A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 3051 - 3100 of 13884 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 003961 | A | Nos scientes sanctum nomen omnino negare non possumus | Caeciliae |
| 003962 | A | Nos sumus qui peccavimus domine et inique egimus munda nos a peccatis nostris quia pius es | In Letaniis |
| 003963 | A | Nos tibi dulcisonos canimus cum laudibus hymnos tu precibus dominum nobis placare memento | Mauri |
| 003964 | A | Notum fecit dominus alleluia salutare suum alleluia | Nativitas Domini |
| 003965 | A | Novit dominus viam justorum qui in lege ejus meditantur die ac nocte | Omnium Sanctorum |
| 003966 | A | Novit dominus vias Innocentium qui non steterunt in vias peccatorum | Nat. Innocentium |
| 003967 | A | Nox praecessit dies autem appropinquabit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis sicut in die honeste ambulemus | Dom. 1 Adventus |
| 003968 | A | Nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui | Sabb. Hebd. 1 Quad. |
| 003969 | A | Nulla unquam sanctus territus potestate jura transcendens innocenter pervertit | Nicolai |
| 003970 | A | Numquam ad salutationem tuam numquam ad culturam tuam numquam ad palatium tuum veniemus | Joannis, Pauli |
| 003971 | A | Numquid est in idolis gentium qui pluat nisi tu deus aut caeli possint dare pluviam nisi tu volueris tu es dominus deus noster quem exspectamus dona nobis pluviam | Ad Processionem |
| 003972 | A | Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae | Dom. de Passione |
| 003973 | A | Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundum ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis alleluia | Ascensio Domini |
| 003974 | A | Nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo | |
| 003975 | A | Nunc dimittis domine servum tuum in pace quia viderunt oculi mei salutare tuum | Purificatio Mariae |
| 003976 | A | Nunc facies fortiter et memoria tua erit in laude ac semper pro quibuscumque petieris impetrabis | Dionysii |
| 003977 | A | Nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia | Dom. 5 p. Pascha |
| 003978 | A | Nunc supernorum sodalis emicat Vincenti corona quam tibi deus praeparavit in caelis quando prunae vernabantur sanguine | Vincentii |
| 003979 | A | Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat ibi Jesus cum Maria matre ejus | Dom. 2 p. Epiph. |
| 003980 | A | Nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni ite ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias dicit dominus | Dom. 21 p. Pent. |
| 003980m1a | A | Nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni ite ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate eos ad nuptias dicit dominus | |
| 003981 | A | Nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati sunt non fuerunt digni | Dom. 20 p. Pent. |
| 003982 | A | Nursiae provincia exortus Romae liberalibus litterarum studiis traditus a parentibus fuerat | Benedicti |
| 003983 | A | Nutrici in auxilium grande fecit miraculum primum in partes divisum rejunxit capisterium | Benedicti |
| 003984 | A | O admirabile beati Gregorii meritum quo intercedente offa dominici corporis pars digiti auricularis sanguine cruentata inventa ac ostensa est | Gregorii |
| 003985 | A | O admirabile commercium creator generis humani animatum corpus sumens de virgine nasci dignatus est et procedens homo sine semine largitus est nobis suam deitatem | Octava Nat. Domini |
| 003986 | A | O admirabile gaudium de tanto munere divinitus attributo quoniam beati Bartholomaei apostoli meruimus suscipere corpus quem ut patronum mereamur habere dignis eum laudibus incessanter colamus | Bartholomaei |
| 003987 | A | O admirabile indicium sanctorum meritis Joannis et Pauli ostensum dum ad eorum sepulcra daemonia ejicerentur Terentii filius a daemonio liberatus est | Joannis, Pauli |
| 003988 | A | O adonai et dux domus Israel qui Moysi in igne flammae rubi apparuisti et ei in Sina legem dedisti veni ad redimendum nos in bracchio extento | Antiphonae Majores |
| 003989 | A | O antiquis miraculis conferendum quod remissis fratribus contigit inter prandendum nam liquor parvae potionis per incrementa crescebat donec illos omnes convivas satietate vicisset | Othmari |
| 003990 | A | O beata benedicta gloriosa trinitas pater filius spiritus sanctus | De Trinitate |
| 003991 | A | O beata Caecilia quae duos fratres convertisti et Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti | Caeciliae |
| 003992 | A | O beata et benedicta et gloriosa trinitas pater et filius et spiritus sanctus | De Trinitate |
| 003993 | A | O beata infantia per quam generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero | Ad Processionem |
| 003994 | A | O beata infantia per quam nostri generis reparata est vita o gratissimi delectabilesque vagitus per quos aeternos ploratus evasimus o felices panni quibus peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum in quo non solum jacuit foenum animalium sed cibus inventus est angelorum | Nativitas Domini |
| 003995 | A | O beata lactantium gloria quibus pro Christo contigit dedicari martyrio | Nat. Innocentium |
| 003996 | A | O beata Lucia quae pro Christi nomine passa es non solum in carcere missa es sed etiam cum gladio interfecta es deprecare pro nobis filium dei | Luciae |
| 003997 | A | O beata oboedientia qua et magistri virtus ostenditur et discipuli meritum comprobatur et humanos gressus undis ferentibus mirabiliter puerulus liberatur | Mauri |
| 003998 | A | O beatae passionis venerabilis gloria in qua Christus dignatus est miracula exercere | Vincentii |
| 003999 | A | O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes | Dionysii |
| 004000 | A | O beate pater Martine pium dominum Jesum pro impietatibus nostris deposce | Martini |
| 004001 | A | O beati viri Benedicti sancta praeconia o inaestimabilis dilectio caritatis qui dum saeculi pompam contempsit aeternae vitae conjunctus est | Benedicti |
| 004002 | A | O beatum pontificem qui totis visceribus diligebat Christum regem et non formidabat imperii principatum o Martine dulcedo medicamentum et medice o sanctissima anima quam etsi gladius persecutoris non abstulit tamen palmam martyrii non amisit | Martini |
| 004003 | A | O beatum Prosperum gemma sacerdotum in cujus obitu plebs universa tristatur ordo angelorum laetatur coetus apostolorum jucundatur martyrum turba gloriatur chorus confessorum concives gratulantur chorus virginum exsultat dat in excelsis gloriam deo | Prosperi |
| 004004 | A | O beatum ventrem Mariae quae tantum nobilem terrae protulit ut diceret chorus caelestium gloria in excelsis deo et in terra pax | Ad Processionem |
| 004005 | A | O beatum virum cujus anima paradisum possidet unde exsultant angeli laetantur archangeli chorus sanctorum proclamat turba virginum invitat mane nobiscum in aeternum | Martini |
| 004006 | A | O bona crux diu desiderata et concupiscenti animo praeparata suscipe discipulum ejus qui pependit in te | Andreae |
| 004007 | A | O bona crux quae decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti diu desiderata et tandem concupiscenti animo praeparata | Andreae |
| 004008 | A | O Christi pietas omni prosequenda laude qui sui famuli merita longe lateque declarat nam ex tumba ejus oleum manat cunctosque languidos sanat | Nicolai |
| 004009 | A | O claviger caeli et princeps apostolorum Petre potestate tibi tradita nostrorum solve peccatorum vincula ovesque cunctas tibi a domino traditas magnifica intercessione tua fac tecum gaudere in aeterna laetitia | Cathedra Petri |