- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007267 | R | O crux viride lignum quia super te pependit redemptor rex Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit sustinere |
| 007267a | V | Custodi domine gregem istum per virtutem sanctae crucis |
| 007267b | V | Custodi domine gregem istum quem redemisti Christe per lignum sanctae crucis |
| 007267Pza | [M] | Crux fidelis terras caelis |
| 007267za | V | Crux alma fulget per quam ... |
| 007267zb | V | Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi per quem salvat et liberati sumus |
| 007267zc | V | O crux benedicta quae sola |
| 007267zd | V | Fertilitate potens o dulce ... |
| 004016 A | O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum alleluia |
| g01468 TcV | O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum |
| 007265 R | O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum |
| g03067 Al | Alleluia O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum |
| 004015 A | O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia alleluia |
| ah54120 Sq | Laudes crucis attollamus nos qui crucis exsultamus speciali gloria | Dulce melos tangat caelos dulce lignum dulci dignum credimus melodia | Voce vita non discordet cum vox vitam non remordet dulcis est symphonia | Servi crucis crucem laudent qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera | Dicant omnes et dicant singuli ave salus totius saeculi arbor salutifera | O quam felix quam praeclara fuit haec salutis ara rubens agni sanguine | Agni sine macula qui mundavit saecula ab antiquo crimine | Haec est scala peccatorum per quam Christus rex caelorum ad se traxit omnia | Forma cujus hoc ostendit quae terrarum comprehendit quattuor confinia | Non sunt nova sacramenta nec recenter est inventa crucis haec religio | Ista dulces aquas fecit per hanc silex aquas jecit Moysi officio | Nulla salus est in domo nisi cruce munit homo superliminaria | Neque sensit gladium nec amisit filium quisquis egit talia | Ligna legens in Sarepta spem salutis est adepta pauper muliercula | Sine lignis fidei nec lechytus olei valet nec farinula | In scripturis sub figuris ista latent sed jam patent crucis beneficia | Reges credunt hostes cedunt sola cruce Christo duce unus fugat milia | Ista suos fortiores semper facit et victores morbos sanat et languores reprimit daemonia | Dat captivis libertatem vitae confert novitatem ad antiquam dignitatem crux reduxit omnia | O crux lignum triumphale mundi vera salus vale inter ligna nullum tale fronde flore germine | Medicina christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine | Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia | Quos tormento vis servire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia |
| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| 004019 A | O crux splendidior cunctis astris mundo celebris hominibus multum amabilis sanctior universis quae sola fuisti digna portare talentum mundi dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera salva praesentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam |
| 004019.1 A | O crux splendidior cunctis astris mundo celebris hominibus multum amabilis sanctior universis quae sola fuisti digna portare talentum mundi dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera salva praesentem catervam in tuis hodie laudibus congregatam alleluia alleluia alleluia alleluia |
| a07796 H | Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Sic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Tu benedicta manens super omnes valle refulgens arbores et signo oves a morte salvas |