| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008287 | H | Conscendat usque sidera caelique pulset intima vox atque cantus omnium te deum collaudantium |
| 008287a | HV | Adest namque festivitas et |
| 008287b | HV | Qui superatis ignibus et |
| 008287c | HV | Ipse dignetur dominum rogare |
| 008287d | HV | Deo patri sit gloria ejusque |
| 830416e HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| h00623 HYMN | Romane Christi fortis adsertor dei elinguis oris organum fautor move larguire comptum carmen infantissimum fac ut tuarum mira laudum concinam | Qui scis et ipse posse mutus eloqui plectrum palati et faucium saevus tibi tortor revulsit nec tamen silentium indixit ori quo fatebaris deum | Vox veritatis testis extingui nequid vel si recisis palpitet meatibus Christum loquendi lingua numquam defuit cum praedicator ipse verborum dator | Nunc martyr sancte poscit te plebs infirma sordes emundes diras pellas crimina ignes averni rore digno comprimas jam nos beandos ad super pertrahas | Honor sit aeterno deo sit gloria uni patri ejusque soli filio cum spiritu quae trinitas perenniter vivit potens in saeculorum saeculis | Amen |
| 008301:06 HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| 008344g HV | Deo patri sit gloria ejusque (...) |
| 008386d HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum |
| 008408j HV | Deo patri sit gloria ejusque ... |
| 008394.1 H | Splendor paternae gloriae de luce lucem proferens lux lucis et fons luminis diem dies illuminans | Verusque sol illabere micans nitore perpeti jubarque sancti spiritus infunde nostris sensibus | Votis vocemus et patrem patrem potentis gratiae patrem perennis glorie culpam releget lubricam | Confirmet actus strenuos dentes retundat invidi casus secundet asperos agenda recte dirigat | Mentem gubernet et regat sit pura nobis castitas fides calore ferveat fraudis venena nesciat | Christusque nobis sit cibus potusque noster sit fides laeti bibamus sobriam profusionem spiritus | Laetus dies hic transeat pudor sit ut diluculum fides velut meridies crepusculum mens nesciat | Aurora lucem provehit cum luce nobis prodeat in patre totus filius et totus in verbo pater | Deo patri sit gloria ejusque soli fiolio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum |
| 008358:03 HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| ah10019 Sq | Verbum legibus nullis debens quicquam solvere venit non literam sed dare | De superna patria | De parentis dextera | Petens olim nostra exsilia non linquens sua virgo eligitur fecundanda regia | Fit mater ignorans consortia de coelo plena coelibatum Deo dedicat pusiola | Hac non est inventa decens sponsa Deo magis congrua | Vermis hic de manna scatens Christus natus est ex femina | Et lapis de monte sine manibus | Editus puer absque complexibus | Namque legi solverat obnoxia primordia jam cernere et die octava | Aptant non ex homine vocabulum sed sacro quod angelo est mundo inditum | Circumciditur puer Jesus fit legi subditus qui dedit eam patribus | Circumcisio primum sacra Abrahae posita post Jesum torpet vacua | Lux ingens orta propterea non sunt condenda omnia nova | Vetus sopita sis pagina cubes intacta superat nova | Per quam est culpa spoliata et prima origo redempta morsque triumphata | Exsultet Deo angelica laetetur Christo plebs haec ima laus o quam inclita | Gloria patri sit summa ejusque proli sit aequa Flamini par quoque in saecula |
| 008254.1 H | Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei jam sonat jubarque solis evocat | Hoc excitatus Lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus jacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Jesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen |