- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008400 | H | Te trina deus unitas et una |
| 008400a | HV | Bis sena cui senum duo ac |
| 008400b | HV | Vocabulis divisus es essentia |
| 008400c | HV | Hoc pater est quod filius hoc |
| 008400d | HV | Ex nil qui esse omnia |
| 008400e | HV | Precamur ergo servuli quos tu |
| 008400f | HV | Te deum ut perpetuo laudemus |
| 008400g | HV | Honor potestas gloria sit |
| ah47016 Ky | Conditor kyrie omnium ymas creaturarum eleison Kyrie eleison | Tu nostra delens crimina nobis incessanter eleison Kyrie eleison | Ne sinas perire facturam tuam sed clemens ei eleison Kyrie eleison | Christe patris unice natus de virgine nobis eleison Christe eleison | Mundum perditam qui tuo sanguine salvasti de morte eleison Christe eleison | Ad te nunc clamantium preces exaudiens pius eleison Christe eleison | Spiritus alme tua nos replens gratia eleison Kyrie eleison | A patre et nato qui manas jugiter nobis eleison Kyrie eleison | Trinitas una trina unitas simul adoranda | Nostrorum scelerum vincla resolve redimens a morte | Omnes proclamemus nunc voce dulciflua Deus eleison Kyrie eleison |
| 509504.Tp115 Tp | SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In patre aeternitas in unigenito est aequalitas amborum spiritus est caritas trium est una deitas PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA | Non accidentibus constat diversitas mira pluralitas in personis unitas et in usia unitas sic theologica veritas res contemplatur habitas IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA | Est geniti pater ingenitus nec genitor nec genitus a patre spiritus Osanna superna te decet laus aeterna IN EXCELSIS |
| 002977 A | Gratias tibi deus gratias tibi vera una trinitas una et trina veritas trina et una unitas |
| ah53022 Sq | Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula |
| ah50243 Sq | Benedictio trinae unitati simplici deitati semper omnifaria | Parenti cui sempiternales stat identitas sempiternitas iatriel mira | Pax verbo coessentiva sapientia vere veritas explendet viva | Tibi et amborum voluntas pneuma et suavitas tu beatitudo sancta sanctitas est exstantiva | Tres omnium genus bonorum generalissimum on ens nobis ex quo vita stillat amor et sophia | Optima veraque aeternitas aeterna et optima veritas vera aeternaque bonitas | Odium falsitas morsque cedant figuram tuam nobis explicet usia ratio caritasa | Fons in quo sunt vivum quorum umbras mortales expetunt vitae deliciae decus sotheria regnum virtus victoria | Fac tuos supplices tuae dilectionis compotes effuga daemones orbem christianum O et Alpha magnifica | Pater El Eloy Eloe Elyon Ja Sadai lux Samain tu Eie rex sabaoth ineffabilis Adonai tuum nos plasma conserva | Proles Emmanuel mire mirabilis summe consul deus fortis dominus iustus futuri pater saeculi princeps pacis Jesu Messia nos salva | Spiritus timoris pietatis scientiae fortitudinis consilii intellectus ac sapientiae nos illustra unge sanctifica | Simplex trinitatis tu unitas unitatis trina deitas purga culpas aegros sana hostes pacifica solve vincla pelle pericula | Ac te sitientes pio vultu saties paceque aeterna in Jerusalem superna |
| ah53081.2 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus spiritusque sanctus nostro cedens omnia purificat | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est fidelis et fortis omnia ubi cumque continet | Proprietas in personis unitas extat in essentia | Majestas que et potestas universitas quoque claritas | Celestia terrestria sidera simul atque media | Quem omnis vox atque lingua dignitas adoret angelica | Quem laudat sol atque luna astraque et omnius creatura | Quem tremunt impia tartara cuncta que elementa | Hic vere maria continet alta quoque et ima | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organis cantica dulci melodia | Eia et eia nunc una simul jubilemus altithrono domino voce continua | O miranda trinitas | O venerandas unitas | O metuenda majestas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege | Salva libera eripe et munda | Te adoramus omnipotens tibi claritas tibi laus et gloria | Amen |
| ah54154 Sq | Lux jucunda lux insignis qua de throno missus ignis in Christi discipulos | Corda replet linguas ditat ad concordes nos invitat cordis linguae modulos | Christus misit quem promisit pignus sponsae quam revisit die quinquagesima | Post dulcorem melleum petra fudit oleum petra jam firmissima | In tabellis saxeis non in linguis igneis lex de monte populo | Paucis cordis novitas et linguarum unitas datur in cenaculo | O quam felix quam festiva dies in qua primitiva fundatur ecclesia | Vivae sunt primitiae nascentis ecclesiae tria primum milia | Panes legis primitivi sub una sunt adoptivi fide duo populi | Se duobus interiecit sicque duos unum fecit lapis caput anguli | Utres novi non vetusti sunt capaces novi musti vasa parat vidua | Dat liquorem Elisaeus nobis sacrum rorem deus si corda sint congrua | Non hoc musto vel liquore non hoc digni sumus rore si discordes moribus | In obscuris vel divisis non potest haec paraclisis habitare cordibus | Consolator alme veni linguas rege corda leni nihil fellis aut veneni sub tua praesentia | Nil jucundum nil amoenum nil salubre nil serenum nihil dulce nihil plenum sine tua gratia | Tu lumen es et unguentum tu caeleste condimentum aquae ditans elementum virtute mysterii | Nova facti creatura te laudamus mente pura gratiae nunc sed natura prius irae filii | Tu qui dator es et donum tu qui condis omne bonum cor ad laudem redde pronum nostrae linguae formans sonum in tua praeconia | Tu purga nos a peccatis auctor ipse puritatis et in Christo renovatis da perfectae novitatis plena nobis gaudia |
| g02793 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes |
| a06878 H | Huc vos gratifice plebs pia convocat virtute domini testium atria quod vesti dapibus vota calentia caelorum licet intima | Juncti martyribus jungite gaudia Vincentii teneat munera vox pia Sabina recitat caelica littera Christetis bona aethera | O mundi misera lucra per arduam spes nantum hominum vabra dolentium caedunt punicea colla per omnia rex Christe tibi laureans | Simplex ac trinitas te deus unitas rogamus praecibus horum ut audias quo ipse petimus corda calentia inmense bene praeroga | Sit trina pietas ac tibi gloria qui unus retinens omnia judicas large continua perpetes saecula et ultra bene prosperans | Amen |
Comments
AH23001