Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Ave Maria gratia plena dominus tecum spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi quod enim ex te nascetur sanctum vocabitur filius dei