- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008400 | H | Te trina deus unitas et una |
| 008400a | HV | Bis sena cui senum duo ac |
| 008400b | HV | Vocabulis divisus es essentia |
| 008400c | HV | Hoc pater est quod filius hoc |
| 008400d | HV | Ex nil qui esse omnia |
| 008400e | HV | Precamur ergo servuli quos tu |
| 008400f | HV | Te deum ut perpetuo laudemus |
| 008400g | HV | Honor potestas gloria sit |
| a03392 H | Legis sacratae sanctis caeremoniis subjectus omnis calamo mosaico dignatur esse qui regit perfulgidos in arce patris ordines angelicos caelumque terram fundavit ac maria | Mater beata carnis sub velamine deum ferebat umeris castissimis dulcia strictis oscula sub labiis deique veri hominisque impresserat ori jubente quo sunt cuncta condita | Hic lumen ardens gentium in oculis gloria plebis Israelis germinis positus hic est in ruinam scandali et in salutem populorum omnium donec secreta revelentur cordium | Gloria patri per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula |
| a01134:03 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula |
| a01597:04 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa saeculorum saecula |
| a01134.1 H | Jam bone pastor Petre clemens accipe vota precantum et peccati vincula resolve tibi potestate tradita qua cunctis caelum verbo claudis aperis | Doctor egregie Paule mores instrue et pente polum nos transferre satage donec perfectum largiatur plenius evacuato quod ex parte gerimus | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula |
| 006411Pzg Tp | Gloria pie trinitati honor et virtus sit unitati potestas et regnum deitati supernia potentia pater et filio et spiritui sancto |
| ah53075 Sq | Eia Musa die quaeso praeclara chorea | Blandifica que libens perstrepe organa | Ast modulans tibia resultet plectro laudum laeta carmina | Nostraque caterva hujus diei euprepia | Paracliti charisma hodie alumnos Christi ditat | Facto repente sono linguis Christi fantur magnalia | Vesano plena ructu perfidia musto alumnos madere putat spiritus gratia ardentes quos reddit fervida | Anastasi peracta quinquagena mysticus penetrarat spiritus pectorum intima oppido reddens flammantia | Mox egressi omnes una taetra peragrant arva diffundentes verbi semina | Mystica patrantes signa superno rore nova bibula madidant intima | Ecce Christe nunc caterva tua in hac aula decantat carmina ut caelesti permixta agmini indiscrete dicat nova tibi promens cantica | Sit perennis Domino gloria decus honor potestas per saecla qui tribuit spiritus gratiam omnibus per arva qui sequuntur ejus monita | Poscimus omnes tua supplices magnalia | Ut sanctus nostra spiritus emundans intima | Illustret clare sophia alleluia |
| h00616 HYMN | Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum in canticis tibi regi offerentes sacrificium laudis | Cuncti enixe praecantes poscimus te servuli rex nobis horum rigata nostri dies ut delicti veniam pro te qui multis sunt tormentis affecti | Venit Atticus dum preces in fines Gallaeciae christiani hi Christum fatentes provinciae ipsius sistuntur suis conspectibus incole | Nomen christianitatis impius extingere nitens hos vinctos catenis jussit is trahi ad se ac frangi digitos horum crura et contorqueri | Direxit epulas illis quibus edebat ipse oblatum sibi tunc sancti temnunt cibum carcere iratus camino jussit eos judex ardere | Isti ambo consultori veracia praesidi verba respondentes missi cum fuissent illaesi manserunt qui post tres dies intacti sunt inventi | Post infectum dari jussit illis cibum veneno oratione acceptum quem et crucis vexillo armati sancti ederunt nihil mali senserunt | Rector tunc uncinis trahi nervos ex corporibus eorum jussit illosque oleo perfundere candente atque subvehi lampades lateribus | Jussit vivum calcem mixtum cum aceto et felle eorum mitti in guttur violenter judexque nam sancti biberunt potum fidenter in domino | Martyrum et effodiri jussit oculos preces que cum sancti agunt Christo grates deo fierent suspendique tunc deorsum jubet eos capite | Illustrati post triduum et sani inventi sunt quos vivos discoriari judex jussit iniquis capita sanctorum mandat horum atque praecidi | Tunc milites abscinderunt capita beatorum cervicibus statim quorum lac et sanguis exiit multi videntes gavisi in Christo crediderunt | Jesu redemptor excelse dei patris filius interventu horum nobis martyrum imploramus te de caelis ut juvamen des angelicum deus | Vigeat jam ecclesia tuis adjutoriis tua per orbem diffusa terrarum atque pacis ornetur virginitatis dono et caritatis | Inclyta sit laus patri atque tibi filio una cum spiritu sancto honor benedictio gloria salus potestas per omnia saecula | Amen |
| 509501.Tp13 Ky | Kyrie eleyson | Ad laudem summae trinitatis proprium carmen canamus vocibus mellifluis | Kyrie eleyson | Benedicamus patrem nunc et filium et sancto ejus paraclitum spiritum | Kyrie eleyson |Karitas pater Christus fulget gratia spiritus sanctus est communicatio | Christe eleyson | Deum laudemus trinum in vocabulis summa majestas salus in dividua | Christe eleyson | Eternus pater et aeternus filius spiritus sanctus ab utroque aeternus est | Christe eleyson | Fulget jam proles flamem aeternaliter cum genitre permanet in saecula | Kyrie eleyson | Gloria perpes honor Christe tibi sit summa potestas laus et jubilatio | Kyrie eleyson | Honor et virtus et potestas tibi pater immense sanctum et imperium | Kyrie leyson In patre manet splendet aeternaliter et in dilecto filio aequalitas Amen |
| a06750.1 H | Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen |
| 006411Pzj Tp | Gloria pie trinitati honor et virtus sit unitati potestas et regnum deitati summa victoria patri |