A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 3101 - 3150 of 13795 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 004020 | A | O crux viride lignum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit portare per quem salus mundi facta est alleluia | Exaltatio Crucis |
| 004020.1 | A | O crux mirabile signum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavi quam dulce pondus o quam gloriosum est lignum quam pretiosa gemma quod Christum meruit sustinere per quem totus mundus redemptus est | Fer. 6 in Parasceve |
| 004021 | A | O decus apostolicum Christe salvator gentium quem Thomas apostolus tactis cicatricibus deum cognovit dominum veni gregem protege quem redemisti sanguine | Antiphonae Majores |
| 004022 | A | O dei genetrix virgo ave gratia plena ex te enim ortus est sol justitiae quem Simeon vidit exclamavit dicens nunc dimittis domine servum tuum in pace | Purificatio Mariae |
| 004023 | A | O doctor optime ecclesiae sanctae lumen beate N. divinae legis amator deprecare pro nobis filium dei | Comm. unius Confessoris et Doctoris |
| 004023.1 | A | O doctor optime ecclesiae sanctae lumen beate Bonaventura divinae legis amator deprecare pro nobis filium dei | Bonaventurae |
| 004024 | A | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Dom. 1 Quadragesimae |
| 004025 | A | O Emmanuel rex et legifer noster exspectatio gentium et salvator earum veni ad salvandum nos domine deus noster | Antiphonae Majores |
| 004026 | A | O febrem omni laude colendam o languorem sanitati et gaudiis adscribendum | Galli |
| 004027 | A | O felicem me inquit Vincentius Datiane minae tuae laus mea est | Vincentii |
| 004028 | A | O Gabriel nuntius caelorum qui januis clausis ad me intrasti et verbum nuntiasti concipies et paries Emmanuel vocabitur | Antiphonae Majores |
| 004029 | A | O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti patrociniis ad caelestia regna mereamur pervenire | Assumptio Mariae,8 |
| 004030 | A | O gloriosum lumen omnium ecclesiarum sole splendidius o vere apostolicum sidus altissimum sancte Paule qui aeterni regis splendorem tenebris gentium infudisti qui in terra positus caelorum secreta petisti et quae non licet homini loqui pervidisti illuc supplices tuos post hujus carnis terminum perducere dignare quos fecisti veritatis lumen agnoscere | Conversio Pauli |
| 004031 | A | O Gregori dulcissimum sancti spiritus organum atque virtutum speculum posce nobis suffragium ut hoc possimus consequi Quo te gaudemus perfrui | Gregorii |
| 004032 | A | O Hippolyte si credis in dominum Jesum Christum et thesauros tibi ostendo et vitam aeternam promitto | Laurentii |
| 004033 | A | O ineffabilem virum per quem nobis tanta miracula coruscant | Martini |
| 004034 | A | O Jerusalem civitas dei summi leva in circuitu oculos tuos et vide dominum deum tuum quia jam veniet solvere te a vinculis | Antiphonae Majores |
| 004035 | A | O magnum pietatis opus mors mortua tunc est quando hoc in ligno mortua vita fuit | Exaltatio Crucis |
| 004035.1 | A | O magnum pietatis opus mors mortua tunc est in ligno quando mortua vita fuit | Exaltatio Crucis |
| 004036 | A | O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te piam et singularis merito hunc nobis tu facias placabilem et dies istos tuae sanctae virginitatis partu dicatos bene nobis ipse propter te o benignissima disponat quo temporalis sollemnitas nos ad aeternam enutriat laetitiam | Annuntiatio Mariae |
| 004037 | A | O Maria semper virgo cujus fructus uteri positus est in solio David intercede pro populo qui petit a te suffragium alleluia | Assumptio Mariae |
| 004038 | A | O Martine o pie quam pium est gaudere de te o Martine prophetis compar apostolis consertus praesulum gemma fide et meritis egregius pietate et misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et ante deum | Martini |
| 004038.1 | A | O Martine inclyte quam pium est gaudere de te o Martine praesulum gemma fide et meritis egregie pietate misericordia caritate ineffabilis succurre nobis nunc et in perpetuum | Martini |
| 004039 | A | O martyr domini Apollinaris praeclare qui beatis precibus lumen reddidisti caecato et tribuni conjugi donasti medelam intercede pro nobis | Apollinaris |
| 004040 | A | O Maure pater sancte custos tuorum et semper visitator famulorum pro nobis indignis et valde peccatoribus intercede | Mauri |
| 004041 | A | O meritum sublime viri beatissimi Eusebii martyris qui non solum Christi testis esse fortis meruit sed totius trinitatis unitatem praedicans cavea constrictus missus est in exsilio qui cum Christo regnat in caelorum gloria | Eusebii Romanae |
| 004042 | A | O mira caritas quae ita miserias doluit alienas | Nicolai |
| 004043 | A | O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes supplicamus ut ipsarum meritis suffragantibus nos de vitiis ad virtutes mutare et in adoptionem filiorum dei digneris transformare | Afrae |
| 004044 | A | O mirum divinae aequitatis judicium ut qui multos martyres per ignem peremit ad caelestia properantes ipse in igne vitam finivit et ad ignem aeternum cruciatus pervenit | Crispini,Crispiniani |
| 004045 | A | O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne | Sabbato Sancto |
| 004046 | A | O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti | Dom. 2 Quadragesimae |
| 004047 | A | O mundi Arbiter promissa cujus non fallunt sancto interveniente Eustasio nobis optata concede guberna nos per omnia ejus festa colentes | Transl. Eustachii |
| 004048 | A | O mundi domina regio ex semine orta ex tuo jam Christus processit alvo tamquam sponsus de thalamo hic jacet in praesepio qui et sidera regit | Antiphonae Majores |
| 004049 | A | O mundi lampas et margarita praefulgida quae resurrectionem Christi nuntiando apostolorum apostola fieri meruisti Maria Magdalena semper pia exoratrix pro nobis adsis ad deum qui te elegit | Mariae Magdalenae |
| 004050 | A | O oriens splendor lucis aeternae et sol justitiae veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis | Antiphonae Majores |
| 004051 | A | O pastor aeterne o clemens et bone custos qui dum devoti gregis preces attenderes voce lapsa de caelo praesuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti tuum famulum | Nicolai |
| 004052 | A | O per omnia laudabilem virum cujus meritis ab omni clade liberantur qui ex toto corde quaerunt illum | Nicolai |
| 004053 | A | O Petre pastor summe et Paule doctor magne nos Christo pia prece purgatos conjungite | Petri, Pauli,8 |
| 004054 | A | O pietas immensa dei bonitasque perennis peccatrix mulier fit regni perpetis heres gaudet quae flevit gaudendi fine carebit impetret haec miseris aeternae dona quietis | Mariae Magdalenae |
| 004055 | A | O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur | Gaudentii |
| 004056 | A | O princeps apostolorum pie pastor ovium janitor aulae caelestis tibi paret ostium cui non praevalent portarum vectes infernalium tu ligandi tu solvendi tenes pontificium solve nos et caeli nobis aperi palatium | Cathedra Petri |
| 004057 | A | O pulchra inter mulieres et gloriosa inter virgines intercede pro nostra omniumque salute apud benignum Jesum filium tuum dominum et salvatorem mundi | Luciae |
| 004058 | A | O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus | Stephani |
| 004059 | A | O quam beata urbis habitatio Ticinensis in qua gloriosi membra Syri in pace sepulta sunt cujus anima paradisum possidet aula pro commisso sibi grege exorare non cessat | Syri |
| 004060 | A | O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem | Ad Processionem |
| 004061 | A | O quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit | Ad Processionem |
| 004062 | A | O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae ducentem aeternae | Syri |
| 004063 | A | O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit | Omnium Sanctorum |
| 004064 | A | O quam gloriosus est beatus Stephanus martyr et levita qui ante apostolos regna caelestia possidere meruit et ad patris dexteram filium videre | Stephani |
| 004065 | A | O quam metuendus est locus iste vere non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | In Dedicatione Ecclesiae |