A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13951 - 14000 of 14049 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a08595 A Praeveni nos domina in benedicti omnibus dulcedinis ne meminetur tuus filius delicta et ignorantias nostras sed suarum miserationum reminiscatur
a08596 A Propter preces tuae sanctissimae matris Christe liberator fortissime eripe nos a luto peccati ne absorbeamur in profundum barathri qui pro nobis factus homo opprobria sustinuisti
a08597 A Quoniam mandavit dominus perpetuam benedictionem suam matrem colentibus ipsam obsequio devoto et humili jugiter veneremur
a08598 A Reconcilia nos virgo mater tuo justissimo filio ne sicut oves quae perierunt oberremus ejus namque misericordiae multae sunt
a08599 A Repelle a tabernaculis nostris omnem nequitam Maria spes omnium super te enim jactamus curam nostram
a08600 A Rosa rorans bonitatem stella stillans claritatem Birgitta vas gratiae rora caeli pietatem stilla vitae puritatem in vallem miseriae
a08601 A Salva nos salutis et vitae mater de affligentibus nos ne cooperiat nos umbra mortis quoniam expandimus manus nostras ad tuum filium deum verum
a08602 A Sanctae spei mater diffidentiae expers caliginis non dubitavit suum sepultum resurgere filium super quem efflorebat sanctificatio patris superni
a08603 A Scitote populi quoniam filius virginis ipse est deus qui fecit nos quem patriarchae desideraverunt quem prophetae praedicaverunt cujus misericordiam manet in aeternum
a08604 A Sis tu aeterne deus aeternaliter benedictus pro tuae matris aeterna gloria quam ineffabili laude glorificant coetus angelici quam tremiscunt inferorum cunei cujus ope salvari speramus nos peccatores miseri hinc laus honor et gloria tibi benigne conditor resonet in saecula
a08605 A Sponsa regis doctrix legis exempla sequens fortium o Birgitta rubra vitta tuum ligasti labium dum loquendo vel tacendo amasti dei filium ora regem ut nos gregem ducat ad caeli gaudium
a08606 A Sponsae legis Christi regis secutae mores fortium o Birgitta Katerina vestrum moderastis labium dum loquendo vel tacendo amastis dei filium orate regem ut nos gregem ducat ad caeli gaudium
a08607 A Tremor terrae petrarum scissurae solisque obscuratio ipsum quem genuit virgo puerpera omnium factorem testificantur ipso igitur largiente scindatur duritia nostrorum cordium vera compunctione ut eum benedicant animae nostrae pro sua redemptione
a08608 A Clamavimus ad deum altissimum et misit nobis per Mariam sponsam sibi praeelectam veritatem suam et qui nobis foveam foderunt inciderunt in eam
a08609 A Tibi Christe referimus gratias qui nos divinis muneribus satias ex mensa plena donis tuis omnibus nos sumentes te laudamus domine de qua edentes laudes tibi dicimus nunc et semper per omnia saecula alleluia alleluia alleluia alleluia alleluia Comm. unius Confessoris
a08613 A Dulci cantu noster chorus Christo jiubilet sonorus martyris Apolloniae festa tractans in hac die Apolloniae
a08616 A Pater virginis praeclarae studuit hanc exornare auro fulvo margaritis pannis quoque exquisitis sed haec aurum margaritas vestes quoque exquisitas despiciens propter deum toti mundo praefert eum nomen ejus benedictum magnificans et invictum Apolloniae
a08618 A Hujus virginis germani fratres tres corpore vani querela sororem acri suae deferebant matri Apolloniae
a08619 A Ingenuam mater natam ob fidem Christi delatam sibi corrigebat dire differentem obedire Apolloniae
a08620 A Sancta habitu mutato a Leonino beato baptismi suscepit undam mentem deo servans mundam Apolloniae
a08624 A Hominibus tradens natam diris tunc abjudicatam virgis et flagellis caesam pater videbat illaesam Apolloniae
a08625 A Addens pater poenas poenis tortoribus mandat saevis corpus natae laniari cordis profanus amari Apolloniae
a08626 A Non defuit miserator sponsae suae liberator vulnera sanando pius Jesus Mariae filius Apolloniae
a08630 A Pater mox ut suscitatur cum uxore baptizatur cum natis et familia sit deo laus et gloria Apolloniae
a08631 A Rem audite inauditam ad hanc castam margaritam loquebatur equus ille benedicendo pusillae Apolloniae
a08632 A Omnes gentes tunc per gyrum resuscitatum hunc virum prece audientes natae fidei se dant beatae Apolloniae
a08636 A Caesare morte prostrato virgo corde delicato sponsum suum caeli regem laudat veram tenens legem Apolloniae
a08637 A Angelus huic absque mora apparens sub ipsa hora passionis sanat piam virginem Apolloniam Apolloniae
a08638 A Poenis diris tunc devictis martyr Christi benedictis vocibus Christum laudabat vox in caelis resonabat Apolloniae
a08639 A Egregie rex Persarum virgini occurrens clarum vultum ut est contemplatus mox est lumine privatus Apolloniae
a08640 A Prostrata in loco mortis sponsa aeternalis sortis preces fudit pro devotis servulis viribus totis dicens meae passionis qui fecerit memoriam proficiat hic in bonis caeli videat gloriam Apolloniae
a08641 A Ejus currite ad festa corda qui habetis mesta quae cunctorum consolatrix est et omnis imperatrix a Christo Jesu gratiam nam in suae hora mortis victrix obtinuit fortis omnis ut exaudiatur a Christo qui hanc precatur Apolloniae
a08659 A Sacrificate sacrifitium justitiae et sperate in domino Fer. 2 Hebd. 1 Quad.
a08661 A Benedicite domino opera ejus laudate eum et super exsaltate eum in saecula Dom. Sexagesimae
a08662 A Virtutes ejus laudate deum stellae et lumen laudate dominum Dom. Sexagesimae
a08664 A Gratulemur in honore Catharinae virginis quae divino plena rore non curans propaginis toto mentis in ardore sprevit culpam criminis Catharinae
a08666 A Benedicta sit immensa sempiterna trinitas quam cognovit inter gentes Catherina perditas quod nec sexus nec aetatis fragilitas sed honore passionis est usa virginitas Catharinae
a08673 A Universa plebs fidelis votis applaudat consonis beati Matthiae festum suscipiens sollemne cujus virtutibus fulget ut sol atque luna Matthiae
a08674 A Ave lux decus ecclesiae ave gemma totius gratiae manu dei coronae inserta apostolicae o Matthia sanctissime vota supplicum serenus attende Matthiae
a08675 A Ad enarrandam dei gloriam caelorum concentus insonuit clarius per Matthiam Matthiae
a08676 A Exaltemus nomen domini in idipsum qui Matthiam parvum suum exaltavit in immensum Matthiae
a08677 A Hic a deo constitutus est princeps terrae apostolus loco substitutus apostate Matthiae
a08681 A Inter bissenas domus dei columnas haec sorte electa stat caelitus confirmata columna Matthiae
a08682 A Laetentur caeli et exsultet terra super Matthiam hii de senatore suo haec de patrono Matthiae
a08683 A Praedicante eo vitae verbum audivit et laetata est Sion fide contemplans deum suum Matthiae
a08687 A Benedicimus deum caeli quia fecit nobiscum misericordiam suam De Trinitate
a08698 A O martyr dei inclita omni laude persequenda sancta virgo Margarita salve antiocensium puellula nostri fautrix dignissima pro cuncto intercede populo interveni pro clero daemones orando fuga nos indignos famulos purifica praece sanctissima ut hic peccatorum ne tuam percipere mereamur et in futuro praemia aeterna consequamur Margaritae
a08699 A Benedixit te dominus in virtute sua qui per te ad nihilum redigit inimicos nostros ut non deficiat laus tua de ore hominum De Tobia
a08700 A Ostende nobis faciem tuam Jesu bone et libera nos
a08701 A Erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renum ejus

Pages