Jam non dicam vos servos sed amicos meos quia omnia cognovistis quae operatus sum in medio vestri alleluia accipite spiritum sanctum in vobis paraclitum ille est quem pater mittet vobis alleluia
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus