| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008336 | H | Levate manus in sancta |
| 008336a | HV | Stella clara visa est omnibus |
| 008336b | HV | Venite omnes videre opera |
| 008336c | HV | Venerunt ad speluncam |
| 008336d | HV | Aquam mutavit in unum pedibus |
| 008336e | HV | Curavit paraliticos caecos |
| 008336f | HV | Gloria deo patri ejusque soli |
| ah37095 Sq | Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna |
| ah53029.1 Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum |
| ah53029 Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigesimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis paenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori |