A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 2951 - 3000 of 13794 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 003881 | A | Nisi diligenter perfeceris corpus meum a carnificibus attrectari non potest anima mea in paradisum domini cum palma intrare martyrii | Agathae |
| 003882 | A | Nisi ego abiero paraclitus non veniet dum assumptus fuero mittam vobis alleluia | Ascensio Domini |
| 003883 | A | Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit ipsum solum manet | Comm. unius Martyris |
| 003884 | A | Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest introire in regnum dei quia quod natum est de carne caro est et quod natum est de spiritu spiritus est alleluia alleluia | De Trinitate |
| 003885 | A | Nisi tu domine servabis nos in vanum vigilat oculi nostri | |
| 003886 | A | Nobili ortus ex progenie Sardorum Romam petiit ibique nobilior fide piissimus factus est nomine beatus Eusebius | Eusebii Romanae |
| 003887 | A | Nobilis vero in saeculo potens manebat in bello ut et ipsi barbari subjugarentur ab eo | Transl. Eustachii |
| 003888 | A | Nobilissimis siquidem natalibus ortus velut lucifer Nicolaus emicuit | Nicolai |
| 003889 | A | Nocte et die in profundum maris fui | Pauli |
| 003890 | A | Noctem illam tenebrosus turbo possideat non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus sit nox illa solitaria nec laude digna in qua dictum est conceptus est homo | De Job |
| 003891 | A | Noctibus numquam vestitum raro cingulum raro calceamenta detraxit | Germani |
| 003892 | A | Noli me derelinquere pater sancte quia thesauros tuos jam expendi quos tradidisti mihi | Laurentii |
| 003893 | A | Nolite expavescere Jesum Nazarenum quaeritis crucifixum non est hic surrexit alleluia | Dom. Resurrectionis |
| 003894 | A | Nolite judicare ut non judicemini in quo enim judicio judicaveritis judicabimini dicit dominus | Dom. 5 p. Pent. |
| 003894.1 | A | Nolite judicare et non judicabimini nolite condemnare et non condemnabimini | Dom. 5 p. Pent. |
| 003895 | A | Nolite solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus scit enim pater vester caelestis quid vobis necesse sit alleluia | Dom. 16 p. Pent. |
| 003896 | A | Nolite timere eos qui corpus occidunt animam autem non possunt occidere dicit dominus | De Sanctis TP |
| 003897 | A | Nolite timere non separabuntur a vobis sed vadunt in caelum parare vobis sidereas mansiones | Fabiani, Sebastiani |
| 003898 | A | Nolite timere quinta enim die veniet ad vos dominus vester | Thomae Apost. |
| 003899 | A | Nolo cesses insurge miserrime malignitatis tuae spiritu insanire et ne gloriam meam minuas et ne damna inferas laudi paratus est dei servus pro illo omnia sustinere | Vincentii |
| 003900 | A | Nomen sempiternum dabo sanctis meis dicit dominus gaudium et laetitiam obtinebunt in aeternum | Comm. plurimorum Martyrum |
| 003901 | A | Non aspicias peccata mea domine sed fidem hominis istius qui resuscitari filium suum rogat et redde in hoc corpusculum animam quam abstulisti | Benedicti |
| 003902 | A | Non auferetur sceptrum de Juda et dux de femore ejus donec veniat qui mittendus est et ipse erit exspectatio gentium | Sabbato Hebd. 2 Adv. |
| 003903 | A | Non cessabant ministri regis succendentes flammam ut sanctos dei pueros comburerent de caelo venit tamquam spiritus roris flantis refrigerium praestabat sanctis alleluia | Ad Benedicite |
| 003904 | A | Non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem | |
| 003905 | A | Non confundetur dum loquetur in inimicis suis in porta | |
| 003906 | A | Non dicas praeses impie deos esse quod colis sed daemones tecum in aeterno igne semper arsuros | Blasii |
| 003907 | A | Non dico tibi Petre dimittendi septies sed usque septuagies septies | |
| 003908 | A | Non ego te desero fili neque derelinquo sed majora tibi debentur pro fide Christi certamina | Laurentii |
| 003909 | A | Non enim loquetur a semetipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt annuntiabit vobis alleluia | Dom. 4 p. Pascha |
| 003910 | A | Non enim misit deus filium suum in mundum ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum alleluia | Fer. 2 Pent. |
| 003911 | A | Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis dicit dominus | Comm. Apostolorum |
| 003912 | A | Non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit si sit sicut magister ejus | Dom. Pentecostes |
| 003913 | A | Non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | In Dedicatione Ecclesiae |
| 003914 | A | Non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi | Comm. unius Confessoris |
| 003915 | A | Non est Martha inquit tibi curae quod soror mea me reliquit solam ministrare jube illi ut me adjuvet | Mariae Magdalenae |
| 003916 | A | Non haberes in me potestatem nisi desuper datum tibi fuisset | |
| 003917 | A | Non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam domine sed in miserationibus tuis multis placare domine fac ne moreris propter temetipsum deus noster | In Letaniis |
| 003918 | A | Non in multitudine confidimus hominum de sola dei misericordia praesumentes | Silvestri |
| 003919 | A | Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo dei | Dom. 1 Quadragesimae |
| 003920 | A | Non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore dei | Dom. 1 Quadragesimae |
| 003921 | A | Non licet mihi facere quod volo an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum dicit dominus | Hebd. Septuagesimae |
| 003922 | A | Non lotis manibus manducare non coinquinat hominem | |
| 003923 | A | Non me permittas domine famulum tuum a te separari tempus est ut commendes terrae corpus meum | Andreae |
| 003924 | A | Non meis meritis ad vos me misit dominus ad vestras coronas participem me fieri | Clementis |
| 003925 | A | Non nos demergat domine tempestas aquae neque absorbeat nos profundum neque urgeat in nos puteus os suum mitte manum tuam de alto et libera nos de aquis multis | In Letaniis |
| 003925.1 | A | Ne nos demergat tempestas aquae neque absorbeat profundum exaudi nos domine quoniam benigna est misericordia tua super nos | |
| 003926 | A | Non omnis qui dicit mihi domine domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum alleluia | Dom. 9 p. Pent. |
| 003927 | A | Non possum ego a meipso facere quicquam sed sicut audio et judico et judicium meum justum est | |
| 003928 | A | Non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere | Dom. 9 p. Pent. |