Search chants
Displaying 40501 - 40550 of 62392
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah53013 | Sq | Age nunc mitis caterva (...) | |
| ah53014 | Sq | Nostra tuba Nunc tua clementia Christe regatur atque pia | Exaudi precamina te laudantia mente devota | Ita nam laus est tibi grata vox si quod nostra sonat conscientia canat | Quod ut omnibus proveniat indefesse divina precentur clementia | Quam quicumque digne meretur ea | Omnia semper ei salubria | Quibus sine humana cogitata non utilia | Relinquentes igitur itinera nimium lata | Angustam viam gradiamur quae nos patriam ducat ad almam | Haec enim sacra vestigia redemptori pio perplacita | Qui et nostra tempora pie disponat semper nosque protegat | Patriamque miserans ducat ad almam quae sine sine regnat | Canticaque ei nostra placeant per cuncta saecula | |
| ah53015 | Sq | Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus | Per quem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium | Per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant | Quem angeli in arce poli voce consona semper canunt | Hic corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam Evaeque lasciviam tergeret | Hoc praesens diecula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras | Nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios | Nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei | Gaude dei genetrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo | Christe patris unice qui humanam nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos | Et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces | Ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei | Nativitas Domini |
| ah53016 | Sq | Eia recolamus laudibus piis digna | Hujus diei carmina in qua nobis lux oritur gratissima | Noctis inter nebula pereunt nostri criminis umbracula | Hodie saeculo maris stella est enixa novae salutis gaudia | Quem tremunt barathra mors cruenta pavet ipsa a quo peribit mortua | Gemit capta pestis antiqua coluber lividus perdit spolia | Homo lapsus ovis adbucta revocatur ad aeterna gaudia | Gaudent in hac die agmina angelorum caelestia | Quia erat drachma decima perdita et est inventa | O culpa nimium beata qua redempta est natura | Deus qui creavit omnia nascitur ex femina | Mirabilis natura mirifice induta adsumens quod non erat manens quod erat | Induitur natura divinitas humana quis audivit talia dic rogo facta | Quaerere venerat pastor pius quod perierat | Induit galeam certat ut miles armatura | Prostratus in sua propria ruit hostis spicula auferuntur tela | In quibus fidebat divisa sunt illius spolia capta praeda sua | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | Qui nos suam ad patriam duxit post victoriam | In qua sibi laus est aeterna | Nativitas Domini |
| ah53017 | Sq | Christi hodierna pangimini omnes una | Voce simul consona nativitati magnae | Quod verbum caro factum exhibere se voluit | Mundo quem redemit jam venerat de sede patris dominus | Nuntiat angelus pastoribus ingenti currunt gaudio | Praesaepio puerum maria posuit in stabulo | Vagiens est infantulus a quo regitur omnis mundus | Vigilantes pastores audiunt tunc chorum | Angelicum in caelis psallentes gloria laus decus in excelsis deo | Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim | Jam apparet forma quam induit dominus quem virgo mater pannis tegit | Exiguo tegitur diversorio qui arva condidit ac polum | Non ostris elegit non aurificis non rutilum venit in locum | Mariae genetricis exultabat incontaminatus alvus | Enixa est auctorem omnium dominum Joseph valde se simul recolebat admirando retractabat | Quid rei actu hujuscemodi veniret | Monitus in somnis ab angelo ut in aegyptum pergeret cum parvulo | Herodem impium fugeret qui quaerit Christum callide occidere | Nos quoque ipsum deprecemur simul omnes | Nostris ut relaxet delictis Perennis donet bonis in aeterna saecula | Nativitas Domini |
| ah53018 | Sq | Hodie puer natus est (...) | |
| ah53019 | Sq | Caelica resonant (...) | |
| ah53020 | Sq | Ecce jam votiva festa recurrunt annua (...) | |
| ah53021 | Sq | Adest precelsa annuta festa qua salus venit in terra (...) | |
| ah53022 | Sq | Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula | |
| ah53023 | Sq | Veneranda die ista pax (...) | |
| ah53024 | Sq | Nato canunt omnia domino pie agmina syllabatim neumata perstingendo organica haec dies sacrata in qua nova sunt gaudia mundo plena debita hac nocte praecelsa intonuit et gloria in voce angelica fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina dum foventsua pecora subito diva percipiunt monita natus alma virgine qui extat ante saecula est immensa in caelo gloria pax et in terra hinc ergo caeli caterva altissima jubilat et canto canore tremat alta poli machina sonet et per omnia hac in die gloria voce clara reddita humana concrepunt cuncta deum natum in terra confracta sunt imperia hostis crudelissima pax in terra reddita nunc laetentu omnia nati per exordia solus qui tuetur omnia solus qui condidit omnia ipse sua pietate salvat omnia peccata nostra | |
| ah53025 | Sq | Gloriosa dies sollempnis atque sancta (...) | |
| ah53026 | Sq | Gaudeamus in hac die Christus natus est (...) | |
| ah53027 | Sq | Gaude Maria virgo dei genetrix | Quae promissis Gabrielis | Spe devota credidisti | Numine tu sancti | Spiritus repleta | Gignis clausa filium | Qui mundi regit machinam | In tuo partu ad turrim gregis canunt angeli | Quippe jacente suo rectore in praesepio | Urbis Bethlemiticae | Te nomen Jesu edocuit caelestis nuntius | Quod circumciso imponeres intacta filio | Qui scit solus nostra crimina | Cum patre sanctoque spiritu | Rite circumcidere | Ad tuas manus magi tria munera deferunt | Quae vitam nostram et fidei figurant regulam | Te primum Christus potentatus sui instruxit dolentem gloriam | Te primo signo deitatis suae donaverat vina faciens | Ergo precamur ut nostri reatus apud clementem patrem fias interventrix | Qui te in terris ejus hic parentem delegit quem rex caeli regem generavit | Et te jam splendentem in praesentia dei | Te corde contrito te flagitamus | Nos nos tuorum ut mansorem viscerum tueri preceris | Octava Nat. Domini |
| ah53028 | Sq | Epiphaniam domino canamus gloriosam | Qua prolem dei vere magi adorant | Immensam Chaldei cujus Persaeque venerantur potentiam | Quem cuncti prophetae praecinere venturum gentes ab salvandas | Cujus majestas ita est inclinata ut assumeret servi formam | Ante saecula qui deus et tempora homo factus est in Maria | Balaam de quo vaticinans exibit ex Jacob rutilans inquit stella | Et confringet ducum agmina regionis Moab maxima potentia | Huic magi munera deferunt praeclara aurum simul thus et myrram | Thure deum praedicant auro regem magnum hominem mortalem myrra | In somnis hos monet angelus ne redeant ad regem commotum propter regna | Pavebat etenim nimium regem natum verens amittere regni jura | Magi stella sibi micante praevia pergunt alacres itinera patriam quae eos ducebat ad propriam linquentes Herodis mandata | Qui percussus corde nimia prae ira extemplo mandat eludia magica non linqui taliter impunita sed mox privari eos vita | Omnis nunc caterva tinnulum laudibus jungat organi pneuma | Mystice offerens regi regum Christo munera pretiosa | Poscens ut per orbem regna omnia protegat in saecla sempiterna | Epiphania |
| ah53029 | Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigesimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis paenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Epiphania |
| ah53029.1 | Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum | Epiphania |
| ah53030 | Sq | Hanc diem tribus dominus signis illustrat | Pro nobis veniens de supernis et induens mortalia | Praesepi ponitur adorandus monstratur stella praevia | In oriente cernentes nova lumina | Persarum reges hodie nam mystica adcurrunt dare munera | Nato qui cum patre regit cuncta saecla et gubernat montes etiam ponderat | Aurum thus et myrram deferentes regi deo vero carnem assumpsisse mystice praedicant | Jordanis hodie retro subtrahit undulas | Joannes expavet salvatorem tingere clamans me magis tu lava | De caelo intonans gentor filii placet inquit gloria | Et sanctus spiritus columbae specie comparem se clamitat | Hodie nuptiales thalamos dominus sanctificavit vertens in vinum flumina | Stupidos vetustatis latices subito efficiens sapidos omnibus et propinavit sanctae praemia vitae porgens sanguinis pocula | Quaesumus jam nos respice tu pater et viam patriae supernae demonstra | Ut recto semper gradientes cursu mereamur regna scandere praecelsa | Tu patris tilius humilis populi audi precum cantica | Cum sancto spiritu flamine supplicum audi vocum carmina | Ut tibi jugier concinentes veniant ad gaudia | Epiphania |
| ah53031 | Sq | Iste dies celebris constat | Ob trinitatis manifestam in terris notionem | Cujus Joannes mediastinus fuit semper felix | Fit patris vox ad filium baptizatum | Et spiritum in specie corporali | Hunc invisit ut columba | Mansurus super eum uncturus et prae consortibus | Res istae natos dei baptismo nos creari capacesque ipsius testantur spiritus | Misericors igitur genitor precamur | Ut in quibus displicet tuae bonitati | Ejus membris junctos foveas in quo tibi | Bene complacuit unico nato tuo | Ergo persolvamus gratias deo patri | Qui nos cohaeredes fecerat Christi sui | Et prodigo sui sanguinis Christo | Spiritui quoque cordis unctori | Jubilemus | Octava Epiphaniae |
| ah53032 | Sq | Hunc diem celebret omnis mundus ob honorem domini atque plasmatoris omnium | Qui hoc festum variis insignibus decorari voluit quod triplici compsit stemmate | Hoc die a magis visitatus est trina illi qui munuscula ad cunabula tulerant deo regi atque mortali | Quos dehinc gentilitatis populus secuturus eadem dona devotissimae fidei signabatur Christo laturus | Et vinum hodie ex aqua omnipotens manus in nuptiis effecit hilarans convivia musto innato | Hic ante illius adventum littera legalis quasi aqua potatur nunc in vinum vertitur Christo conviva | Baptismatis hodie undas intravit non egens purificatione sed ut nobis lavandis aquarum fluenta sacraret | Non dedignans inferioris personae sub manu baptizari ut nobis hoc quoque prospiceret ad humilitatem sectandam | Patris vox post lavacrum Christum emissa clare audiente baptista sibi placitum testabatur filium | Spiritus in columbae forma apparens illum mansuetum praedicat atque carentem omni dolo indicat | Ex hoc quoque novimus quod per baptismum deo in adoptivos natos sumimur atque vocamur | Hinc nos patris et nati supervolitat lotos exemplo Christi nec non renatos sanctus spiritus | Quod ipse faciat qui semet hostiam obtulit deo patri pro nobis morte mortem diruens | Et ab inimicis amicos faciens coetibus nos superis pacatos et concordes junxerat | Jesus Christus redemptor noster et plastes | Octava Epiphaniae |
| ah53033 | Sq | Nostra tuba | Regatur fortissima dei dextra et preces audiat | Aure placatissima et serena ita enim nostra | Laus erit accepta voce si quod canimus canat pariter et pura conscientia | Et ut haec possimus omnes divina nobis semper flagitemus adesse auxilia | Illo namque sine valet mens nulla dignum ipsi cogitare et meditari humana | Arta nobis est via proposita relinquentes latam quae ducit ad loca tartarea | Christi vestigia sequamur clara et non caduca gaudia | Hic quia est vita illic mors atra et sempiterna tormenta | O bone rex pie juste misericors qui es via et janua | Portas regni quaesumus nobis reseres dimittasque facinora | Ut laudemus nomen nunc tuum atque per cuncta saecula | |
| ah53034 | Sq | Cantemus cuncti melodum nunc alleluia | In laudibus aeterni regis haec resultet alleluia | Hoc denique calestes chori cantant in altum alleluia | Hoc beatorum per prata paradisiaca psallat concentus alleluia | Quin et astrorum micantia luminaria jubilant altum alleluia | Nubium cursus ventorum volatus fulgurum coruscatio et tonitruum sonitus dulce consonent simul alleluia | Fluctus et undae imber et procellae tempestas et serenitas cauma gelu nix pruinae saltus nemora pangant alleluia | Hinc variae volucres creatorem laudibus concinite cum alleluia | Ast illinc respondeant voces altae diversarum bestiarum alleluia | Istinc montium celsi vertices sonent alleluia | Illinc vallium profunditates saltent alleluia | Tu quoque maris jubilans abysse dic alleluia | Necnon terrarum molis immensitates alleluia | Nunc omne genus humanum laudans exsultet alleluia | Et creatori grates frequentans consonet allelua | Hoc denique nomen audire jugiter delectatur alleluia | Hoc etiam carmen caeleste comprobat ipse Christus alleluia | Nunc vos o socii cantate laetantes alleluia | Et vos pueroli respondete semper alleluia | Nunc omnes canite simul alleluia domino alleluia Christo pneumatique alleluia | Laus trinitati aeternae in baptismo domini quae clarificatur hinc canamus alleluia alleluia | Dom. Septuagesimae |
| ah53035 | Sq | Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundans enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam dgna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna | Dom. Resurrectionis |
| ah53035.1 | Sq | Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera | Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphanti polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi melliflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignus pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundens enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia miracula | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina | Ergo pie rex Christe nobis dans precamina | Solve nexorum vincula | Electorum agmina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam | Digna rependens merita amen | Dom. Resurrectionis |
| ah53036 | Sq | Laudes salvatori voce modulemur supplici | Et devotis melodiis calesti domino jubilemus messiae | Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines | Carne gloriam deitatis occulens pannis tergitur in praesepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum | Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina | Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides | Famen patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes deus homo summus humilis | Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere signis variis et doctrinis prodita | Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lepram luridam tactu fugat placido | Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia | Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit | Post haec mira miracula talique | Sponte sua comprehenditur et damnatur | Et se crucifici non despexit | Sed sol ejus mortem non aspexit | Illuxit dies quem fecit dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus | Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent | Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant | Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat | Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus | Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori trinitati tonanti | Dom. Resurrectionis |
| ah53037 | Sq | Eia dic nobis quibus e terris nova | Cuncto mundo nuntians gaudia | Nostram rursus visitans patriam | Respondens placido vultu dulci voce dixit alleluia | Angelus mihi de Christo indicavit pia miracula | Resurrexisse dominum siderum cecinit voce laudanda | Mox ergo pennas volucris vacuas diligens laeta per auras | Redii famulis ut dicam vacuatam | legem veterem et novam regnare gratiam | Itaque plaudite famuli voce clara | Christus hodie redemit nos a morte dira | Pater filium tradidit servis ut interimerent pro salute nostra | Sponte subiit filius mortem ut nos redimeret morte ab aeterna | Nunc requiem rapere licet omnibus et frui vita perpetua | Nunc colite pariter mecum famuli celebri laude sanctum Pascha | Christus est pax nostra | |
| ah53038 | Sq | Clara gaudia festa paschalia | Congaudet coetus per omnia | Dulce decantans alleluia | In qua Christus per crucem redemit animas inferno deditas | A protoplasto quotquot in hoc saeculo progenitae fuerant | Patriarcharum omniumque simul prophetarum regum pontificum | Detinebantur claustra tartareo mortis cruore retrusae | Donec victor mortis dominus omnium atque sanctus sanctorum | Cum crucis trophaeo infernum penetrans abegit claustra saeva | Qui es daemones ululant Lucifer qui nostra ut deus solvat vincula cuncta | Fugatis tenebris fulserat theatralis horror rutilans lumine perlustrata | Clamabant sancti advenisti o jam domine regum rex ave | Quem olim vates praecinere jam nos habes redemptos rex ave | Tunc Jesus cum laeta sanctorum agmina processit morte victa | Cui psallere laudes sub omni cardine non cesset omnis aetas | Decantans alleluia | |
| ah53039 | Sq | Ecce vicit radix David leo de tribu Juda | Mors vicit mortem et mors nostra est vita | Mira bella et stupenda satis inter omnes victoria | Ut moriens superaret fortem cum callida versutia | Domum ejus ingressus est rex aeternus et inferni confregit vasa | Drachmam secum quae perierat portavit et patefecit regni claustra | Paradisi portam quae clausa fuerat per lignum vetitum et culpam letalem in hoc aevo | Quam commisit protoplastus reseravit dextram per stipitem aetheream | Susceperat mors indemnem quem tenere nunquam potuerat propter culpam | Dum ambiit illicita quae tenebat juste perdidit acquisita | Ampliare voluerat in successu et remansit evacuata | In se refuscata defecit extremitas ut quibus ad vitam fuerat largitus ingressus donaret et regressus ad percipiendam veniam | Hic verus est agnus legalis qui multis se manifestavit figuris tandem se pro mundo hostiam dedit patri ut redimeret membra sua | Hic lapis est angularis quem reprobaverunt aedificantes | Jam factus est in caput anguli super omnes in excelso | Regnum ejus magnum et potestas ejus prima per saecula | |
| ah53040 | Sq | Aule lucide repertor lux et janua (...) | |
| ah53041 | Sq | Haec est vera redemptio et celsa festa (...) | |
| ah53042 | Sq | Adest namque pascha Christi (...) | |
| ah53044 | Sq | Laus deo nostro sit per secula Omnisque sexus consona voce (...) | |
| ah53045 | Sq | Laudes Christo redempti voce modulemur supplici | Omnis in hac die rerum natura jubilet | Personet immensas filio dei gratias | Jam nostri concives caelestis sanctuarii milites | Ordines noveni in nostra vos adunate gaudia | Hymnite nunc superi pariter resonate inferi | Et omnis in domini spiritus gratuletur enesi | Qui hominis causa deus homo nascitur et fragili carne se deitas occulens probra sustinuit patiens | Virtutibus signis ut deus emicuit et corporis nostri necessitate fruens verus terrigena claruit | Ab hoste tentatus non est agnitus neque divinitas patuit | Ars artem delusit donec veteris nodum piaculi secuit | In ara crucis hostiam se pro nobis Christus obtulit deo patri morte sua nostra mortificans crimina | Jam victor Christus barathro populato mortis principe vinculato ab inferis pompa regreditur nobili | Haec dies quae illuxit post turbida regni Aethiopum tempora | Christus in qua resurrexit ultra victurus | Cum carne quam sumpsit de Maria virgine | Qui ovem cum gaudio patri | Quam perdiderat humero revexit suo | Dom. Resurrectionis |
| ah53046 | Sq | Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam | Qui bene creatos sed seductos astutia | Callidi serpentis sua refecit gratia | Praedicens futurum ut germen sancta proferret femina | Quod hostis antiqui nociva exsuperaret capita | Quod primitus perdita serius nostra cernunt saecula | Cum splendida flosculo virgula novo pollet Maria | Qui editus mire edidit miracula nec juvenis tantum sed statim inter suae nativitatis primordia | Per sideris lumen vel Simeonis verba Judaica ad se vel corda vel munera attrahens nutu gentilia | Quem pater in voce atque spiritus sanctus specie glorifica | Visentes doctorem vel archiatrum docent auctoritate sua | Qui postquam salutis dona dedit multa doctrinaeque perplura verba ore suo promulgavit saluberrima | Ad probra sputa colaphos et flagella vestem quoque ludo quaesitam et spineum venit sertum ad crucis bracchia | Quae hodie triumphali a mortuis resurgens sprevit victoria | Ducens secum primitiva ad caelos membra | Et nuper dispersa refotans ovilia | Quae et nobis in fine speranda | Licet ultima membra simus spondet dona | Dom. Resurrectionis |
| ah53047 | Sq | Is qui prius habitum | Mortalem induit pugnaturus immortale jam nunc | Resurgens et impassibile corpus sumpsit imperaturus caelis et terris et mari | Qui ad consessum patris ejus exaltatus manu dextera inde cursum fluminibus dat et vocem | Et christianum orbem firmat semper et marinos fluctus compescit sic | Ut stabile fundamen ecclesiae suae potenter componat | Et domus ejus spendescat in finem usque dierum | Fer. 2 p. Pascha |
| ah53048 | Sq | Christe domine laetifica sponsam tuam ecclesiam | In his festis quibus eam Christe tibi sponsaveras | Allatis illi dotalibus valde miris | Tunc morte tua tristes sanctas feminas atque viros mulsisti resurgendo | Nunc residens ad patris dextram omni mortis ab incursu nos Christe tuere | Fer. 3 p. Pascha |
| ah53049 | Sq | Prome casta (...) | |
| ah53050 | Sq | Agni paschalis esu potuque dignas | Moribus sinceris praebeant omnes se christianae animae | Pro quibus se deo hostiam obtulit ipse summus pontifex | Quarum frons in postis est modum ejus illita | Sacrosancto cruore et tuta a clade Canopica | Quarum crudeles hostes in mari rubro sunt obruti | Renes constringat ad pudicitiam | Pedes tutentur adversus viperas | Baculosque spiritales contra canes jugiter manu bajulent | Ut pascha Jesu mereantur sequi quo de barathro victor rediit | En redivivis mundus ornatibus | Christo consurgens fideles admonet | Post mortem melius cum eo victuros | Fer. 4 p. Pascha |
| ah53051 | Sq | Ad sepulcri custodes (...) | |
| ah53052 | Sq | Grates salvatori ac regi Christo deo solvant | Omnes insularum incolae | Quem spectatum diu jam tenent | Et leges ejus mentibus captent promptulis | Quos derelicto populo | Delegit Judaeo de Abrahae carne genito | Et per fidem quos Abrahae natos fecit et cognatos suos sanctum per sanguinem | O Christe consanguineae naturae nostrae nos fove atque per divinam potentiam tuere | Ab omni incursu inimici et insidiis | Quem per carnis edulium delusisti hamo tuae majestatis fili dei | Tu resurgens imperitas non moriturus amplius tu mortalem nostram et terream naturam | Resurgens incorruptivam fecisti atque caelis invexisti | Fer. 5 p. Pascha |
| ah53053 | Sq | Laudes deo | Concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra jacentes ceno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque naevo et sine dolo | Coluber Adae malesuasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis ejus esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps hujus saeculi quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic haerete in quo suum nihil invenit nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori | Canamus | Fer. 6 p. Pascha |
| ah53054 | Sq | Carmen suo dilecto | Ecclesia Christi canat ob quam patrem matremque deserens | Deus nostra se vestit natura et synagogam respuit | Christe tuo sancto latere sacramenta manarunt illius | Tui ligni adminiculo conservatur in salo saeculi | Hanc adamans conjugem clauderis Gazae sed portas effracturus illius | Hanc etiam hostibus eruiturus es congressus tyranno Golitah | Quem lapillo prosternens unico | Ecce sub vite amoena Christe ludit in pace omnis ecclesia | Tute in horto resurgens Christe hortum florentis paradisi tuis | Obstructum diu reseras domine rex regum | |
| ah53055 | Sq | Assunt enim festa paschalia (...) | |
| ah53056 | Sq | Haec est sancta | Sollemnitas sollemnitatum | Insignita triumpho Christi | Qui devicit imperium | Malepotens diaboli | Suo nos pretioso sanguine | Ejus de potestate eruens | Redempti ergo gratias agamus nostro redemptori | Rex regum Christe cui angelorum chori juge famulantur | Vultu placido homines in tuis laudibus sedulorum pius intuere | Quorum mortibus condolens in tantum humilis factus es ut morte subires | Tu devictis inferni legibus resurgens thriumphas | Tu post crucem per orbem gentibus imperas omnipotens filius Dei | |
| ah53057 | Sq | Judicem nos inspicientem | Crypta cordis rimantem | In commune precemur | Proprias illi puras conscientias possimus ut exhibere | Deus patiens juste clemens atque tremende | Tu vis parcere magis paenitenti quam plecti | Tu non pasceris morte morientum sed eos suscitas | Nec gaudes deus in perditione qui Stygem properant | Tuis civibus angelis est gaudium pravo crimina sua puniente | Credo pereat ut unus pusillulus non est placitum tuti in conspectu | Tu nos serva jugiter omni a malo deus juste judex | Ut non quando veneris omnibus digna factis redditurus | Nosmet habeas punire sed munerari | Dom. 2 p. Pascha |
| ah53058 | Sq | Laus tibi sit o fidelis deus | Qui numquam confundis in te confidentes sed eos magis glorificas | Tu propugnaculum adversus hostiles incursatus et insidias | Pastor noster disruptor laquei | Tu conservas qui timent te valde magnam dulcedinem deus indulgens | Dom. 3 p. Pascha |
| ah53059 | Sq | En regnator caelestium et terrenorum | Victor fortis infernalium regnorum | In sede sibimet digna sedens rector angelorum | Humanos labores indulgens miseratur eorum qui timent potestatis ipsius nutum | Idcirco mundus omnis plaudat jubilet canat exsultans cunctorum saeculorum rectori | Dom. 4 p. Pascha |
| ah53060 | Sq | Laeta mente canamus deo nostro | Qui defectam peccatis semper novat ecclesiam | Et eam pallidulam de radio veri solis illuminat | Et terrae de Mesraim eduxit fornacibus ignitis | Quique in omni tribulatione eam exaudit | Insuper caelesti nutrit pane et cultum docet suum | Quin de petra melle dulci eam adimplet | Dom. 5 p. Pascha |
| ah53061 | Sq | Nostra carmina supplici (...) |
Pages
No search term provided.