Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium ex te sumpsit exordium | Tunc partum tam mirabilem semperque conlaudabilem olim prophetae consono affati sunt oraculo | Per Gabriel archangelum de caelo venit nuntium electum dei filium affatus est per ordinem | Ave Maria inclyta tu plena dei gratia concipies per spiritum et generabis filium | O virgo beatissima per cuncta semper saecula et tu miranda nimium et nunc et in perpetuum | Qui totum mundum condidit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Hunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus
Salvator mundi salva nos omnes sancta dei genetrix virgo semper Maria ora pro nobis precibus quoque sanctorum angelorum archangelorum prophetarum et patriarcharum apostolorum evangelistarum et martyrum confessorum et virginum et omnium sanctorum suppliciter petimus ut a malis omnibus eruamur bonisque omnibus nunc et semper perfrui mereamur
Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica