O crux viride lignum quia super te pependit redemptor rex Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit sustinere
Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi in quo est salus vita et resurrectio nostra per quem salvati et liberati sumus alleluia alleluia