| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007609 | R | Sanctus Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes atque pro deo laboribus fatigari quam vitae hujus favoribus extolli |
| 007609a | V | Divina namque praeventus gratia magis ac magis ad superna animo suspirabat |
| 007609za | V | Ut tuae vitae ... |
| ah50286 Sq | Regnum tuum regnum omnium saeculorum Domine rex regum | Cujus regni gloriam et potentiam tuam loquuntur | Plena oculis quattuor animalia ante et retro | Leo vitulus homo aquila profunda rimans mysteria | Marcus Lucas Matthaeus Johannes occulta verbi eructuans | Quorum forma et doctrina Christe cum regina sponsa tua significaris ecclesia | Homo factus bos in cruce leo cum resurgis aquila super astra deus volitans | Et ecclesia nati homines ut membra novi sunt hominis | Crucifigentes se cum vitiis in crucis ara sunt vituli | Vultu sunt leonino ad resistendum fortiter diabolo | Aquilam tunc exprimunt in verum solem figunt ut intuitum | Sic sunt enim Christe quadrigae tuae salvatio | Quadrifida cruce quam rotae dant evangelicae | Auriga tui currus super hos equos scandens Domine | Viam fac equis tuis in luto multo nostri pectoris | Ut subvecti hoc in curru maris de tumultu portum perpetuae contingamus patriae | Ubi sanctus sanctus sanctus nato maris stellae tibi clamemus his cum animalibus | Quorum sit nobis oculorum multitudo bonae vitae circumspectio |
| h04477 VAR | Tu patris verbigena factus caro nostra deum nobis homo placas deus et da veniam | Qui sedes ad dexteram patris rex omnis gratiae poscimus te cuncta tuae des ut ecclesiae gaudere nunc et semper de te | Jesu Christe fortissimi rex regum domine deus trinae deus une pariter oramus te nunc et semper tuere cum scio spiritu in gloria dei patris amen | Dominator deus mitissime kyrie eleison fons origo luces perpetuae kyrie verbi tui pater ingenite kyrie incarnate tu quoque pie domine Christe eleison | Salus vitae qui es plebis de cole Christe consolator qui es flamen quoque almae vivificae kyrie eleison | Patris natae qui es summus amor deus luciflue kyrie eleison sine fine regnas servos tuos audi passi me kyrie |
| ah53157 Sq | Laus tibi Christe patris optimi nate deus omnipotentiae | Quem caelitus jubilat super astra manentis plebis decus harmoniae | Quem agmina infantium sonoris hymnis collaudant aetheris in arce | Quos impius ob nominis odium tui misero straverat vulnere | Quos pie nunc remuneras in caelis Christe pro poenis nitide | Solita usus gratia qui tuos ornas coronis splendide | Quorum precibus sacris dele precamur nostrae pie crimina vitae | Ut quos laudibus tuis junxeras nobis istic dones clemens favere | Illis aeternae dans lumen gloriae | Nobis terrea concede vincere | Ut liceat serenis actibus pleniter adipisci dona tuae gratiae | Herodis ut non fiat socius quisquis in horum laude se exercet propere | Sed aeternaliter cum eisdem catervis sit tecum domine |
| 920035 PS | In finem servo domini ipsi David | Dixit injustus ut delinquat in semetipso non est timor dei ante oculos ejus | Quoniam dolose egit in conspectu ejus ut inveniatur iniquitas ejus ad odium | Verba oris ejus iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret | Iniquitatem meditatus est in cubili suo astitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes | Justitia tua sicut montes dei judicia tua abyssus multa homines et jumenta salvabis domine quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt | Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos | Quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen | Praetende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde | Non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me | Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare |
| a01847 H | Rex angelorum prepotens qui sponte pauper factus es ut nos per evum divites in ethre tecum poneres | Largire nobis prospera crucis sacra sollempnia gratesque da psolvere nagne tuae clementiae | Qui sustinens obprobria fel vincla sputa verbera mortemque nobis perpetis vitae parasti gloriam | Nunc clarus in regno tuo nostri memento quaesumus ut cum latrone perfrui da paradisi gaudiis | Tecum patrem piissimum simulque sancto spiritu inferna terre sidera tremunt adorant concrepant |
| h04479 VAR | Ungenite filius dei patris | Qui tantum redditur turis in terris dignatur et nasci ut no relevares ad caelos | Qui ideo in ligno crucis manus proprius extendisti ut nos ad lignum vitae propitius revocares | De quo ad angustare non meruit post ea quam crimen praevaricationis incurrit | Crux ergo tuum deus vitae arbor est in aeternum vivificat qui quem ea gustum verit | Tuam ergo clementiam petimus ut auferantur ab oculis tuis malam nostram praeteritur et bona futura noscamus tu | Hujus mundi lux infidam neglegatur et prophetis tuae a nobis aeterni tuus requirunt |
| ah07219 Sq | O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim jam nunc intonant praeconia voce sonora | Clamantes atque dicentes sanctus sanctus Deus qui regnas per omnia tempora | Ardentes atque cernentes Christum Dominum laudantia per saecula agmina | Patriarchae cum pulchris coronis in circuitu sedis tuae sedent in albis | Apostolorum chorus prophetarum laudabilis exercitus te collaudant | Martyrum proclamat chorus Alpha et O rex regum bone via vita virtus trinitas sancta es benedicta | O Jesu corona nostra cujus clara rutilant dona quis aeternae vitae consequimur magna praemia | Tecum in aethra alleluia decantantes cum pneuma | Quo vota nostra annuas tendant affatim sincera | Sillabatim cum organa plebs nonnulla perstrepet melodia | Et voce clara proclamant quam beata sanctorum sunt agmina | Quorum non sol luna sed Christus vera est lucerna | Cum quo fulgent alma ut inter lucifer nubila | Cum quibus et rutilans coronatus in axe athleta candidatus purpura praeclara | Sociatus cum agmina trinitatem sancta cernentia in gloria aeterna cum palma | O alme atque gloriose impetra nobis indulgentiam | Ut cum Domino mereamur gaudere per omnia saecula |
| ah10111 Sq | Ave mater Christi pia orphanorum spes et via salutis ad tramitem In te relucet sophia Salomonis verae quia vitae pandit formitem | Tu gemmarum gemma pura tu flos florum tu figura Deitatis mystica Castitatis es exemplum Deitatis vere templum cedat ars spohistica | Tu lucerna mundi lucens umbram mortis tu seducens reddens lumen luminum Tu regina supernorum imperatrix inferorum gignis numen numinum | Ergo mater tanta laude meritorum digna gaude gaudio laetitiae Desolatis propinare consolamen tu dignare post luctum tristitiae | Naufragantis mundi stella pia pium interpella ut sis memor hominis Quem de limo terrae fecit et in lapsu vi refecit sui sancti nominis | Vacillando perit mundus quem seductor tremebundus irretitum jugulat Et seducens fraudulenter docens irritat licenter poenas poenis cumulat | Haec miserta vide pura Christi mater et procura ne praedatur misera Tui nati plasmatura et leonis os obtura mergentis in infera | Per te sacrosanctus sanguis lavet quod immundus anguis maculavit zemate Caro mundet et mundatos duc nos inter approbatos tuo riga dogmate | O Maria tuae laudi decantantes nos exaudi commendans memoriae Nos a culpis expiare expiatos recreare spe perennis gloriae |
| 007317za V | Omnibus diebus vitae tuae in ... |
| 006140 R | Audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae ut multiplicentur tibi anni vitae tuae |