A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 13701 - 13750 of 13947 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a08217 | A | Gratias tibi ago domine deus meus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua | |
| a08218 | A | O quos caecitas diaboli per insipientiam cordis graviter occupavit | |
| a08219 | A | Vere servus dei fidelissimus est quem nos custodire jussisti | |
| a08220 | A | Ora pro nobis ad dominum martyr dei ut dimittantur nobis peccata nostra | |
| a08222 | A | Postquam cathenarum magnitudo dirupta est confestim visus est super undas maris pedibus ambulare et in medio angelorum manus ei tenentium hymnum decantabant pariter alleluia | |
| a08223 | A | Felix audio ab universis quod tanta sit in te prudentia ut melliflua ex ore tuo procedunt verba | |
| a08225 | A | Exaltata est virgo Maria dei genetrix super choros angelorum ad caelestia regna | Assumptio Mariae |
| a08226 | A | Paradisi januae per te nobis aperte sunt quas hodie gloriosa cum angelis triumphas | Assumptio Mariae |
| a08229 | A | Sanctum et terribile nomen domini Jesu quod laudant angeli daemones expavescunt | Nominis Jesu |
| a08230 | A | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua domine | Sabb. p. Epiphaniam |
| a08231 | A | Lux deus indeficiens lumen inaccessibile splendor aeternae gloriae salus vita fidelium remove cuncta lubrica largire nobis comoda et vera lucis gaudia in sempiterna saecula | Sabbato per annum |
| a08232 | A | Elegit eum dominus in sacerdotem sibi ad sacrificandum hostiam laudis | Comm. unius Martyris |
| a08233 | A | Tardiusque processum est in nostris regionibus apostolorum praedicatio coruscavit | Saturnini |
| a08234 | A | Dixerunt cultores idolorum adversus sanctum Saturninum deorum quae nostrorum vindicemus injurias aut sacrificando placeat aut moriendo laetificet | Saturnini |
| a08235 | A | Domine quando haec erunt et quod signum adventus tui surget gens contra gentem et regnum versus regnum tunc finis appropinquabit dixit Jesus discipulis suis | Dom. 2 Adventus |
| a08238 | A | Quis mihi tribuat ut ego pro te moriar doleo super te Absalon fili mi | De Regum |
| a08239 | A | Avertatur furor tuus domine a populo tuo | De Regum |
| a08243 | A | [...] tis potirum in hoc saeculo salo libera nos a periculo ut tuis adjuti meritis ab omnibus eruamur malis | |
| a08248 | A | Tuam coronam adoramus domine tuam gloriosam recolimus coronationem miserere nostri qui spinis coronatus es pro nobis | De Corona Spinea |
| a08249 | A | Tuae est spes nostra aut gaudium corona gloriae nisi tu domine Jesu bonae | De Corona Spinea |
| a08251 | A | Stetit angelus juxta aram templi habens thuribulum aureum in manu sua et data sunt ei incensa multa et ascendit fumus aromatum in conspectu domini de manu angeli | Michaelis |
| a08252 | A | Inclytum nomen sanctae Mariae virginis in quo laudant omnes gentes dominum | Nominis BMV |
| a08254 | A | Annuntiabo sanctum Mariae nomen inter gentes quoniam suave est | Nominis BMV |
| a08255 | A | Lacte et melle dulcior et suavior nomen tuum Mariae missumque a domino | Nominis BMV |
| a08256 | A | Dulce Mariae nomen cibus est oleum medicina unguentum redolens lux noxia cuncta repellens | Nominis BMV |
| a08257 | A | Benedic anima mea sanctum Mariae nomen et omniaque intra me sunt Mariam invocate | Nominis BMV |
| a08258 | A | Invocavimus nomen tuum o Maria et narravimus universa mirabilia ejus | Nominis BMV |
| a08260 | A | Benedictam et honoratissimam te dei matrem laudamus quia ad pedem crucis pro peccatis nostris cor tuum atque membra inflamasti visceraque tua fuerunt cremantia sicut viva pruna ac totam transformati in illas metipsas plagas filii tui quia arborum caro est una | Triumphi Sanctae Crucis apud Navas Tolosae |
| a08261 | A | Aspiciens mes[...] | Triumphi Sanctae Crucis apud Navas Tolosae |
| a08263 | A | O felix Anna quae concepisti prolem quae erant paritura mundi redemptorem gaude sine fine et pro nobis preces porrige caelorum reginae alleluia alleluia | Annae |
| a08266 | A | Beatissimus igitur Maurus clarissimo genere ortus Benedicto sanctissimo duodenis traditus est nutriendus | Mauri |
| a08274 | A | Laudabilis et gloriosus dominus cujus passionis per multos labores socius factus est Joannes beatissimus evangelista | Joannis Evang. |
| a08277 | A | Ab omnibus iniquitatibus nostris erue nos domina nostra reconciliando nos filio tuo piissimo qui ex justitia delinquentem corripuit hominem | |
| a08278 | A | Adjuva nos sponsa regis altissimi ne perdantur animae nostrae cum impiis qua redemit verbigena deus veritatis | |
| a08279 | A | Angeli archangeli virtutes potestates principatus dominationes throni cherubim et seraphim regem caelorum pro virgine quam sibi in reginam praeelegit collaudate nos quoque ad ipsorum laudem dignos efficite | |
| a08280 | A | Angelorum imperatrix nos ipsorum assigna custodiae ne circumiens ferox leo inveniat quem devoret in tua plebicula | |
| a08281 | A | Annuntietur in universa terra quam magnifice fecit quem nobis peperit sponsa regis aeterni in pulvere clausus est ut de pulvere plasmatos in regno claritatis collocaret a morte captus est ut mortis auctorem captivaret fregit mortis clausuras vitaeque januam patefecit | |
| a08282 | A | Averte oculos nostros honestissima mater ne videant vanitatem disciplina filii tui nos instrue ejus enim manus plasmaverunt nos | |
| a08283 | A | Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi | |
| a08284 | A | Beatus populus cujus est Jesus quem virgo lactabat deus ejus vae confidentibus in principibus filiis hominum in quibus non est salus | |
| a08285 | A | Benedicta filia tua domino quia per te fructum vite communicavimus | |
| a08286 | A | Benedicta sis tu Maria aula pulchritudinis templum regis gloriae cujus misericordiam suscepimus e medio tui sacratissimi uteri | |
| a08287 | A | Benedictum sit nomen majestatis Mariae virginis filii qui nobis vitam sua morte mercatus est repleatur omnis terra laude ejus et dicat omnis lingua fiat fiat | |
| a08288 | A | Benedictus dominus deus Israel pater et filius et spiritus sanctus deus noster quia sicut locutus est ore prophetarum visitavit nos per virginem quam ab aeterno praeordinavit fieri intemeratam matrem fecitque per eam redemptionem plebis suae | |
| a08295 | A | Qui exspectant dominum ipsi hereditabunt terram | Pro defunctis |
| a08296 | A | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Pro defunctis |
| a08297 | A | Benedictus dominus quem pro suae matris dignissimis precibus exaudire speramus vocem deprecationis nostrae | |
| a08298 | A | Benedictus sis tu dignissime sator qui optimi frumenti granum optimae terrae sancti spiritus rore irrigante inseruisti quod mirabiliter multiplicatum est mortuum quo reficiuntur angeli quo reviviscunt mortui quo sanantur aegroti quo vivunt omnia quo restaurantur universa | |
| a08299 | A | Birgitta Christi famula fidelis in officio tu felix Anna vidua templi vacans servitio Rachel amore fervida Jacob placens consortio salus egrotis placida devotis consolatio splendens justorum semita mestorum recreatio fiat per tua merita grata nostra devotio quem reseras abscondita nos offer lucis radio | |
| a08300 | A | Birgitta vas gratiae rosaque munditiae virtutum officina castitatis lilium confragrans per saeculum o felix Katherina o mater et filia vestra per suffragia salvemur a ruina |