- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Virginis sacrae triumphum prosequamur laudibus quae viriliter certando hostem vicit improbum et servando castitatem meruit praeconium | Haec namque virgo dum esset parvula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et neglectis simulacris thus offerre pudicum | Quae paterna deridendo flagra vel suspiria non attendit prava verba corda ad haec non posuit sed sereno poenas vultu sustulit viriliter | Ipso nomine beata quod Christina dicitur appellari virgo pia sed a Christi nomine derivatum patet suum esse sic vocabulum | Paternam fide probatam iram temnens despuit celso gaudio oblecta divinitas gratulat depellebat hac supernis incumbebat praemiis | Nullum hanc tormentum fregit nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta perferens certamina insidebat cruciatus perdita vesania | Caeditur namque suspensa virgisque pertunditur aeneum que vas repletum resina et oleo pice simulque torrente ibi alma mittitur | Undis impressa marinis a Christo eripitur serpentium omnigenam depulit saevitia mortem simul hac tormenta reputans pro nihilo | Tribus itaque devictis profanis judicibus trinitatem confitendo triumphat feliciter sic e saeculo vocata migrat ad caelestia | Tuo namque in honore virgo sancta canimus juva cunctos supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Et tu Christe rex immense audi preces supplicum vocem accipe cunctorum culpas dele scelerum haec in festa hic orantes esto in subsidium | Gloria patri | a07049 | H |
| O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta debitum recursibus solvit dierum prona corde et corpore confessa mente deprecans suffragium ut singulorum ponderata questibus subs tollat alma pectora indulgentia | Laetum rependit carmina concentibus cantu sonoro pangit ore et faucibus tuam potentes supplices ut dexteram probrosa tollens acta nostra corrigas sis et malorum fauctor intus flentium semper petentes impetrare possimus nostris medellam morbidis et moribus si nos benignus et pius respexeris qui tanta tantis contulisti servulis ut nil patrono destitisti gratiam | Culpas gementes pandimus miserrimi non obsequellam perdituri credimus cum copiosa poscitur potentia reis adsistat supplicator optimus qui flectat iram proterat quae noxia | Ne quod beatis sentiat cohortibus hostis rebellis pullulare casibus nefas caducum germinare odia fraudem dolum veae permoveri machinis flammas pudicis confragrare liliis | Haec mente rite fixa dum revolvimus libet dicatum praedicare servulum tuum ministrum Christe Jesum vernulam ut festa mixtis gaudiis cum pangimus sequatur inde tota te laudatio | Tu sacra templa tu pater caelestia habes sacrata tu deus per saecula regno potiris et regis praesentia in sancta sanctis cerneris mirabilis regnans quae solus mira factis exeris | Hinc obsecramus expiari munere redire prorsus ut sinas jam perditos caeli receptes colloquesce in regia qui das resurgant ut perempta corpora concede corda ur calescant gratia | Nostrum reatum confitentes prodimus frenentur hictus occidat sententia quae rodit atra dira conscientia rogare donat cum voluntas prospera tuam patentes prodigos ad januam | Momenta nulla trans volant in tempora quae lave non sint sordidata criminis succedat ante quaesumus contagiis ut digna nostris pessimis purgatio quam reddat ultrix poena factis debitum | Videmus orbos restitutos lumini clodos quae plantis exilire vividis consumpta tabo membra convalescere mortis sopore praessa demum surgere laetos deinde convenire sospites | Tortos repelli effugari daemones tormenta poenis ejulantes perpeti anguis venenum versipellis angeli suo latenti confodiri vulnere suisque telis sauciatum conteri | Ut conditoris haec patent miracula sic claudicantes mentis egritudine serpens repulsus deserat nequissimus sic nigra corda nubilo socordiae fulgora sudo praemicent clarissima | Haec nempe virtus Christi est tutissima Aemilianum quae tulit per ardua vita trophea quae coronat praemio nostris ut esset saeculis secrabilis foret quae fortis advocatus infimis | Hymnite mecum consonate carmine narrate cuncti praedicate et psallite regi perenni cujus haec sunt omnia nostri resultet cantici clamoribus polique templis personet concentibus | Gloria patri gloria sit filio una cum sancto spiritu paraclito qui deus unus regit mundi machina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum per aeterna saecula | Amen | a06802 | H |
| STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula | a07053.Tp01 | Tp |
| Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | a06750.1 | H |
| Ad honorem summi regis nos qui sumus oves gregis spiritalis pascuae | Ore laudes attollamus manu lumen praeferamus lampadis non vacuae | Ipsi honor sine fine qui Helenae dat reginae felici commercio | Regnum caeli pro terreno ubi ex hoc in hoc pleno nunc eructat gaudio | Felix haec felicem natum lumen orbis et ornatum Constantinum genuit | Et cum eo contra fidem si qua lata erant pridem abrogari studuit | Unde fides et in tuto jacet tacet ore muto gentium perfidia | Ad cor redit quae erravit et adorat quod damnavit Judaeorum saevitia | Iras truces nunc deponit et vagina se reponit persequentis gladius | Licet quidquid jus hortatur papa Sixtus hoc testatur dispergit Laurentius | Haec ut notus esset Deus et praeclarum nomen ejus efficit in gentibus | Indis quidem et Iberis post Armenos junxit veris fidei cultoribus | Ergo quae hanc genuisti mater ejus sponsa Christi sancte gaude Treveris | Et nos simul gratulemur simul Deum deprecemur Deus parce miseris | ah55160 | Sq |