Search chants

Displaying 32751 - 32800 of 61250
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a00108 W Exsultate deo adjutori nostro R. Jubilate
a00109 A Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc quod deterius est alleluia
a00115 R Dicebat dominus Jesus turbis Judaeorum et principibus sacerdotum quis ex vobis arguet me de peccato si veritatem dico quare non creditis mihi qui est ex deo verba dei audit ergo vos non auditis quia ex deo non estis ego autem a deo processi Dom. de Passione
a00115a V Amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit non videbit mortem in aeternum Dom. de Passione
a00118 A Mulieres sedentes contra sepulcrum lamentabantur propter dominum Sabbato Sancto
a00122 W Fiat pax R. Et abundantia Suff. pro Pace TP
a00123 I Praecedam vos in Galilaeam Dom. 2 p. Pascha
a00125 A Si enim non abiero paraclitus non veniet ad vos si autem abiero mittam vobis alleluia Dom. 4 p. Pascha,8
a00126 A A summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus alleluia Ascensio Domini
a00134 A Sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem immolavit victimas suas miscuit vinum et posuit mensam suam
a00135 A Immolavit haedum universa multitudo filiorum Israel et de sanguine ejus ac ponent super utrumque postem et insuper liminaribus domorum in quibus comedent illum Sabb. Cor. Christi
a00136 A Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni
a00137 A Pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
a00138 A Angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem substantiam enim tuam et dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas
a00140 I Sededit dominus nobis in cibum alleluia Oct. Corporis Christi
a00141 A Exsultemus nimirum nostram rememorando liberationem et passionem dominicam recolendo per quam liberati sumus alleluia alleluia Oct. Corporis Christi
a00144 A Patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas Dom. 2 p. Pent.
a00148 A Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris dei Stephani
a00151 AV Magnus dominus Ad Mandatum
a00152 A Dixit Jesus discipulis suis in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis si dilectionem habueritis ad invicem Ad Mandatum
a00153 A Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis Ad Mandatum
a00154 A Ante diem festum paschae sciens Jesus quia ejus hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum Ad Mandatum
a00154a AV Venit ad Petrum dixit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Jesus dixit si non lavero te non habebis partem mecum domine non tantum pedes meos set et manus et caput Ad Mandatum
a00155 A Venit ad Petrum dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum et respondens Jesus dixit si non lavero te non habebis partem mecum domine non tantum pedes meos sed manus et caput Ad Mandatum
a00156 W Laus tibi Christe Nat. Innocentium
a00157 A Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae
a00157a AV O admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea confracta sunt claustra inferni aperta est nobis janua regni
a00157b AV Aperto ergo militis [...] Fer. 6 in Parasceve
a00158 A O admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea confracta sunt claustra inferni aperta est nobis janua regni
a00162 PS Haec dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea Dom. Resurrectionis
a00163 A Benedictus es salvator patrum nostrorum qui contrivisti imperium inimicorum nostrorum et collaudant omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis canentes et benedicunt in caelo quia facta est salus et victoria magna in Israel De Machabaeis
a00165 A Laus almae sit trinitati et gratiarum accio ejus in mense pietati qui in tripharia immo quadrifaria orbis partitione ex omnibus tribubus et linguis unum corpus conficit ecclesiae de cujus clara filiorum genitura inter alios tanta matre pro creatus excellentissima bohemicae gentis nobilitate processit o rumdus beatus vir Wenceslaus quem frater male Germanus invidus et saevus ut kain abelem olim effecit martyrem Wenceslai
a00166 H O martyr aeterni patris* Wenceslai
a00167 A Surgit Jesus a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se dixitque discipulis suis Ad Mandatum
a00168 A Misit denique aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus dixitque discipulis suis Ad Mandatum
a00170 W Ex ore infantium et lactentium R. Perfecisti Nat. Innocentium
a00171 A Crastina die erit vobis salus dicit dominus deus exercituum Vigilia Nat. Domini
a00172 W Crastina die erit vobis salus R. Dicet dominus exercituum Vigilia Nat. Domini
a00174 H Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes corporis immensi sanguinis atque tui pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex
a00174.1 H Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes corporis immensi sanguinis atque tui pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex Fer. 6 in Parasceve
a00174.3 H Laudes omnipotens ferimus tibi dona colentes Corporis immensi sanguinis atque tui | Pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis | Angelus aethereis sanctus descendat ab astris purificans corpus cor pariterque pius | Haec medicina potens caeli nos ducat in arces interea terris dans medicamen opis | Hoc pater omnipotens cum Christo perfice clemens spiritus atque potens trinus et unus apex | Quod colimus fragiles salvator respice clemens summeque pascentes protege pastor oves Fer. 6 in Parasceve
a00174a HV Pangimus ecce tuam rector sanctissime mensam tu licet indignis propitiare tuis
a00176 H Rex sanctorum angelorum totum mundum adjuva | Ora primum tu pro nobis virgo mater germinis et ministri patris summi ordines angelici | Supplicate Christo regi coetus apostolici supplicetque permagnorum sanguis fusus martyrum | Implorate confessores consonentque virgines ut donetur magnae nobis tempus indulgentiae | Omnes sancti atque justi nos precamur cernui ut purgetur omne crimen vestro sub oramine | Hujus Christe rector alme plebis vota suscipe qui plasmasti protoplastum et genus gignentium | Mitte sanctum nunc amborum spiritum paraclitum in hanc plebem quam recentem fons baptismi parturit | Fac in terra fontis hujus sacratum mysterium qui profluxit cum cruore sacro Christi corpore | Et laetetur mater sancta tota nunc ecclesia ex profectu renascentis tantae multitudinis | Praesta pater atque nate compar sancte spiritus ut te solum semper omni diligamus tempore Sabbato Sancto
a00177 H Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent |Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata preces | Mobilitas anni mensium lux alma dierum horarum splendor stridula puncta favent | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor abit | Hinc tumulum repetens post tartara carne resumpta belliger ad caelos ampla tropaea refers Dom. Resurrectionis
a00177:cs H Zdráv buď sváteční a slavný dne (...) Dom. Resurrectionis
a00177.1 HV Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo Dom. Resurrectionis
a00177.10 H Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exilit aruis spondens agricole vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Mirta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc filomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum Domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite Deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat Deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Pollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra tegantur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quicquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda Deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta Belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac Felix consors mercede sacerdos qui dare vult Domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile Dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque Deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo Dom. Resurrectionis
a00177.2 HV Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent Dom. Resurrectionis
a00177.3 HV Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum Dom. Resurrectionis
a00177.4 HV Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem Dom. Resurrectionis

Pages