- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008338 | H | Lumen erat lumen lumen erat |
| 008338a | HV | Angelus qui missus est ad |
| 008338b | HV | Benedictus dominus qui |
| 008338c | HV | Clarus et in secula |
| 008338d | HV | Deus pater dominus omnipotens |
| 008338e | HV | Exaltare domine respice |
| 008338f | HV | Fulgentis et stella in |
| 008338g | HV | Gloria deo patri et filio una |
| 206232 A | Ave stella matutina peccatorum medicina mundi princeps et regina virgo sola digna dici contra tela inimici clipeum pone salutis tu es titulus virtutis tu es enim virga Jesse in qua deus fecit esse Aaron amigdalum mundi tolle scandalum tu es area compluta caelesti rore imbuta sico tamen vellere tu nos in hoc carcere solare propitia dei plena gratis o sponsa dei electa esto nobis via recta ad aeterna gaudia ubi pax et gloria et nos semper aure pia dulcis exaudi Maria alleluia |
| 508011 Sq | Ave verbi dei parens virginum humilitas | Ave omni naevo carens humilis virginitas | Gaude quae sic gravidaris nec gravaris filio | Gaude quod sic oneraris onere gratissimo | Salve Jesse stirpe orta virgula fructigera | Salve clausa templi porta soli deo pervia | Plaude vellus Gedeonis rore madens pneumatis | Plaude pellis Solomonis pulchrior prae ceteris | Vale Jacob micans stella et illustrans | Maria vale consignata cella rubus in vi flammea | Euge sole quod amicta solem gignis stellula | Euge quod sic prae electa stella caeli fulgida | Pange aurora consurgens luce novi sideris | Pange arcae trina ferens charismata miseris | Eia magnificat tua Jesum Christum anima | Eia tecum ut laudemus ora dulcis Maria |
| 602249 R | Stella fulget in orientem magi munera deferunt offerentes ei thesaurum magnum aurum thus et myrrha |
| ah08005 Sq | Ab arce syderea descendens lux aurea virginis in gremium | Peccatorum abstulit tenebras et contulit miseris remedium Cujus lucis radio illustrata concio gaudeat fidelium | Haec nova lux Christus est in mundo qui natus est pro salute gentium Huic pater ingenitus praemisit divinitus Gabrielem nuntium | Ave dixit nuntius ex te virgo filius nascetur pax gentium salus vita omnium Sine viri coitu plena sancto spiritu concipies parvulum qui salvabit populum | Ut haec audit virgo plaudit et fideli Gabrieli verba reddit dulcia Ait illa sum ancilla regis hujus defers cujus mandata salubria | At ancillae mandat ille fies parens licet carens conjugali copula Ad haec verba non superba virgo prolem stella solem florem gignit virgula | Ex Maria sic est natus rex Messias appellatus qui natus nova gaudia dedit renovans omnia Nobis ergo praesentatum veneremur regem natum quem nasciturum cantica praedixerunt prophetica | O Maria vas pudoris nostri mater salvatoris hac in die tu Messiae servos reconcilia Ut quos ipse jam redemit et cruore suo emit prece tua nos ad sua reducat palatia | Amen dicant omnia |
| ah54188 Sq | Nativitas Mariae virginis quae nos lavit a labe criminis celebretur hodie dies est laetitiae De radice Jesse propaginis hanc eduxit fons veri luminis manu sapientiae templum suae gratiae Stella nova noviter oritur cujus ortu mors nostra moritur Evae lapsus jam restituitur in Maria Ut aurora surgens progreditur sicut luna pulcbra describi super cunctas ut sol erigitur virgo pia Virgo mater et virga unica virga fumi sed aromatica in te caeli mundique fabrica construitur Te signarunt ora prophetica tibi canit Salomon cantica canticorum te vox angelica protestatur Verbum patris processu temporis intrat tuum sacratum corporis in te totum nullum tale fronde flore germine Medicina Christiana salva sanos aegros sana quod non valet vis humana fit in tuo nomine Assistentes crucis laudi consecrator crucis audi atque servos tuae crucis post hanc vitam verae lucis transfer ad palatia Quos tormento vis fervire fac tormenta non sentire sed cum dies erit irae nobis confer et largire sempiterna gaudia |
| ah55131 Sq | Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis clavis amor verus res miranda | Mens in carne patuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit semper clara | Sicut Christe docuit paupertatem tenuit pari forma | Hic prolem quam genuit possidere noluit haec corrupta | Jam in caelis jubilat signis novis rutilat valle nostra | Renovantur oculi lingua crevit parvuli carne sumpta | Os mutorum solvitur binis vita redditur haeresis convincitur esse caeca | Lepra cedit saliunt claudi febres fugiunt multa regna sentiunt haec praedicta | Soldani prospera sprevit et aspera sed hunc non laesit gens misera | Ostendunt vulnera nova quae munera dat quem genuit puerpera |
| 850160 Sq | Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solem justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli praeelecta ut sol pulchra lunaris ut fulgor agnosce omnes te diligentes | Te plenam fide virgam almae stirpis Jesse nascituram priores desideraverant patres et prophetae | Te lignum vitae sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum siganvit Gabriel | Tu agnum regem terrae dominatorem Moabitici de petra deserti ad montem filiae Sion transduxisti | Tuque furentem Leviathan serpentem tortuosumque et vectem collidens damnoso crimine mundum exemisti | Hinc gentium nos reliquiae tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum regnantem caelo aeternaliter devocamus ad aram mactandum mysterialiter | Hinc manna verum Israelitis veris veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat jam nunc abducto velo datur perspici ora virgo nos illo pane caeli dignos effici | Fac fontem dulcem quem in deserto petra praemonstravit degustare cum sincera fide renesque constringi lotos in mari anguem aeneum in cruce speculari | Fac igni sancto patrisque verbo quod rubus ut flamma tu portasti virgo mater facta pecuali pelle discinctos pede mundis labiis cordeque propinquare | Audi nos nam te filius nihil negans honorat | Salva nos Jesu pro quibus mater virgo te orat | Da fontem boni visere da purae mentis oculos in te defigere | Quo haustu sapientiae saporem vitae valeat mens intellegere | Christianismi fidem operibus redimire beatoque fine ex hujus incolatu saeculi auctor ad te transire |
| h03495 ANT | In excelsis apparuit stella matutina sicut flos rosae tempore verni et sicut lilia quae sunt super aquas tamquam vas aureum ornatum omni lapides pretiosum |
| g04460 Of | Matris patris et filia mulierum laetitia stella maris eximia audi nostra suspiria regina poli curiae mater misericordiae in hac valle miseriae sis reis porta veniae Maria propter filium nobis confer remedium bone fili prece matris dona tuis regna patris |
| ah37093 Sq | Stella maris o Maria praedicaris vitae via Vitae via praedicaris o Maria stella maris | 2 Complanato nobis callem transiturus per hanc vallem Ad hoc opus praesignata et a Deo nobis data | 3 Preme pede praevalenti caput anguis virulenti Qui felices nos seduxit et in mare nos eduxit | 4 Tu Abrahae jam promissa et per Jesse nobis missa Virga florens produc fructum qui excludat Evae luctum | 5 Signo virga sine unda sis onupta nuptibus Corda nostra tu foecunda fronde flore fructibus | 6 Legislator admiratur quia rubus succendatur nec succensus aduratur Dum admirans intuetur ab accessu prohibetur nudet pedes admonetur | 7 Solvit jussu nec accedit quia vetus lex recedit postquam nova jam succedit Mater Dei Deo plena caro quibus est in poena pravos motus his refrenat | 8 Et legatushoc praedicit Deum esse tecum dicit tecum fructum benedicit Et tu vere benedicta exinani maledicta quae donavir mater dicta | 9 Nos per aevam captivati ad penari premia Per te sumus revocati ad superna gaudia |