R
Responsory
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 301 - 350 of 6053 chantsCantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
---|---|---|---|
006279 | R | Christo cottidie sedulum exhibebat officium et christianorum animas quas in tormentis videbat deficere confortabat | Fabiani, Sebastiani |
006280 | R | Christo templum in adjutorio mentibus fidelium caelestium propagator mandatorum jugiter sanctus condebat Syrus qui in dei martyrum Gervasii atque Protasii honore primus absida in Ticinensi edidit urbem | Syri |
006281 | R | Cibavit illum dominus pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit eum et exaltavit eum apud proximos suos | Joannis Evang. |
006282 | R | Cibavit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit eum | Comm. unius Confessoris et Episcopi |
006283 | R | Cilicii indutus tegmine postulabat fletibus Vitus beatissimus ne repelleretur a dei jussis et coetu justorum | Viti et sociorum |
006284 | R | Cilicio Caecilia membra domabat deum gemitibus exorabat Almachium exsuperabat Tiburtium et Valerianum ad coronas vocabat | Caeciliae |
006285 | R | Cinctus ergo fidei fervore dum ad templorum oracula discurreret et patientiae moribus temperaret propriae voluntatis arbitrium officium sacerdotis excepit | Medardi |
006286 | R | Circa medium noctis auditus est terraemotus et voces psallentium in cellula et dicentium fac nobiscum domine signum in bonum ut videant qui nos oderunt et confundantur | Firmi, Rustici |
006287 | R | Circumdederunt me viri mendaces sine causa flagellis ceciderunt me sed tu domine defensor vindica mea | Dom. in Palmis |
006288 | R | Cito euntes dicite discipulis alleluia alleluia | In tempore Paschae |
006289 | R | Cives apostolorum et domestici dei advenerunt hodie portantes pacem illuminantes patriam dare pacem gentibus et liberare populum domini | Comm. Apostolorum |
006290 | R | Civitas Jerusalem noli flere quoniam doluit dominus super te et auferet a te omnem tribulationem | Dom. 2 Adventus |
006291 | R | Civitatem istam tu circumda domine et angeli tui custodiant muros ejus exaudi domine populum tuum cum misericordia | De Prophetis |
006292 | R | Clama in fortitudine qui annuntias pacem in Jerusalem dic civitatibus Judae et habitatoribus Sion ecce deus noster quem exspectabamus adveniet | Hebd. 4 Adventus |
006293 | R | Clamavi in toto corde exaudi me domine | Dom. per annum |
006294 | R | Clarissimis viris Marcelliano et Marco per singulos dies suadebat saeculi blandimenta respuere et momentanea tormentorum genera non timere | Fabiani, Sebastiani |
006295 | R | Claruit magnitudo dei et virtus apparuit discipulis quoniam sic voluit transfigurari et excessum dominus ut in ipsa claritate descenderet majestate | Transfiguratio Dom. |
006296 | R | Caelestis medicus aegram quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat fides tua inquiens te salvam fecit vade in pace | Mariae Magdalenae |
006297 | R | Caelorum rex omnipotens tuam in sancto Nicolao confessore tuo considerantes virtutem tibi totum quod meruit adscribimus ideoque precamur ut apud clementiam tuam et exemplis ejus adjuvemur et meritis | Nicolai |
006298 | R | Coeperunt postmodum multi mundum relinquere et ad almi patris magisterium festinare liber quippe tentationis vitio jure jam factus est virtutum magister | Benedicti |
006299 | R | Coepit Hippolytus tristis plorare cui beatus Laurentius ita dixit noli flere sed magis gaude et post dum clamavero audi et veni quia vado ad gloriam | Hippolyti |
006300 | R | Cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui et meditatus sum nocte cum corde meo et dixi miserere deus | |
006301 | R | Cognoscimus domine quia peccavimus veniam petimus quam non meremur manum tuam porrige lapsis qui latroni confitenti paradisi januam aperuisti | Pro defunctis |
006302 | R | Columbanus itaque beato Gallo id injunxit officii ut populum ab errore idolatriae revocaret quia ipse hanc a domino gratiam meruit ut latinae atque barbaricae locutionis notitiam non parvam haberet | Galli |
006303 | R | Comperto autem a fratribus quod sic ejus actibus divina aspiraret gratia concordi assensu totius monasterii post abbatem licet invitus suscepit gubernacula | Dominici |
006303.1 | R | Comperto autem a fratribus quod sic ejus actibus divina aspiraret gratia concordia senum totius monasterii post abbatem licet invitus suscepit gubernacula | |
006303.2 | R | Comperto autem a fratribus quod suis actibus divina aspirat gratia concordia et consensu totius monasterii post abbatem licet invitus suscepit gubernacula | |
006304 | R | Completum est igitur in beata Maria Magdalena propheticum illud patientis domini dictum pelli meae consumptis carnibus adhaesit os meum | Mariae Magdalenae |
006305 | R | Concede nobis domine quaesumus veniam delitorum et intercedentibus sanctis quorum hodie sollemnia celebramus talem nobis tribue devotionem ut ad eorum pervenire mereamur societatem | Omnium Sanctorum |
006306 | R | Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in abscondito replevit et inebriavit me amaritudine deduxerunt in lacum mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitates illorum et judica causam animae meae defensor vitae meae | Dom. in Palmis |
006307 | R | Concupivit anima mea desiderare judicia tua in omni tempore alleluia alleluia alleluia | Dom. Septuagesimae |
006308 | R | Concupivit rex speciem tuam quia ipse est deus tuus et adorabunt eum | Comm. plurimorum Virginum |
006309 | R | Confessor Christi dominicus intra Naggarensem provinciam vico Canniensi progenie fuit ortus nobili | Dominici |
006310 | R | Confessor dei Nicolaus nobilis progenie sed nobilior moribus ab ipso puerili aevo secutus dominum meruit divina revelatione ad summum provehi sacerdotium | Nicolai |
006311 | R | Confessor domini caesus cardis ferreis suscipiens caelum cum magna voce dixit ago tibi gratias omnipotens deus Jesu Christe quia appropinquavit mihi gratia tua | Cucuphatis |
006312 | R | Confestim claruit apud urbis pontificem conversatione praecipuus apud cunctos puritate mentis sincerus numquam se ubertate laetitiae plus extulit numquam acerbitate moeroris turbavit | Medardi |
006313 | R | Confirma hoc deus quod operatus es in nobis alleluia alleluia | Dom. Pentecostes |
006314 | R | Confirmatum est cor virginis in quo divina mysteria angelo narrante concepit te formam prae filiis hominum castis suscepit visceribus et benedicta in aeternum deum nobis protulit et hominem | Octava Nat. Domini |
006314.1 | R | Confirmatum est cor virginis in quo divina mysteria angelo nuntiante suscepit et speciosum forma prae filiis hominum castis suscepit visceribus et benedicta in aeternum deum nobis protulit et hominem | Nativitas Domini |
006315 | R | Confitebimur tibi deus confitebimur tibi et invocabimus nomen tuum | De Psalmis |
006316 | R | Confitebor domino nimis in ore meo | Sabbato per annum |
006317 | R | Confitebor tibi domine deus in toto corde meo et honorificabo nomen tuum in aeternum quia misericordia tua domine magna est super me | |
006318 | R | Confitebor tibi domine in toto corde meo | Dom. per annum |
006319 | R | Conforta me rex sanctorum principatum tenens et da sermonem rectum et benesonantem in os meum | De Esther |
006320 | R | Confortamini et jam nolite timere ecce deus noster cito veniet et salvos nos faciet | Dom. 4 Adventus |
006321 | R | Confortamini manus fatigatae et genua dissoluta roboramini qui pusillo animo estis mente convalescite me timete dicit dominus quia venio dirumpere jugum captivitatis vestrae | Dom. 1 Adventus |
006322 | R | Congratulamini mihi omnes qui diligitis dominum quia cum essem parvula placui altissimo et de meis visceribus genui deum et hominem | Octava Nat. Domini |
006323 | R | Congratulamini mihi omnes qui diligitis dominum quia quem quaerebam apparuit mihi et dum flerem ad monumentum vidi dominum meum alleluia | |
006324 | R | Congregatae sunt gentes in multitudine ut dimicent contra nos et ignoramus quid agere debeamus domine deus ad te sunt oculi nostri ne pereamus | De Machabaeis |
006325 | R | Congregati sunt deus ad devorandum me seductores mei scripta tenentes mala quae gessi ergo vociferantur dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum deus meus ne elongeris a me deus meus in auxilium meum respice deus meus in adjutorium meum intende | Marthae |