O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti patrociniis ad caelestia regna mereamur pervenire
Inviolata Maria intacta permanens alma | Quae meruisti portare saeculi vita | Speciosum prae filiis hominum forma | Quem laudat cuncta polorum mira turma | Sacra et inter cor eas angelicas | Virgo ascendisti benedicta | O quam praeclara es alma praeelecta | Incorrupta mater et gravida | Quae post partum virgo inviolata permansisti
Sancta Maria Magdalena quae Christum a morte resurgentem prima mortalium videre meruisti te supplices rogamus ut ipsum pro nobis exorare digneris quo ejus quam elegisti optimae partis nos facias esse participes
Beatissima Christi virgo Margarita quae hodie cum palma m- caelum ingredi meruisti et inter agmina sanctorum colloari digna fuisti intende pro nobis ad dominum Jesum Christum ut misereamur ab eo ad juvari et salvari hic et in aeterna saecula
O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia alleluia
O crux viride lignum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavos quam dulcia ferens pondera o quam pretiosum lignum quam pretiosa gemma quae Christum meruit portare per quem salus mundi facta est alleluia