A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13801 - 13850 of 13876 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a08397 A Beata es Margarita quae drachonem occidisti dentes ejus comminuisti beata es sancta dei quae virginitatem desiderasti tibi est parata corona gloriae intercede pro nobis virgo sororque dei Margaritae
a08399 A Apostole Christi nostro patrone supplicantium clemens exauditor o beate Jacobe qui primus apostolorum in alta polorum per martyrium a domino receptus es sedem judicis inclytam recepisti subveni nobis hic et cum Christo congaudens alleluia Jacobi
a08401 A Ave sidus martyrum solaris lucis vicinum ave summi regis cella mire claritatis stella ave naufragium portus fons signatus clausus ortus ave martyr Catherina pia nostra medicina summe preces te precantium adsis votis supplicantium duc regina nos ad regem rege fove tuum gregem ut possimus te juvante conregnare cum regnante Catharinae
a08410 A Christum natum positum in praesepio quem mater virgo genuit venite adoremus
a08411 A Secundus autem similis est huic
a08413 A Octo sunt beatitudines
a08415 A Curaverunt Stephanum viri religiosi et sepelierunt eum cum timore domini
a08416 A Stephanus servus dei quem lapidabant Iudaei in terris lapidatus in caelis coronatus est Stephani
a08417 A Omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emitte et comedite
a08418 A Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate
a08419 A Hora vero tertia fuit a Noe usque ad Abraham
a08421 A Venite mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium
a08423 A Quid est Israel quod in terra inimicorum es De Prophetis
a08424 A Quis ascendit in caelum et accepit eam et eduxit eam de nubibus De Prophetis
a08425 A Et cum hominibus conversatus est De Prophetis
a08429 A Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari
a08436 A Ascendens Jesus in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto alleluia Dom. 20 p. Pent.
a08447 A In Nazareth inventa est fidelis virgo Maria quae portavit auctorem vitae dei summi filius quia per aurem verbum concepit ab angelo qui caelum finxit in digito sanctam gestabat in claustris nullus honor nobilior inviolata virgo post partum felix permansit in regna alleluia Purificatio Mariae
a08454 A Ad honorem summi patris et virginis suae matris quae medicina est peccatorum cantemus Ave regina caelorum In tempore Quad.
a08454.1 A Ad honorem summi patris et virginis suae matris quae nostra est medicina cantemus Salve regina In estate
a08459 A Ecce mundi pretium corpus Christi et sanguinem venite adoremus
a08468 A Caeli narrant gloriam quam Joannes vidit qui per verbum scoriam haeresim elidit Joannis Evang.
a08469 A Domini virginibus lampas labrum legis mundus corde manibus est amicus regis Joannis Evang.
a08470 A Exsultate virgines gaude paranymphe caelibatu premines vino caedunt lymphae Joannis Evang.
a08471 A Benedicam gratia nos illuminantem et Joannem gloria sic magnificantem Joannis Evang.
a08472 A Eructavit veritas verbum per amorem vicit unda castitas olei fervorem Joannis Evang.
a08473 A Omnes Jesu nomini flectunt praedilectus iste cena domini cubat supra pectus Joannis Evang.
a08478 A Ne elongeris a nobis nostra unica advocata sed intercedente te nos inebri et sua caritate Jesus tuus filius pro nostris reatibus felle potatus
a08479 A Noli domina nos relinquere in tremendo tui filii judicio cui pater omne judicium contulit cujus justitiam caeli annuntiabunt cujus aspectum omnis potestas formidabit dum venerit discernere populum suum
a08480 A Maria Maria totius sanctitatis tu principalis gemma nos tibi humiliter da servire et ab hostis antiqui mille millenis fraudibus conserva Maria
a08481 A Non obliviscatur nos tua benedicta proles o virgo virginum ne exaltetur inimicus noster super nos
a08482 A O amabilis virgo a deo super montem sanctum suum Sion regina constituta fac nos filio tuo servire in timore et exsultare ei cum tremore
a08483 A O Birgitta myrrhae gutta exemplar continentiae confecisti plebi tristi emplastrum paenitentiae dum scripsisti verba Christi tu nova lux ecclesiae esto tutrix esto nutrix tibi prone familiae
a08484 A O jucundissimam jucunditatem deus pater sponsam amplectitur filius matrem spiritus sanctus suum sacrarium caelestis tota militia dignissimam dominam Mariam virginem laude ineffabili confitetur
a08485 A O mitissime salvator qui pro tuis crucifixoribus patrem precatus es precante tua pia matre nostra nobis ignosce facinora nostrisque cordibus veram largire mititatem
a08486 A O mulierium felicissima succurre nobis infelicibus peccatoribus et quos gravat sarcina peccaminum tu eos pie releva quam gravidam fecit virtus altissimi
a08487 A O patrone ingenue Birgitta Katherina docete nos continue quod docet lex divina sic salvemur perspicue a clade repentina
a08488 A O regis pacifici illibata genetrix in tui filii salutari pace servos tuos et ancillas benigniter constitue
a08489 A O speciose forma prae filiis hominum fili immaculatae virginis fac nos sine macula in legis tuae semita jugiter ambulare
a08490 A O susceptor et gloria Mariae semper virginis exsurge contra adversarios nostros et veniat super populum tuum benedictio tua
a08491 A O victrix robustissima in cujus conspectu ad nihilum deductus est malignus humani generis inimicus per te nobis restituta est haereditas nostra
a08492 A O virgo post deum miserorum singulare refugium sicut te non ambigimus splendorem lucis aeternae huic tenebroso mundo invexisse qui sedentes in umbra mortis illuminavit dignare nunc domina lumen quod genuisti obscuratis cordibus inferre ut omni vanitate contempta veritatem valeant agnoscere et dignissimum pretium pro se ex caritate donatum non amittere
a08493 A Omnem potestatem omnem virtutem tuo excelso filio o puellarum humillima adscribimus qui reges constituit et destituit qui omnia fecit quaecumque voluit in caelo et in terra et in mari et in abyssis universis
a08494 A Omnia mandata tua veritas deus altissimo sit igitur te donante tuum verbum lucerna pedibus nostris pro tuae dignissimae matris gloriosis intercessionibus
a08495 A Avertatur obsecro furor tuus domine a populo tuo De Regum
a08496 A Littera enim occidit spiritus autem vivificat Dom. 12 p. Pent.
a08513 A Adonias frater regis Salomonis qui et petivit sibi dari uxorem ab Isaac sunamiten alleluia Dominica in estate
a08516 A Astutus juxta domini vocem ut serpens Ermengaudus columbae simplicitatem non amisit Ermengaudi
a08517 A Inter homines memorabilis et inter angelos honorabilis athleta Christi Felix martyr exorabilis tu precibus assiduis caelum nobis aperi Felicis Gerundae
a08519 A Felix beatissimus Scillitane urbis indigena apud Cesaream metropolium Mauritaniae literarum studiis erudiendum se subdidit Felicis Gerundae

Pages