| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008287 | H | Conscendat usque sidera caelique pulset intima vox atque cantus omnium te deum collaudantium |
| 008287a | HV | Adest namque festivitas et |
| 008287b | HV | Qui superatis ignibus et |
| 008287c | HV | Ipse dignetur dominum rogare |
| 008287d | HV | Deo patri sit gloria ejusque |
| ah53181 Sq | Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genetrix talis filii | Italia exsultet alitrix tantis juvenis | Et Galliae trina divisio sacro certet litigio cujus esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli ejus corpus foveant | Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat | Quibus videndum invexit dominum in sua veste | Hic celebris est Aegypti patribus Graeciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamini | Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae | Hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus idola | Hic nudis mysteria bracchiis conficiens praeditus est caelesti lumine | Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit | Ejus ori numquam Christus abfuit sive justitia vel quicquid ad veram vitam pertinet | Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti | Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas |
| a06898.1 H | O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed in his qui te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximens a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Spreta sui vir devotus generis flagitia veritatis sequeretur promptior vestigia ac proinde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus quem virilem prorsus esse bello adprobaverat | Elegans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum corde Christum Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christi in virtute dari sibi patrem imprecans ilico deo favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adiens postulata impetravit virgam suam frondere virtute qua roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum se persequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi proinde convocati milites cum beato Christophoro fonte almo lavacri expiati gaestiaebant rudimenta fidei | Unde hunc deinde istos colligatos milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum pensum radi ungulis denudatis donec costis carnibus discerperent | Aquilinam tunc deinde sanctamque Gallenicam poenis actas sevienter litat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigit sed nusquam illum flammae pyrsus validus non secus ut aurum fulgens rutilans egreditur | Sociis dehinc ad astra decem missis milibus quos pro Christo desecavit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provebitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula |
| a01999 H | Hortus minorum fertilis florem novellum germinat odore qui gratissimo mundi replevit ambitum | Miris nitens virtutibus signis refulget plurimis terris aquis et ignibus auraeque nimbis imperat | Ex fuste tellus arido in vita fructus protulit sanctis subacta gressibus iter dederunt flumina | Delapsa nix e nubibus suspensa caeli robore cunctis stupendam saeculis paravit aedem corpori | Extinxit ignis impetum agros rigavit imbribus jejuna fratrum corpora esca cibavit caelica | Praesens adest absentibus affert medelam languidis casus futuros prospicit motusque cordis detegit | Patri simul cum filio sanctoque laus sit flamini qui nos ad aulam gloriae Petri precatu dirigat | Amen |
| 008380 H | Rector potens verax deus qui temperas rerum vices splendore mane instruis et ignibus meridiem | Extingue flammas litium aufer calorem noxium confer salutem corporum veramque pacem cordium | Praesta pater piissime patrique compar unice cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum |
| h04456 VAR | Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit |
| a00364.1 H | Chorus noster solemniter exsultet et concorditer in hoc festo Laurentii tormentis flecti nescii | Reddi sibi quam citius thesauros petit Decius quos dispersit Laurentius erogando felicius | Furens ira prae nimia recurrit ad supplicia sperans tormentis flectere sanctum dei sed temere | Ligatus fune manibus locatur super ignibus candescente craticula stridet quaeque particula | Caro stridet et crepitat martir insultans clamitat regira tortor corpora assata sunt in corpora | Sit Christo regi gloria qui juste pensat omnia pro se passis supplicia digna rependit praemia | Amen |
| ah55217 Sq | Prunis datum admiremur laureatum veneremur laudibus Laurentium | Veneremur cum tremore deprecemur cum amore martyrem egregium | Accusatus non negavit sed pulsatus resultavit in tubis ductilibus | Cum in poenis voto plenis exsultaret et sonaret in divinis laudibus | Sicut chorda musicorum tandem sonum dat sonorum plectri ministerio | Sic in cheli tormentorum melos Christi confessorum dedit hujus tensio | Deci vide quia fide stat invictus inter ictus minas et incendia | Spes interna vox superna consolantur et hortantur virum de constantia | Nam thesauros quos exquiris per tormenta non acquiris tibi sed Laurentio | Hos in Christo coacervat hujus pugna Christus servat triumphantis praemio | Nescit sancti nox obscurum ut in poenis quid impurum fide tractet dubia | Neque cecis lumen daret si non eum radiaret luminis praesentia | Fidei confessio lucet in Laurentio non ponit sub modio statuit in medio lumen coram omnibus | Juvat dei famulus crucis suae baiulum assum quasi ferculum fieri spectaculum angelis et gentibus | Non abhorret prunis volvi qui de carne cupit solvi et cum Christo vivere | Neque timet occidentes corpus sed non praevalentes animam occidere | Sicut vasa figulorum probat fornax et eorum solidat substantiam | Sic et ignis hunc assatum velut testam solidatum reddit per constantiam | Nam cum vetus corrumpatur alter homo renovatur veteris incendio | Unde nimis confortatus est athletae principatus in dei servitio | Hunc ardorem factum foris putat rorem vis amoris et zelus justitiae | Ignis urens non comburens vincit prunas quas adunas o minister impie | Parum sapis vim sinapis si non tangis si non frangis et plus fragrat quando flagrat tus injectum ignibus | Sic artatus et assatus sub labore sub ardore dat odorem pleniorem martyr de virtutibus | O Laurenti laute nimis rege victo rec sublimis regis regum fortis miles qui duxisti poenas viles certans pro justitia | Qui tot mala devicisti contemplando bona Christi fac nos malis insultare fac de bonis exsultare meritorum gratia |
| 002065 A | Cumque martyr duceretur ut ignibus combureretur expansis manibus et oculis caelo intentis suppliciter orabat dicens domine qui ut ipse dixisti non justos sed peccatores vocare venisti propter ingenitam tibi clementiam suscipe meam modo paenitentiam ut per ignem hunc temporalem evadere merear poenam aeternalem |
| a03234 H | Laeti colentes famulum qui te perfecte coluit tibi grabanter domine amoris hymnum promimus | Christi fidelis assecla ultro reliquit gaudia cuncta quae mundus exhibet fugaces atque copias | Tibi se vovit subditum humilitate oboediens Christi carnis munditie sponsi aemulator virginum | Tibi placere gestiit tibique adhaesit unice mentem verba vel opera amoris fovens ignibus | His caritatis vinculis in terris tibi deditus liber ad astra jugiter triumphaturus prodiit | Ejus exemplis excitos da gradi nos alacriter ut te cum nato et spiritu laudemus hymnis caelicis |
| a06996 H | Assunt o populi festa celebria quae felix revehit temporis orbita in sese rediens axe volubili laudem sidereo reddite principi | Hinc namque Hippolytus tempore terrea despectans nivea scandit ad ethera cum solvens animam corpore vividam caelestem meruit sumere lauream | Dum dux belligeris esset hic agminis jussis Caesareis carcere martyrem servandum recipit qui cruce praevia dat caecis oculis perdita lumina | Cernens Hippolytus signa fabentia mox Christo domino credit et impia spernens daemonici dogmatis idola junctus christicolis vocibus increpat | Tunc Caesar rabido ferbidus impetu os sanctum lapide scindere praecipit longe dissiliunt fragmina dentium sed vox ingeniti praedicat unicum | Ferro praecalidis ignibus artifex format spiniferi spicula cardui quo rupta poenitus viscera martyris profundunt rosei flumina sanguinis | Hinc ad cornipedum terga ferocium innexum religant tractus in aspera vitalem subito inquid anelitum dirumque valvit vincere saeculum | Ob hoc suppliciter rex deus omnium rogantes petimus ut martyr inclytus assistat miseris fauctor et impetret confessis veniam corde piaculis | Sit vita locuplex frugibus affluis rerum prosperitas congrua polleat bellum dispereat pax bona profluat virtutes vigeant crimina transeant | Sit patri ingenito gloria maxima sit compar genito sitque paraclito unus qui retinet sceptra perenniter vincens perpetuis tempora saeculi | Amen |