Search chants
Displaying 40651 - 40700 of 62392
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| ah53159 | Sq | Laus tibi Christe patris optimi nate | Cui hodie dant flosculi primitivi martyrum laudes coronati | Quos impius persecutor recens progenitos te quaerens prostraverat | Mater gemit ab ubere raptum natum vicino partu fusum luci | Mucro ferit in parvorum minutis artubus papillis haerentibus | O miserum spectaculum plus lactis nivei ex his corpusculis fluebat quam sanguinis | Sed tu Christe coronis eosdem pretiosissimis adornasti protinus | Quorum precibus sacris placare domine | Et nos famulos tuos defende sedule | Ut saeculi prementis gemendos casus possimus vincere | Atque tui parentis optatos domos adire mereamur | Ubi sunt mansiones multae partae tuis servis | Nat. Innocentium |
| ah53160 | Sq | Blandis vocibus laeti celebremus solemnia salvatoris honori debita | Quae Herodis saevitia per infanda patravit proelia | Furit hostis impiissimus arte motus impudentissima | Stravit agmen nece fervida quod nunc exultat super sidera | O flebilis omnibus mentibus causa quae dum matrum turbavit ubera | Laetitia sed inde superis choris super astra devenit placida | Quorum creverunt sacra milia | Horum nunc excelsis precatibus nostra salvator dele peccamina | Qui tibi vocis non officia sanguinis fusi dabant sed munia | Quos nunc psallentes dextera protegat nos tua | |
| ah53161 | Sq | Salvete agni electa turba | Quae innocentis patimini pro corona | Atque Herodis ob crimina metitis poli regna | Carnifex furit cum saevitia | Quod Christus suffert patientia | Sed malum daemonis suscepit miseria | Cum Christi flosculos accepisset gloria | Quorum tu Christe pia precamina | Adsumas o quaesumus voce submissa | Precibus ut horum deleas clemens nostra peccata | Qui tibi sanguine famulabantur antequam lingua | Quos tu pro sanguine minuto caelitus ampla semper ornas altaque corona | Quae non deficiet et sine fine perennis constat summo lumine decora | Cujus nos socios pone Christi dextera | Cum ipsis pariter nobis dando praemia | Quorum in laudibus terimus labiola | Atque cum vocibus levamus praecordia | Ad laudem Christi per saecla | Nat. Innocentium |
| ah53162 | Sq | Celsa pueri concrepent melodia | Pia innocentum canentes tripudia | Quod infans Christus hodie vexit ad astra | Hos trucidavit frendens insania | Herodis fraudis ob nulla crimina | In Bethleem ipsius cuncta et per confinia | A bimatu et infra juxta nascendi tempora | Herodos rex Christi nati verens infelix imperia | Infremit totus et erigit arma superba dextera | Quaerit lucis et caeli regem cum mente turbida | Ut extinguat qui vitam praestat per sua jacula | Dum non valent intueri lucem splendidam nebulosa quaerentis pectora | Ira fervet fraudes auget Herodes saevus ut perdat piorum agmina | Castra militum dux iniquus aggregat ferrum figit in membra tenera | Inter ubera lac effudit antequam sanguinis fierent coagula | Hostis naturae natos eviscerat atque jugulat | Ante prosternit quam aetas parvula sumat robora | Quam beata sunt innocentum ab Herode caesa corpuscula | Quam felices existunt matres quae fuderunt talia pignora | O dulces innocentum acies o pia lactentium pro Christo certamina | Parvorum trucidantur milia membris ex teneris manant lactis flumina | Cives angelici veniunt in obviam mira victoria vitae captant praemia turba candidissima | Te Christe petimus mente devotissima | Nostra qui venisti reformare saecula innocentum gloria | Perfrui nos concedas per aeterna amen | Nat. Innocentium |
| ah53163 | Sq | Sancti Baptistae Christi praeconis | Sollemnia celebrantes moribus ipsum sequamur | Ut ad viam quam praedixit asseclas suos perducat | Devoti te sanctissime hominum amice Jesu Christi flagitamus ut gaudia percipiamus | Apparens quae Zachariae Gabriel repromisit qui tuam celebrarent obsequiis nativitatem | Et per haec festa aeterna gaudia adipiscamur | Qua sancti dei sacris deliciis laeti congaudent | Te qui praeparas fidelium corda ne quid devium vel lubricum deus in eis inveniat | Te deposcimus ut crimina nostra et facinora continua prece studeas absolvere | Placatus ut ipse suos semper invisere fideles | Et mansionem in eis facere dignetur | Et agni vellere quem tuo digito | Mundi monstraveras tollere crimina | Nos velit induere | Ut ipsum mereamur angelis associi | In alba veste sequi ad portam clarissimam | Amice Christi Joannes | Joannis Baptistae |
| ah53164 | Sq | Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra | |
| ah53165 | Sq | Precursor Christi (...) | |
| ah53166 | Sq | Hodierna dies veneranda adest namque homni mundo (...) | |
| ah53168 | Sq | Joannes Jesu Christo multum dilecte virgo | Tu ejus amore carnalem | In navi parentem liquisti | Tu leve conjugis pectus respuisti messiam secutus | Ut ejus pectoris sacra meruisses fluenta portare | Tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei | Quae solum sanctis in vita creditur contuenda esse perenni | Te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem | Ut virgo virginem servares atque curam suppeditares | Tute carcere flagrisque fractus testimonio pro Christo es gavisus | Idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis | Tibi summus tacitum ceteris verbum suum pater revelat | Tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda | Joannes Christi care | Joannis Evang. |
| ah53169 | Sq | Cantemus Christo regi terrae (...) | |
| ah53170 | Sq | Sollempnitas cunctas veneranda Beati Iohannis (...) | |
| ah53172 | Sq | Nam hec est vera (...) | |
| ah53173 | Sq | Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cujusque sanctus sanguinis prodigos facit amor milites ejus | Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis | Caesaris tu fasces contemnis et judicis minas derides | Carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgendi cum ipso saturatus | O Laurenti militum David invictissime regis aeterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper | Martyr milesque fortis | Laurentii |
| ah53175 | Sq | Sollemnitatem fratres carissimi colimus almam | Martyris egregiae virtutis Leudegarii episcopi civitatis Aeduensis provisore tali beatae | Laudibus hanc sedulis agamus et eundem pontificem crebris precibus rogemus ut nos Christi pace repleat | Nam non dubitamus regem militi suo prompte adnuere plebis quotiens fidelis necessitates suggerat | Qui meritis probis templum pectore suo spiritu sancto castum praebuit revicens oblectamenta corporis | Pius et modestus mansuetus interventu fidelis strenuus ad illecebris mundanis animum proprium conservans illaesum | Praesul hic non solum praefatam diocesim salubri studio procuraverat sed totum Francorum imperium prudenter regebat | Hic pauperibus largus refector merentiumque solator viduarum et orphanorum defensor exstiterat | Sed muneribus mundo tam piis antiquus invidens hostis contra illum ceu singularis mox dentes exacuit | Jam quidem veneno satellites draco squamosus infecit atque secum in furoris nefas conspiravisse fecit | Nec mora comprensum in vincula virum beatum truserat pietatis nescia manus ac tormentis affecerat | Clara luminis dempsit fenestras oleoderis exciderat organum ne justitiae laudibus recitavisset dominum | Sed mox conditor vocem reddidit et pro luminibus erutis caelestibus hunc radiis jam circumsaepsit in terris | Et ministri Belcebulis illum cernentes post vunlera esse validiorem expaverant | Et pectoris stuporem in iram vertentes sententiam decernunt capitalem super eum | Spiritus petit aulam gaudens angelicam et corpus triumphalis viri sterit ceu vivi | Leodegarii |
| ah53176 | Sq | Alleluia adest namque | Dies sacratissima praelucida atque formosissima ornata Leudgarii nece sancti | Qui plurima commiserat in hac vita saeculi miracula invictas semper effundendo preces | Cui Christus gratiam contulerat non modicam ut vincendo vinceret malignas astuti fraudes colubri | Qui lpost multum profectum populis proclamantibus atque contestantibus ad sedem provehitur pastoralem | Hic in Aedua rex erat pastor ovile suum ministrans sedulo documentorum pabula | Post sponte comprehenditur saevis ab inimicis et vinctus privatur oculis sancti capitis | Deinde labris oris abscisis lingua depreadato jam palato canit Christo gratias | Capitis quoque libenter suffert saevam sententiam recto stante una hora corpore | Qui capitis vulnera per sacra est poli culmina celsa adeptus | In quo miles candidis cum choris martyrum Domino est sociatus | Apud quem nostra mundes crimina atque cuncta tergas immunda vitae nostrae delicta | Ac supplices protegens famulos tibi toto corde subjectos atque mente devotos | Signifer invicte nos Leudgari tuere | Leodegarii |
| ah53177 | Sq | Sanctam praesentis diei sollemnitatem | In laudibus aeterni creatoris fideliter ducamus | Illiusque athletae fortissimi praeconiis pariter | Redemptor mundo subacto vinculatoque principe regreditur triumphans | Milia ducens milium captivarum catervarum restituit patriae | Qui Christum sequi in omnibus promptus divinae legis strenuus obtemperator effectus ejus implere praecepta studuit | Hic castitatis sanctae videlicet providus custos permanens angelicis spiritibus haud ullo modo impar existerat | Patriarchis vatibus compar erat praedicendo quae post haec probat eventus | Apostolis socius permanebat praedicando fortiter Dominum Jesum | Quid de socia dicam virtute qua est martyribus | Sic conjunctus ut splendeat inter illos velut rosa | Ereptis primum oculis carneis lumen aeternum | Cunctis beatis liquidum coeperat intus videre | Post haec assuetis divinas laudes reboare labellis | Ore abscisis linguaque simul depraedato palato | Elevat nam praesul insignis sedulas preces lingua ceu sanata | Atque pias grates ferebat Domino Christo organo gutturis | Persecutor timens ejus reviviscere virtutes | Damnat sententia capitali primitus invictum | Sancte Leudgari Davidis veri miles nobilis veniam deposce servos tuos et cognosce | Ut nos virginis filius tuis flexus precibus tecum donet regno congaudere sempiterno | Leodegarii |
| ah53178 | Sq | Sancti martyris festum (...) | |
| ah53179 | Sq | Eia caterva dicata (...) | |
| ah53180 | Sq | Gaude semper serena felixque genetrix ecclesia (...) | |
| ah53181 | Sq | Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genetrix talis filii | Italia exsultet alitrix tantis juvenis | Et Galliae trina divisio sacro certet litigio cujus esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli ejus corpus foveant | Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat | Quibus videndum invexit dominum in sua veste | Hic celebris est Aegypti patribus Graeciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamini | Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae | Hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus idola | Hic nudis mysteria bracchiis conficiens praeditus est caelesti lumine | Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit | Ejus ori numquam Christus abfuit sive justitia vel quicquid ad veram vitam pertinet | Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti | Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas | Martini |
| ah53182 | Sq | Ave summa praesulum eia (...) | |
| ah53183 | Sq | Tuba nostrae vocis elevetur | Ascendatque super astra sonitus nostri clamoris | Quo devoti festa sacra colimus sancti Martini | Qui adhuc catechumenus cum esset vestiebat leprosum divisio suo pallio quo usus erat | Et unde cum jaceret in lectulo hoc ipso indumento Christum vidit infulatum sicque loquentem | Martinus nondum baptismo lotus hac veste me texit | Ast ego eum induam vestibus jucunditatis | Hic comparatur apostolis sanctis | Qui merebantur Dominum videre atque loqui cum eo | Qui [et] gratia habitus est dignus ut mortuos tres resucitavisset per virtutem Domini | Precamur athleta Dei qui reddis animas mortuis | Et pauperibus adjutor fuisti opimus | Ut mentem mortuam accommodas Christo | Et sic incessanter canere laudibus condigne valeamus | Tuo nomini sancto confessor eximie | Indeque dulcem vitam possimus percipere | Hoc praesta nobis Martine | |
| ah53185 | Sq | O Materne pastor alme Christique clare yerarcha | Qui Gallica rura replesti sana doctrina | Cum sociis sacris enoda nostra piacla | Tu principis apostolorum executus es praecepta | Euchario Valerioque subjugando pia colla | Jam comes itineris Galliam docturus praeveniris morte prima | Sed quamquam convioli lugeant te sacri vere liber a secunda | Deponeris ac pausitas hic quater denos heu jam soles sub querela | En repedant consocii jussu magistri te suscitant voce clara | Surge Materne linque funebria fortis adesto Christi jam vernula victurus successu totidem annos episcopi sacra cura | Quis non stupescat tanta miracula tam inaudita tamque deifica quae Christus pro nostrae causa salutis per te fecit o toparcha | Tu celebrantibus servulis clemens tutor esto tua festa | |
| ah53186 | Sq | Sancti belli celebremus triumphum laude debita | Quo christicolum decens fit victoria | Dextrorsum castra Mauritius ducit agmina | Contra seclesta Herculius auget proelia | Conjurant saevi contra felicium vota | Conspirant sancti subdere colla devota | Decimum jam quemque caeli suscepit regia | Mox et subsequentum clara visura milia | Quorum precibus tua nos domine regat gratia | Tanti ducis ut mereamur sequi fida monita | Spatia vitae per cuncta | Mauritii et sociorum |
| ah53187 | Sq | Ibant pariter animis et ducibus imparibus agmina dominica et hostis atrocissimae phalanges | His praefuit dux optimus Mauritius perfidis crudelia crudelis Herculius dictat jura | His est votum Domino omnium corda subdere his persuasit caecitas diversis monstrorum nugis servire | Cum profanis ritibus plebs Dei nollet pollui obstinatos jussio severa caede fecit decimari | O quam fortia militum Christi suprema sorte pectora igneo fidei tuta clipeo | In sex milibus sexcentis sexque ac sexaginta sociis mens una par votum consors gloria | Quo putas hostem dolore premi tanto de populo cum videret nullum posse decipi | Quo credis aula caelestis regni festo jucundatur tantum decus cum de terra mitttitur | His etiam vetulus florido robore Victor se conjunxit | Ac ne fulgido pontifex ordini deforet postea felix Heimrammus | Nunc te precamur beata cohors cujus cuncta Christus nomina caute tenet notata | Ut nostra plurima facinora crebra prece roges deleri nosque piis asscribi | Candide Mauriti Exsuperi Innocenti | |
| ah53188 | Sq | Omnis sexus et aetas festa Thebaeorum martyrum | Hodie honore summo certatim celebret | Numerus perfectus quam legionem integrat | Quae thus ferre diis et liba cum noluisset fundere | Sancivit rex impius per summam decollare decimam | Contra sacros domini milites pugnant acris fidei | At illi praemoniti a sancto primate Mauritio | Impenderunt se neci cervicibus submissis primicerius quorum omnium Mauritius fide catholica vicerat | Exuperius miles campi ductor fuerat innocentius deo carus et Foronimus cunctae militiae praefuit | Ex his erat senator prudens Candidus Christo amabilis nimium | His Victor occisis superveniens palmam martyrii meruit | Sigismundus rex sanctissimus inter fontem Agaunensium atque rupem sanctissima martyrum corpora condidit | Ibidem super pignora sacrosancta templum statuit sumptuosum miraculis semper mirificis floridum | Mauritius triumphator cum sociis esto placabilis omnibus | Colentibus rite tuam sollemnitatem | Quem Christus his partibus Europae miserat | Ut sacris nos precibus omnes | Miti domino commendes o martyr Christi | Mauritii et sociorum |
| ah53190 | Sq | Ad celebres rex caelice laudes cuncta | Pangat canora caterva symphonia | Odas atque solvat contio tibi nostra | Cum jam renovantur Michaelis inclyta valde festa | Per quae laetabunda perornatur machina mundi tota | Novies distincta pneumatum sunt agmina per te facta | Sed cum vis facis haec flammea per angelicas officinas | Inter primaeva sunt haec nam creata tua cum simus nos ultima factura sed imago tua | Theologica categorizant symbola nobis haec ter tripartita per privata officia | Plebs angelica phalanx et archangelica principans turma virtus uranica ac potestas almiphona | Dominantia numina divinaque subsellia cherubim aetherea ac seraphim ignicoma | Vos o Michael caeli satrapa Gabrielque vera dans verbi nuntia | Atque Raphael vitae vernula transferte nos inter paradisicolas | Per vos patris cuncta complentur mandata quae dat | Ejusdem sophia compar quoque pneuma una permanens in usia | Cui estis administrantia deo milia milium sacra | Vices per bis quinas bis atque quingenta dena | Centena millena assistunt in aula ad quam rex ovem centisimam | Verbigena drachmamque decimam vestra duxit supra aglamata | Vos per aethra nos per rura terrea | Pars electa harmoniae vota damus hyperlyrica cithara | Quo post bella Michaelis ultima nostra deo sint accepta auream super aram thymiamata | Quo in coaeva jam gloria | Condecantemus alleluia | |
| ah53191 | Sq | Magnum te Michaelem habentes pignus | Civium nostrorum si tamen servi studeamus esse dei | Poscimus ut tuis precibus consortes mereamur fieri | Eorum beatitudinis ineffabilis | Quam in dei conspectu eos habere confidimus | Qui est beatitudo vera sanctorum perpetuo | Quod quia scimus non posse fieri | Nisi bonis studeatur meritis | Poscimus ut deum sanctos mores nos instruere semper postules | Ut introire valeamus aulam quae non recipit ullam maculam | Tu qui dei caritatem retinens | Immortalis perdurasti Michael | Post portem requiem nobis deprecare | Michaelis |
| ah53192 | Sq | Summi regis archangele Michael intende quaesumus nostris precibus te namque profitemur esse supernorum principem civium tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris principalis est potestas a domino tibi data peccantes salvificare animas idem tenes perpetui potentiam paradisi omnes civis te adorant superi tu in templo dei turibulum aureum visus es habuisse manibus inde scandens vapor aromatum plurimus pervenit ante conspectum dei quando cum dracone magnum permisisti proelium faucibus illius animas crucisti plurimas hinc maximum agebatur in caelo silentium milia milium dicebant salus regi domino audi nos Michael angele summe huc parum descende de poli sede nobis ferendo opem Domini atque levamen indulgentiae tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos absterge noxas dilue nosque fac interesse gaudiis beatorum | |
| ah53192.1 | Sq | Summi regis archangele Michael | Intende quaesumus nostris vocibus | Te namque profitemur esse supernorum civium principem | Tu deum obsecra pro nobis ut mittat auxilium miseris | Te deum generi humano orante diriguntur angeli | Ne laedere inimici quantum cupiunt versuti fessos umquam mortales praevaleant | Idem tenes perpetui principatum paradisi semper te sancti honorant angeli | In templo tu dei thuribulum aureum visus es habuisse manibus | Inde scandens vapor aromate plurimo pervenit ante conspectum dei | Tu crudelem cum draconem forti manu straveras faucibus illius animas eruisti plurimas | Hinc maximum augebatur in caelo silentium milia milium dicebant salus regi domino | Audi nos Michael angele summe huc parum descende de poli sede nobis ferendo opem domini levamen atque indulgentiae | Tu nostros Gabriel hostes prosterne tu Raphael aegris affer medelam morbos absterge noxas minue nosque fac interesse gaudiis beatorum | Michaelis |
| ah53193 | Sq | Angelorum ordo sacer | Dei sereno semper vultu jucundate | Qui laude ipsius semper favum dulci pasceris in aevum | Cursum vitae nostrae numquam stabilem tuis supplicationibus commenda deo | Qui licet excelsus regnet in caelis infima terrae pius intendit | Michaelis |
| ah53194 | Sq | Nostra tuba deo nostro (...) | |
| ah53195 | Sq | Arva pontus celi sidera (...) | |
| ah53196 | Sq | Laetetur caelum humus (...) | |
| ah53197 | Sq | Laus et gloria deo sit in seaecula (...) | |
| ah53198 | Sq | Perpes laus et honor tibi summe pastor (...) | |
| ah53201 | Sq | Sollempni carmine tuas Oswalde rex et martir splendide praeconamus laudes hodie | Generosam subolem te regio oriundum stemmate Brittania felix edidit | Felix plane tam nobili germine tanti regis atque martyris tanti denique pigneris conservatrix altrix genitrix | Qui sceptris potens Anglicis sedibus exaltatus est angelicis cum tripudio caelitum triumphale gestans bravium | Quam regni gloria praecelsum quem virtus et pietas et justitia summum coram Deo reddidit et hominibus | Quem sanguis inclytus aeternis adornat fascibus pro salute fidelis interceptum populi sorte bellica | Hic patriae pater et rector hic forma regnandi unica bonitatis specimen et speculum dulce fidei signaculum | Hic subditis Christum gentibus exemplo et verbo praedicat hic egenos manibus inexhaustis affectu paterno recreat | O vere admirandum et praedicandum tantae sanctitatis gratiam Christi munere pio regi praestitam | Ut vita gloriosa hic reverenter functus mortem dignissimam signis caelitus attestetur maximis | Cujus adhuc dextera pietatis cultu semper prodita corruptelae viget nescia | Cujus almi cineres et loca sacri conscia certaminis numquam supernis vacant medelis | Laus tibi fulgide martyr et regum piisime laus o tuis Oswalde sempiterna meritis | Laus regi martyrum qui te corona victoriae qui splendidis ornavit paradisi laureis | Laus trinitati per saecula cuncta regnanti | |
| ah53202 | Sq | Potens virtutum tu sator rerum (...) | |
| ah53203 | Sq | Laude dignum | Sanctum canat Othmarum Suevia mater | Talis nati profectu gratulans semper | Hic velut sidus eximium placitus deo | Inter fraternas caligines rutilans micat | Hic Jesu Christi praeceptis paruit promptus | Hic ejus membris subvenit minimis largus | Nunc suae perfectae vitae se testem exhibet | Debiles curando atque tuendo supplices | Hunc jam coetibus conjunctum sanctorum cuncti precemur | Ut nos fragiles semper conciliet domino deo | Qui regnat trinitas summa | Othmari |
| ah53204 | Sq | Eia fratres cari festivitatem sancti | Othmari patris agamus exsultantes gaudio sancti spiritus | Cujus gratiam per ejus meritum nos consequi posse credimus | Laetetur Suevia prolis tantae glorioso partu foecunda domino | Exsultet juvenis tanti nutrix curiensis Rhetianorum regio | Ecce iste est qui sacerdos in diebus suis deo complacens | Legem Christi custodiendo reconciliavit mundum domino | Candelabrum ponite fratres lucernae huic aureum | Ut sublime posita clarum jucundius spargat lumen | Et diabolicos radio longe pellat errores | Caelestis aulae semitam monstrans plebi credentum | Hic igitur Othmarus spiritu sancto plenus in scotigenae Galli cella verendi | Caenobialis vitae tradidit instituta Benedictus ut castro fecit Cassino | Studiis hunc locum fovens exemplis irradians | Itaque cum lupis caulas domini vastantibus | Auctoritas viri optimi zelo Christi obstaret raptus est ab eis | In insulam Rheni fluminis qui detrusus diuque misere tractatus | De carcere hujus vitae caeli regnum petiit | Inde suis supplicibus pacem Christi tribuens | Qui nos deo semper commendet | Othmari |
| ah53205 | Sq | Sollempnitas sancti pauli devote est recolenda (...) | |
| ah53207 | Sq | Pretiosa sollemnitas adest annuata (...) | |
| ah53208 | Sq | Voce praecelsa | Laudes debitas nunc concinat Christo nostra societas | Cui jubilant maxima cives caeli laetitia | Pro meritis inter astra sempiternam electis qui dat gloriam | Ac post certamina dura reddit serta victoribus candentia | Gloriosa quorum caterva Simonis merita Petri lucida | Propalate late per arva eminent gratia Christi praevia | In regia claviger aula ob fidei fundamina | Fore prima qui dominicam promeruit sententiam | Cui tradita gregis Domini cura est praemaxima | Et adhibita ligandi solvendique mox sublimitas | Qui Dei fretus dextra coruscas super undas ambulans vestigia fixit solida | Et crucis gloriosa passione completa aetheris sublimia subiit praemia | Ipsius gloria nunc et meritis angelica | Legio maxima gratulans recolit gaudia | Ipsius et omnis ecclesia honore laetitia resonet plurima | Auctori Domino per spatia referendo gratiam mundi latissima | Ergo nostra te vox obsecrat Bar Jona | Interpella Jesum in sua gloria | Ut munera caelestia supplicantibus tribuat | Quod consona melodia tecum gloriantes una | Dicamus alleluia | |
| ah53209 | Sq | Principis ecclesiarum (...) | |
| ah53210 | Sq | Petre summe Christi pastor et Paule gentium doctor | Ecclesiam vestris doctrinis illuminatam | Per circulum terrae precatus adjuvet vester | Nam dominus Petre caelorum tibi claves dono dedit | Armigerum Benjamin Christus te scit suum vasque electum | Mare planta te Petre Christus conculcare tuae dedit caritati | Umbram tui corporis infirmis debilibusque fecit medicinam | Spermologon philosophos te Paule Christus dat vincere sua voce | Multiplices victorias tu Paule Christo per populos acquisisti | Postremo victis omnibus barbaris ad arcem summi pergitis culminis germanos discordes sub jugum Christi pacatos jam coacturi | Ibi Neronis feritas principes apostolorum proeliis plurimis victores diverse te Petre et Paule addixerat poenae mortis | Te crux associat te vero gladius cruentus mittit Christo | Petri, Pauli |
| ah53211 | Sq | Laude jucunda melos turma persona (...) | |
| ah53212 | Sq | Melodum dulcedo resonet (...) | |
| ah53213 | Sq | Romana Quirinus stirpe procreatus (...) | |
| ah53214 | Sq | Christe genitoris et spiritus sancti gloria (...) | |
| ah53215 | Sq | Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem | Auctoris illius exemplo docti benigno | Pro persecutorum precantis fraude suorum | O Stephane signifer regis summe boni nos exaudi | Proficue qui es pro tuis exauditus inimicis | Paulus tuis precibus Stephane te quondam persecutus Christo credit | Et tecum tripudiat in regno cui nullus persecutor appropinquat | Nos proinde nos supplices ad te clamantes et precibus te pulsantes | Oratio sanctissima nos tua semper conciliet deo nostro | Te Petrus Christi ministrum statuit tu Petro normam credendi adstruis ad dextram summi patris ostendendo quem plebs furens crucifixit | Te sibi Christus delegit Stephane per quem fideles suos corroboret se tibi inter rotatus saxorum solatio manifestans | Nunc inter inclytas martyrum purpuras coruscas coronatus | Stephani |
Pages
No search term provided.