Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Sancta Maria genetrix dei virgo semper et benedicta per te venit ad nos salus per te redemptio nostra tu pulchra es inter mulieres tu gloriosa in choro sanctorum te deprecamur ut intercedas pro nobis ad dominum Jesum Christum
Adest namque pascha Christi nobis venerandum | In quo ipse resurrexit | In quo cuncti adoremus | Deum videlicet patrem ac unigenitum simul Dominum Jesum Christum | Qui nostram propter salutem carnem sumi voluit et pro nobis incarnari | Ex benedicta virgine casta matre Maria | Atque peregit valde stupenda magnalia | Ipse est Deus verus atque homo qui cum patre cuncta gubernat | Ipse est salus vera atque virtus qui cum patre cuncta largitur | Regens gubernansque continens et salvans solus cum patre simul sanctoque spiritu | Personis in tribus venerantes unum dicamus nostra Deus summe terge proba | Jam debitas hodie rex laudes gratas respice | Quem modulando tua plebs reboat nunc devota | Te sempiternum viventem per saecula