| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008336 | H | Levate manus in sancta |
| 008336a | HV | Stella clara visa est omnibus |
| 008336b | HV | Venite omnes videre opera |
| 008336c | HV | Venerunt ad speluncam |
| 008336d | HV | Aquam mutavit in unum pedibus |
| 008336e | HV | Curavit paraliticos caecos |
| 008336f | HV | Gloria deo patri ejusque soli |
| h03984a ANTV | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam |
| a00594 H | O ignee spiritus laus tibi sit qui in tympanis et citharis operaris mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent inde voluntas ascendit et gustum animae tribuit et ejus lucerna est desiderium intellectus te in dulcissimo sono advocat ac aedificia tibi cum rationalitate parat quae in aureis operibus sudat tu autem semper gladium habes illud abscidere quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert quando nebula voluntatem et desideria tegit in quibus anima volat et undique circuit sed mens est ligatura voluntatis et desiderii cum vero animus se ita erigit quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequitiae tu eum citius in igne comburis cum volueris sed et cum rationalitas se per mala opera ad prona declinat tu eam cum vis stringis et confringis et reducis per infusionem experimentorum quando autem malum ad te gladium suum educit tu illud in cor illius refringis sicut in primo perdito angelo fecisti ubi turrim superbiae illius in infernum dejecisti et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur unde omnes creaturae quae de te vivunt te laudant quia tu pretiosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus ubi illa in pretiosissimas gemmas convertis nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere amen |
| 909030 IP | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| h04647 CaH | Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnem terram | Quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam manus ejus fundaverunt | Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves gregis ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto | Ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper errant corde | Propter quod odio habuit et generationem et ipsi non cognoverunt vias meas | Quibus juravi in ira mea sic introibunt in requiem meam |
| 920033 PS | David cum immutavit vultum suum coram Achimelech et dimisit eum et abiit | Benedicam dominum in omni tempore semper laus ejus in ore meo | In domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur | Magnificate dominum mecum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Exquisivi dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me | Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non confundentur | Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum | Immittet angelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos | Gustate et videte quoniam suavis est dominus beatus vir qui sperat in eo | Timete dominum omnes sancti ejus quoniam non est inopia timentibus eum | Divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem dominum non minuentur omni bono | Venite filii audite me timorem domini docebo vos | Quis est homo qui vult vitam diligit dies videre bonos | Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum | Diverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam | Oculi domini super justos et aures ejus in preces eorum | Vultus autem domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum | Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos | Juxta est dominus iis qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit | Multae tribulationes justorum et de omnibus his liberabit eos dominus | Custodit dominus omnia ossa eorum unum ex his non conteretur | Mors peccatorum pessima et qui oderunt justum delinquent | Redimet dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eo |
| 920065 PS | In finem canticum psalmi resurrectionis jubilate deo omnis terra | Psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus | Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui | Omnis terra adoret te et psallat tibi psalmum dicat nomini tuo | Venite et videte opera dei terribilis in consiliis super filios hominum | Qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso | Qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semetipsis | Benedicite gentes deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus | Qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos | Quoniam probasti nos deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum | Induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro | Imposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium | Introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea | Quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea | Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum offeram tibi boves cum hircis | Venite audite et narrabo omnes qui timetis deum quanta fecit animae meae | Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea | Iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiet dominus | Propterea exaudivit deus et attendit voci deprecationis meae | Benedictus deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me |
| 920094 PS | Laus cantici ipsi David venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro | Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos | Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipsius sunt | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus ejus formaverunt | Venite adoremus et procidamus et ploremus ante dominum qui fecit nos | Quia ipse est dominus deus noster et nos populus pascuae ejus et oves manus ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opera mea | Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper hi errant corde | Et isti non cognoverunt vias meas ut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam |