Jam non dicam vos servos sed amicos meos quia omnia cognovistis quae operatus sum in medio vestri alleluia accipite spiritum sanctum in vobis paraclitum ille est quem pater mittet vobis alleluia
Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa concupivit anima mea testimonia tua domine et dilexit ea vehementer