Full text:
Ineffabilis est Christe tua
Genre:
Usual feast:
CAO:
8322
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| a07022.2 H | Iram qua merito sternimus auctor jam suspende cito jure paterno Macronem quae plage valde frementem ansis propitius partibus pelle | Dele jam maculas mente patratus purga quidquid in est vulnus inicum nodos perfidie redde solutos hac sevum quive celitus hictum | Pro nobis pietatis tua te poscat spira quae tuis inclyte sanctis talem pro miseris sumere vocem quae intrare tuas possit ad aures | Jam vide gemitus aspice plano tus rugitum populi praesalium atque sacro rumque pius principum audi singultus lacrimas flebiles quaestus | Nobis in meritis commoda aurem nequam vir gravidos ponderis mole consummas facili ulceris labe quas sacrare dimis ipso cruore | Fletum qui sceleris ninevitarum commutans melius aethere repente mortem quam timidi jam metuebant clemens innocuam esse qui visti | Toth tantaque tuum murmura nostra scandat flammigerum culminis arcem ex quo sal vivi cum rite fomentum cunctis adveniat ocius abtum | Temptor magnae plagam inguinum omnis incurris mortis varios acerbe in presunt redige noxia quaeque dextera sancta tua percitus arce | Celestis medice Christe tremende in currus varios mortis acerbe impensum redige tuque potentes jam genti populo per hac de vigore |
| 509504.Tp39 Sa | SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS |
| h00620 HYMN | Germine nobilis Eulaliae mortis et indole nobilior emerita sacra virgo suam cujus abuere progenita est ossibus ornat amore colit | Proximus occiduo locus est qui tulit hoc decus egregium urbe potens populis locuplex sed magne sanguine martyrum virgin eoque potens titulo | Curriculis tribus atque nobem tri hiemens quatter adtigerat cum crepitante pira trepidos terruit aspera carnifices supplicium subiit ulcerata | Jam dederit prius indicium tendere se patris ad solium nec sua membra dicata torum ipsa crepundia reppulerat judere senela pusiola | Spernere sucina flore rosas vulva munilia respuere ore severa modesta gradu moribus et nimium generis canitiae meditata senum | Adst ubi se furiata lues excitat in famulos domini christicolasque cruenta jubet tura cremare jecur pecudis montiferis adolere diis | Infremuit sacer Eulaliae spiritus ingenique ferox turbida frangere bella parat et rude pectum anhela deo femina provocat arma virum | Sed pia cura parentes agunt virgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul ne fera sanguinis in pretio mortis amore puella ruat | Illa perosa quietis opem degeneris tolerare moram nocte fores sine teste mobet septaque claustra fugax aperit inde per inua carpit iter | Ingreditur pedibus laceris per loca senta sive vepribus angelico conmitata choro et liced horrida nox scileat lucis habet tamen illa ducem | Sic habuit generosa patrum turba columniferum radium scindere qui tenebrosa potens nocte viam face prespicua praestitit iter eunte chao | Non aliter pia virgo viam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit regna Canopica cum fugeret et super astra pararet iter | Illa gradu cita pervigili milia multa prius peragit quam plaga pandat eoa polum mane superba tribunal adit facibus astat et in mediis | Voceferans ita quis furor est pendere praecipites animas et malep rodiga corda suis sternere rascilibus scopulis omnipatremque negare deum | Quaeritis o miseranda manus christicolum genus en ego sum daemonicis inimica sacra idola protero sub pedibus pectore et ore deum fateor | Isis Apollo Venus nihil est Maximianus et ipse nihil ille nihil quia facta manu hic manum facta quia inquolit frivola utraque putre nihil | Maximilianus opum dominus et tamen ipse cliens lapidum prottituat fobeatque suis numinibus caput ipse suum pectora quur generosa quatit | Dux bonus arbiter egregius sanguine pascitur inocuo corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat gaudet et ex cruciare fidem | Ergo age tortor adure seca divide membra coacta luto solvere rem fragilem facile est non penetrabitur interior exafitante dolore animus | Talibus excitus in furias praetor ait rape praecipitem lictor et obrue suppliciis sentiat esse deos patrios nec leve principis imperium | Quam cuperem tamen ante necem si potis est revocare tuam torba puellula nequitiam respice gaudia quanta metas queque tibi genitalis honor | Te lacrimis lavefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas flore quod occidis in tenero proxima dotibus et thalamo | Non movet aurea pompa tori non pietas veneranda senum quos temeraria debilitas ecce parata ministeria ex cruciales exsitiis | Aut gladio feriere caput aut laniavere membra feris aut facibus data fumificis flebiliter ululanda tuis in cineres resoluta flues | Haec rogo quis labor est fugere si modicum salis aeminulis turis et exiguum digitis tngere virgo benigna velis poena gravis procul aufuerit | Martyr ad ista nihil sed enim infremuit tyranni oculis sputa jacit simulacra dehinc dissipat inpositamque molam thuribulis prosalibit | Nec mora carnifices gemini jungea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrumque et ossa secat Eulalia numerante notas | Scriberis ecce mihi domine quam jugabt os apices legere qui tua Christe trofea notat nomen et pisa sacrum loquitur purpura sanguinis eliciti | Haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida dirus abest dolor ex animo membraque pucta cruore novo fonte cutem reclarente lavat | Ultima carnificina dehinc non lacerata vulnifica crate genus nec arata cutis flamma et undique lampadibus in latera stomacumque furit | Crinis et odor ut in jugulos fluxerat involitans humeros quo pudibunda pudicitiam virgineusque lateret honor tegmine verticis opposito | Flamma crepans volat in faciem per quem comas vegeta caput occupat exuperatque apicem virgo citum cupiens obitum appetit et vivit ore rogum | Emicat inde columba repens martyris os nive candidior viso relinquens ad astrat petit spiritus hic erat Eulaliae lacteolus celer inocuus | Colla fluunt ab eunte anima et rogus igneus et moritus pax datur artubus exanimis flatus in ethere plaudit obans templaque celsa petit volucer | Vidit et ipse satelles abem femine ad ore meare palam obstupefactus et attonitus prosilit et sua gesta fuit licto et ipse fugit pavidus | Ecce nivem flacialis hyems ingerit et tenet omne forum membra tegit simul Eulaliae axa jacentia sub gelido palleloli vice linteoli | Cedat amor lacrimant hominum qui celebrare superna solent flebile cedat et officium ipsa elementa jubente deo exequias tibi virgo ferunt | Nunc locus Emerita est tumulo clara coloniae Vectoriae quam memorabilis amnis Anna praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra luit | Hic urbi marmore praespicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena reliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu | Tecta corusca super rutilant de laqueatibus aureolis saxaque cessa solum variant floribus ut rorulenta putes prata rubescere multimodis | Carpite purpureas violas sanguineosque croces metite non caret his genialis hyems laxat et arva tepes glacies floribus ut cumulet calathos | Ista comantibus e foliis munera virgo puerque date ast ergo serta choro in medio texta ieram pede dactilico vilia marcida festa tamen | Sic venerarier ossa libet ossibus altarem impositum illa dei sita sub pedibus prospicit haec populosque suos carmine propria ita fobet | Laudibus efferat eximiis astra solum mare quidquid habet te genitumque tuum simplicem etiam et spirituum perpetuis jugiter eonis | Amen |
| ah53074 Sq | Resonet sacrata jam turma diva symphonia | Repleta gaudia promissa e coelo reddita | In unum congregata apostolorum phalanx praeclara exspectans munera | Repente vox divina paraclitum nuntiat decorans sanctorum viscera | Fantur omni lingua nonnulla mysteria Deique magnalia | Cantica divina non cessat reboare ejus quoque caterva | O Deus omnis arva te laudat sol et luna concrepat usia cuncta caelica et profunda flumina | Te psallat tellus alma sidera tua clara jubilat adorat amat redempta omnis quoque anima | Stupens Judaea haec inquit exsecranda concio vino ista est repleta mustique crapula baccho plenos deputat repletos gratia | Surgens haec Petrus divina clementia superat obdurata codra illa ex fore affirmat vaticinia de hoc Joelis praedicta | Ovans agmina nunc nostra boat carmina devota quo suscipiat coelestia habitacla | Pangat omnis chorda nostra sancta praeconia tua ut semper pia percipiat charismata | Omnem hanc meram suscipe melodiam ut queamus scandere luciflua et tua celsa ac decora uranica | Dudum sacrata invenisti pectora nunc nos reple lumine polorum ut gaudia cedas perpetua atque regna | Te decet laus perpetua et gloria siderea sit diuturna | Tu animas et corpora nostra Christe possideas in sempiterna | Gloria |
| g02576.Tp2 Al | Alleluia o Maria summum caeli gaudium es spes vite credentium o virginum decora alleluia alleluia tibi canentes subleva prerutilans aurora rubens rosa delicatum lilium qui natus est pro homine salva nos Christe domine in tuo nomine quem agmina caelestia collaudant et terrestria tu virgo concepisti dulcis mitis et formosa summum caeli gaudium Maria candens lilium tuum placando filium o dulcis et formosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora tu stella Christi lucida tu vitis copiosa o Maria virgo pia tua vos per suffragia ex poscimus salvari alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora exaudi nos miseros et ora pro nobis et feras auxilium nobis post hoc exsilium tu mundi luminosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora pia et perduc nos ad filium tuum succurre nobis miseris dum dies instat flebilis in nostre mortis hora spem caritatem fidemque nobis clementer tribue virgo mater decora virgo Maria |
| 850188 [M] | Domine miserere nobis Christe dominus factus est oboediens usque ad mortem qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors usque -- in quorum pansis in cruce manibus traxisiti omnia saecula qui latroni sero confitenti paradisi januam aperuisti uno in ligno moritur infernus ex morsu despoliatur |
| ah47123 Tp | Kyrie per quem subsistit omnis creatura pater summe eleison | Origo pacis ac salutis pax indeficiens salus mundi eleison | Rex ineffabilis naturae nunquam alterandae semper idem eleison | Christe genite genitoris aeterni regnans pariter jure pari virtute simili lux de luce eleison | Lumen de lumine coaeternus coaequus mortis perditor vitam nobis tuo dans funere jam delapsis eleison | Flos radicis Iesse vitis vera rex pie lapsos qui potes relevare ope manus tuae nobis clemens eleison | Kyrie spiritus alme nexus et amor utriusque tuo nos lumine illustrando eleison | Reple septiformi nos munere quo nos repletos tibi junge nostris pectoribus illabendo eleison | Trine rex et une preces nostras pius admitte ut gaudere tecum tua sede mereamur eleison |
| a07037 H | O verum regimen Christe fidelium qui vita vives hac pia veritas lustrans conspicuo lumine credulos obscurans quoque perfidos | Tu es unigena alma redemptio tu verus genitor nosque clientuli tante lacrimis pectora tundimus intende pie supplices | Rectores humiles quaesumus patriae cum cunctis sibimet plebibus creditis directo itinere inclyte ducito dans pacis bona omnibus | Moysi qui famulo ad precem intuens ponti purpurea equora dividens traducis cuneos Israheliticos siccato maris alveo | Et qui ad nihilum principis illius pharaonis opus calle potissimo calcando rediens impium ilico mersis limpha superfluens | Ejus quique pius questibus annuens frendens prevalide mox truculentior divinis Amalec plectitur hictibus consumptis suis omnibus | Dux esto placidus his tuis servulis virtus angelica illis adereat custus invigilet his tua gloria qui es summa benignitas | Ut tamquam vituli plebs tua commeans ex grege fidei ausibus liberis gentes barbaricas cornibus ventilet hac planta terat impios | Hostiles acies telaque bellica quae frustrat minitrat turba satellitum in necem populi tendere acrius everte deus funditus | Cujus praesidio inclytus belliger David opilio mente tyrannidem Goliam subigiens saxeo impetu laetus munere redditur | Post hunc qui etiam tempore postero judam munificum aefficis proelio clemens salvivica castra fidelium depellens cito tedium | Nostrorum gemitus aspice principum vulgi funerea murmura contuens ex justo jugulo deseca emulos tu regum pater omnium | Non nostris noceat pugio finibus set firmes animo principis inclyti in cunctis vigeat robore gratiae facti undique compotes | Defende populum vindice dextera quem sacro pretio sanguinis emtus est hac vero lavacri gurgite abluens toth sacras tibi militer | Victricem tribue Christe de hostibus palmam Christicolis caelitus regibus ex totis viribus te redamantibus vota vita et actibus | Nunc cepta peragant gressibus prosperis cum pace redeant sedibus propriis pactumque recinant hymnum in aetheris hujusce tibi vocibus | Sit trino domino gloria unico regnum perpetuum aucta perennitas qui semper famulis compta corona es regnans saeculis omnibus | Amen |
| a06922 H | Te decet hymnus in Sion omnipotens dum quisque reddit votum in Jerusalem fide sumens in voto constantiam expellit sese cunctis ab incelebris ut te sequantur crucem sibi bajulans | Hoc documento priores apostoli egerunt actu fiei probabiles hoc praedicando fundavere ecclesiam materque vera persistens incolomis enixa sponsum profert almae pignora | In infolatus agmina potissima nectareosque fructus in martyribus in confessores fert domun uberrimum dum gloriatur in regnis caelestibus se perceptura opes inefabiles | Hinc odierno bis binis in testibus resultans victrix transmittit regalia tibi rex poli apta vel suavia munera vere valde probatissima quae tuo idem lucrabit ex sanguine | In Dorothea ligustra ambrosea liliorumque hac rosarum destinat vel in Callistem Christe temque violas oppletas valde odore gratissimo vel preciosum ferculum in Teufilo | Quorum certatrix Dorothea prior est duplici compta laurea prefulgida virginitatis nempe hac martyrii adeptam fructum in lucro consortium sororum dum tertium vel Teufilo | Cappa docene Cesareae civitas hec cives orta summo in praesidio speciem urbi praebet imitabile fide praepollens vita morum enitens martyriali triumphum expediens | Opinione hujus sacrae virginis infandus praeses comperta Cimbricis discutiendam sisti sibi praecipit temptatur blandis hac suadellis decipi idem deterrit minis perasperrimis | Quam ut praespexit praeses imperterrita furens catasta trucidandam sublimat set insons poenam incunctanter perferens elata voce nomen Christi praedicat unum cum patre fore hac paraclito | Hujus ad finem aenervandam callidus Christetem simul cum Callisteni provocat sibimet ipsi parilem ut faciant set mox correctae per ipsam credidere quae facta esset caeleps jam angustior | Quis enarrare tua Christe valeat miraculorum opera insignia quae agis ipse dum sanctos glorificas nam stanti ales praesul ad custodiam cum corruentes corrigas clementius | Afflata cujus virgo sancta flamine fert jam elapsis salutem sororibus restaurans mentem hortamentis fidei in his fervorem recreat martyrii quod properarent hic ad palman alacres | Illusum ita se dolens Sapricius ambarum censet artus culpam urere quarum ex nece dum ulcisi nititur victrices fecit aetherea conscendere ab obtinenda diadema regia | Gavisa caeleps dum ex hoc praesisteret lucenda poenis sublimatur stipite dilaniatur fragilatque ungulis libenter perfert facies in lateribus ad palmas vultum properas illarum | Atrocitatem supergressa praesidis spiculatori perimenda traditur nuptura sponsum jam quo heres martyrium sibi petenti Teufilo scolastico munere misso laureantur sanguine | E paradiso destinata munera Teufilus sumens admiratur stupidus trium melorum vel rosarum suavium quorum afflatus renovatur vivido credendo laudat Christum dei filium | Cum esset olim crucis Christi derisor confessor factus repente potissimus diffuso ore crucifixum praedicans simulacrorum imposturam inflammas funesta coram praeside pernuntiat | Tunc furens judex sistit eculeo afficiendum poenis noxialibus quem ut advertit vultu imperterritum hac pertinacem in fide persistere perimit esse mox effecta martyrem | Ob hoc redemptor supplices exposcimus ut quique horum congaudemus meritis et diem festum votive excolimus ab his defensi careamus vitiis expiemurque cunctis a delinquis | Hii quoque nostris favendo miseriam compatiendoque necessitatibus cunctis adsistant patroni assidui ut nunc ereptos ab adversatibus victuros secum propheant ad praemium | Praesta quaesumus unitas potentia summa qui regis saeculorum saecula ut te fruamur sine fine tempora lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus |