Tellus tuae mentis hactenus nam sanctus exulta vomere Christi | |
| a08158 | A | Duplum repente prorumpat in fructum ut famelici satietur ingluvies et virginum redimatur incestus | |
| a08159 | A | Os justi meditabitur* | |
| a08160 | A | Coetus sacrorum tunc laudabant deum presules cuncti glorificabant Christum collato ex praesule tanto a superno numine trino alleluia | |
| a08161 | A | Festa dies summi veneratur nomen amoris et Jesus nostri viscera cordis habet | |
| a08162 | A | Sol calet a primo cum sursum attollitur ortu sic Jesu nostro corde calescat amor | |
| a08163 | A | Jesu nomen aeternum et principium virtutis dei in splendoribus sanctorum | |
| a08164 | A | Jesu nomen suave et potens signa facere et prodigia in caelo et in terra | |
| a08165 | A | Jesu nomen adorandum in conspectu angelorum et sanctorum omnium | |
| a08166 | A | Jesu nomen confitendum ad quod nos spectant justi donec retribuantur nobis | |
| a08169 | A | Magnificet omnis anima nomen tuum domine et cunctorum in eo spiritus exultet quoniam sanctum est et potens de ponere potentes de sede et exaltare humiles | |
| a08170 | A | Intuemini quantum sit gloriosus iste qui ingreditur ad salvandas gentes | |
| a08172 | A | O felix Marsilia portus salutaris Ludovicum possides cujus illustraris signis et prodigiis velut stella maris ad te currunt propere cuncti patientes orant ut accipiant devote petentes revertuntur prospere sani congaudentes | Ludovici |
| a08175 | A | Ave sancte pater et pontifex Maximine ave angelicis revelationibus Treveris pastor et patronus praelatus ora pro populo tibi devoto pacis et gaudiis sempiterna dona poscendo alleluia | Maximini |
| a08177 | A | Clarissimis ortus natalibus sacer Maximinus ex territorio Pictavi exstitit oriundus alleluia | Maximini |
| a08178 | A | Divino quippe ac felici auspicio progenitus catholico more a parentibus est nobiliter alitus alleluia | Maximini |
| a08179 | A | Traditur denique edocendus litterarum studiis futurus defensor christiani nominis alleluia | Maximini |
| a08183 | A | Instructus namque religionis perfectione satagebat per mundana spernere Christoque vivere | Maximini |
| a08184 | A | Tactus quoque divino instinctu nativum linquens solium in belgicam Galliam commigravit | Maximini |
| a08185 | A | Adactus urbem Treverim coeptum itiner fixit a magisterio Agritii praesulis se submisit alleluia | Maximini |
| a08189 | A | Comperta relatione hujus viri beatus Maximinus tali honore se indignum fatebatur | Maximini |
| a08190 | A | Omnibus ut patefieret dignum fore tantum honore episcopo sancto revelatio signat ut sibi eum denotet successorem | Maximini |
| a08191 | A | Consensu igitur totius plebis ac vicinis episcopis pontificali excellentia sublimatur alleluia | Maximini |
| a08195 | A | Sanctus pater Maximinus divina virtute praecinctus exsurgentes haereticorum fructus potenter compressit quo domus regis aeterni sibi commissa permaneat in longitudine dierum alleluia | Maximini |
| a08196 | A | Sciens ergo quoniam dominus Jesus ipse est deus Euphraten episcopum huic sacrae fidei rebellem gradu movit atque ab ovium Christi pascua segregavit alleluia | Maximini |
| a08197 | A | Constantissimum fidei Athanasium propugnatorem os arianae perfidiae obstruentem ex sede propria depulsum honorifice suscepit intrepidus alleluia | Maximini |
| a08198 | A | Benedictus es domine de cujus dono sanctus Maximinus ursi immani rabiem servituti propriae subegit allleuia | Maximini |
| a08199 | A | Inclitus pontifex Maximinus propinquorum patriam recusit cujus ibi spiritus carne solutus angelorum gloriae conjunctus sempiternae te deum laudat semper in caelis alleluia | Maximini |
| a08200 | A | Pretiosum beati Maximini corporis thesaurum clerus populusque Trevericus angelicis judiciis et amminiculis ab Aquitania revexit quem divinis in via clarificatum miraculis insignis praesul Paulinus magnifice sepelivit cujus meritis tuae Christe gratiae petimus commendari alleluia | Maximini |
| a08201 | A | Pater sancte praesul Christi egregie Maximine dum in caelis gaudes cum angelis nostri devotarum ovium sis memor in terris orans tuum quem imitatus es Christum ut nos te pastore ducat ad aeterna pascua cujus hic celebravimus temporalia festa alleluia | Maximini |
| a08207 | A | Hodie quas Christus aquas baptismo sanctificat nuptiis in vinum versas sapore nobilitat quo primo signo ipsius panditur potentia | Epiphania |
| a08209 | A | Ecce veniet dominus quem vultis et angelus testamenti quem vos desideratis et liberabit nos alleluia | |
| a08213 | A | Cum probasset Simon magus signorum potentiam mercari sancti spiritus temptat aurum gratiam at Simon Joannis damnat perversi stultitiam | Petri, Pauli |
| a08214 | A | Si caelum cum angelis et paradisum promitteres numquam tuis promissionibus adquiescerem | |
| a08215 | A | Felicem invictissimum jussit Rufinus impius ferreis artari viminibus et per plateas ab indomitis jussit mulis attrahi | |
| a08216 | A | Discede a me ille cebrosa temptatio suffragia tua opus non habeo |