| 008268 H | Aurea luce et decore roseo lux lucis omne perfudisti saeculum decorans caelos inclyto martyrio hac sacra die quae dat reis veniam | Janitor caeli doctor orbis pariter judices saecli vera mundi lumina per crucem alter alter ense triumphans vitae senatum laureati possident | Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et mente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Olivae binae pietatis unicae fide devotos spe robustos maxime fonte repletos caritatis geminae post mortem carnis impetrate vivere | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula |
| 008367:11.1 HV | Sempiterna sit beatae trinitati gloria aequa patri filioque par decus paraclito unius trinique nomen laudet universitas |
| a01597:04 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula |
| 008268:06 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula |
| 008367:11 HV | Aequa patri filioque inclyto paraclito sempiterna sit beatae trinitati gloria cujus alma nos redemit atque servat gratia |
| ah54161.1 Sq | Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | Qui sic credit ne festinet et a via non declinet insolenter regia | Servet fidem formet mores nec attendat ad erroes quos damnat ecclesia | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sit et simple trinitati coaeterna gloria amen |
| a03230 H | Decus et norma omnium Christe Jesu fidelium qui sponte morte saeculum tu redemisti perditum | Hic sanctis vixit moribus orbemque calcans funditus vitae perennis praemium captavit prudens caelitus | Spretis cunctis deliciis ad alta scandens aethera sacraque Deo victima ferens atque suspiria | Ordo te nunc monasticus sacris perpulsat cantibus ut tecum super aethera fruamur sancta praemia | Laus Trinitati debita honor potestas gloria perenniter sit omnia per saeculorum saecula |
| a03310 H | Petrus beatus catenarum laqueos Christo jubente rupit mirabiliter custos ovilis et doctor ecclesiae pastorque gregis conservator ovium arcet luporum truculentam rabiem | Quodcumque vinclis super terram strinxeris erit in astris religatum fortiter et quod resolvis in terris arbitrio erit solutum super caeli radium in fine mundi judex eris saeculi | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula |
| a06487.2 H | Jam jam beate martyr audi supplices jam Juliane confoveto servulos et advocatus martyrum consortio fave redemptis languidis jam subveni adversa pellens et secunda impertiens | Tui sequaces adprobati saeculum discamus omnes moribus contemnere iram domare fluxa carnis spernere nullo tenacis blandimento corporis usi polorum perfruamur gaudiis | Nullis gravati criminum contagiis semper supernis concrememur ignibus semper superna caritate fervidi compunctionis innovemur munere Christum sequentes praestolemur judicem | Dies ut illa cum tremenda venerit mundumque terror judicantis presserit sponsore sacro te patrono vernulo dextram tenentes evadamus tartara regno potiti vestiamur gloria | Sit trinitati sempiterna gloria honorque summus et potestas inclita quae trinitas pater patrisque filius cum spiritu unos Deus substantia per cuncta regnat saeculorum saecula |
| 006411Pzg Tp | Gloria pie trinitati honor et virtus sit unitati potestas et regnum deitati supernia potentia pater et filio et spiritui sancto |