- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008338 | H | Lumen erat lumen lumen erat |
| 008338a | HV | Angelus qui missus est ad |
| 008338b | HV | Benedictus dominus qui |
| 008338c | HV | Clarus et in secula |
| 008338d | HV | Deus pater dominus omnipotens |
| 008338e | HV | Exaltare domine respice |
| 008338f | HV | Fulgentis et stella in |
| 008338g | HV | Gloria deo patri et filio una |
| 205602 A | Missus est angelus Gabriel ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria de qua natus est Jesus qui vocatur Christus |
| g03235a GrV | Novus mihi est sermo tuus quomodo intrasti ad me januis clausis Gabriel archangele quomodo virginis virum non cognosco et judicis paries filium quomodo qui ante me fuit ex me procedit conturbat me vox tua inter praeteris mysterium angelorum et dixit angelus sum prior Maria et missus sum de caelo ut annuntiem tibi verbum non de digneris partum non me interroges de secreto mihi est enim creditum quia paries filium dei redemptorem mundi |
| ah34184 Sq | Laudem dei veneretur supplicum devotio | Qui nos suae caritatis illustravit radio | Mira visitatio mira consolatio profuit divinitus | Quam ut mentis gremio videamus oculo veni sancte spiritus | Iste sanctus ut nos mundet et in bono nos fecundet missus est a domino | Sed ne missus dubitetur missus esse prohibetur dei testimonio | Qui pro suis meritis reis et immeritis contulit remedium | O miranda gratia quae dedit solatia sanctum per Aegidium | Virginis infirmitas Caroli iniquitas cessat et naufragium | Angelus aperuit facinus quod latuit sanctum per Aegidium | Non insignis vult laudari sed occulte saeculari cedit a contagio | A mundana cedit vita fit remotus eremita confisus in domino | Huic cerva mittitur cujus lacte pascitur divina clementia | Et ab hoc accipitur quidquid bene petitur sine differentia | Pater ergo celebris nos ab his illecebris suffocando vitia | Ne nos umbra funebris longis damnet tenebris transfer ad caelestia |
| 850309 Sq | Virginis Mariae laudes intonent christiani | Eva tristis abstulit sed Maria protulit natum qui redemit peccatores | Lux et virtus modulo convenere stupendo Mariae filius regnat unius | Dic nobis Maria ego clemens et pia quomodo facta es genetrix cum tu sis plasma de te nascentis | Angelus est testis ad me missus caelestis natus est ex me spes mea et incredula matre Judaea | Credendum est magis soli Gabrieli forti quam judaeorum prave cohorti | Scimus Christum processisse ex Maria vere tu nobis Christe rex miserere |
| a06652 H | Missus sacer a supernis ad Mariam angelus castitatis uberalem dictis his affatus est ave virgo gloriosa plena dei gratia | Spiritus sanctus divinus tuam replet viscera rex regum egrediatur ac de tuo utero tanquam sponsus speciosus de cubili proprio | En concipies Maria pariesque filium quem sol iste radiusque luna tremit aurea pelagi metuunt aquae terraeque substantia | Angelo haec prosequente monitis dulcissimis virgo credit atque dixit en ancilla domini fiat mihi ut dixisti ut sim genetrix dei | Modulis nos ergo fratres dulcibus et consonis hominisque dei matrem salutemus virginem ut suam pro nobis prolem deprecemur jugiter | Salve semper benedicta tu in mulieribus quis papilla deum nostrum lactavisti carnea quem gestare meruisti inter sacra viscera | O Maria puellarum omnium sanctissima aufer clades famulorum malaque praesentia quis pro vita criminosa patimur assidue | Unde supplices rogamus tua prece subleva filioque repesenta in aeterna gloria quos interna reos mortis facit conscientia | Praestet hoc pater aeternus atque unigenitus procedensque ab utroque spiritus paraclitus est deus qui semper unus per aeterna saecula |
| 003793.1 A | Missus est angelus Gabriel a deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph alleluia |
| ah55186 Sq | Inter natos mulierum hic Joannes vas sincerum principatum tenuit | Hujus matrem salutavit virgo mater quae portavit Christum quem et genuit | Hic ad vocem exsultavit agnum dei demonstravit tam propheta celebris | Regem caeli baptizavit redemptorem nuntiavit stantibus in tenebris | Trinitatis mysterium primus sensit hic omnium salvatoris angelus | Eremi cultor nobilis camelorum tectus pilis verbi vox et bajulus | Ab angelo nuntiatus est Mariae qui beatus nuntiavit dominum | A diebus tanti patris regnum Christi datur gratis ubi pax et gaudium | Ergo martyr cum regina matre Christi a ruina conservare nos festina pia per suffragia | Ut carnali quo gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia |
| 006088 R | Angelus ad pastores ait annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est vobis salvator qui est Christus dominus in civitate David |
| g03235 Gr | Missus est angelus Gabriel a deo in civitate Nazareth ad virginem Mariam desponsatam Joseph dixit ad eam spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum alleluia |
| a06500.1 H | Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Sit trino domino gloria sedula regnum perpetuum atque potentia virtute solita qui regit omnia sustentans condita piae per saecula |