Search chants

Displaying 49001 - 49100 of 63071
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g02387a OfV Domine Jesu Christe judex mortuorum una spes mortalium qui moriens morientium condoluisti interitum non intres in judicium cum servis tuis ne damnentur cum impiis in adventu tui districti judicii Pro defunctis
g02387b OfV Hostias et preces (...) Pro defunctis
g02388 Cm Tuam deus deposcimus pietatem ut eis tribuere digneris lucidas et quietas mansiones pro quorum memoria corpus Christi summitur dona eis domine requiem sempiternam et lux perpetua luceat eis pro quorum memoria sanguis Christi summitur dona eis domine requiem sempiternam Pro defunctis
g02388.1 Cm Tuam deus deposcimus pietatem ut eis tribuere digneris lucidas et quietas mansiones Pro defunctis
g02388a CmV Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis Pro defunctis
g02389 In Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo Pro defunctis
g02389a InV Et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur Pro defunctis
g02389b InV Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis Pro defunctis
g02392 Cm Amen dico vobis veniet hora quando mortui audient vocem filii dei et resurgent hiis qui in monumentis sunt Pro defunctis
g02392a CmV Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis Pro defunctis
g02393 Cm Animas de corpore quam assumpsisti domine fac eas gaudere cum sanctis tuis in gloria Pro defunctis
g02393a CmV Requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis Pro defunctis
g02394 Al Alleluia Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini Dom. 1 Adventus
g02398 Al Alleluia Hodie scietis quia veniet dominus et mane videbitis gloriam ejus Vigilia Nat. Domini
g02401 Al Alleluia Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dominum dicens domine Jesu ne statuas illis hoc peccatum Stephani
g02403 Sq Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem | Auctoris illius exemplo docti benigno | Pro persecutorum precantis fraude suorum | O Stephane signifer regis summe boni nos exaudi | Proficue qui es pro tuis exauditus inimicis | Paulus tuis precibus Stephane te quondam persecutus Christo credit | Et tecum tripudiat in regno cui nullus persecutor appropinquat | Nos proinde nos supplices ad te clamantes et precibus te pulsantes | Oratio sanctissima nos tua semper conciliet deo nostro | Te Petrus Christi ministrum statuit tu Petro normam credendi astruis | Ad dextram summi patris ostendendo quem plebs furens crucifixit | Te sibi Christus elegit Stephane per quem fideles suos corroboret | Se tibi inter rotatus saxorum solatio manifestans | Nunc inter inclytas martyrum purpuras coruscas coronatus
g02404 Sq Johannes Jesu Christo multum dilecte virgo tu ejus amore carnalem in navi parentem liquisti tu leve conjugis pectus respuisti messiam secutus et ejus pectoris sacra mervisses fluenta potare tuque in terra positus gloriam conspexisti filii dei te Christus in cruce triumphans matri suae dedit custodem ut virgo virginem servares atque curam suppeditares tu te carcerem flagrisque fractus testimonio pro Christi es gavisus idem mortuos suscitas inque Jesu nomine venenum forte vincis tibi summus tacitum caeteris verbum suum pater revelat tu nos omnes precibus sedulis apud deum semper commenda Joannes Christi care
g02406 Tc Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis praeparatum est ab origine mundi
g02406a TcV Quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quod praeparavit nobis
g02406b TcV Percipietis immarcescibilem aeternae gloriae coronam et fulgebitis sicut sol in regno meo
g02411 Tc Per signum crucis de inimicis nostris libera nos deus noster
g02411a TcV Per ipsum nobis dimitte dilecta cuncta per quem redemisti mundum cruore fuso Fer. 5 in Cena Dom.
g02411b TcV Defende nos domine contra saeva jacula inimicorum die ac nocte Fer. 5 in Cena Dom.
g02412 TcV Defende nos domine contra saeva jacula inimicorum die ac nocte
g02413 In Ad te domine levavi oculos meos qui habitas in caelis
g02416 InV Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate de die in diem salutare ejus
g02424 GrV Vidisti domine deus meus ne sileas ne discedas a me
g02429 Tc Domine audivi auditum tuum et timui consideravi opera tua et expavi
g02429a TcV In medio duorum animalium innotesceris dum appropinquaverint cognosceris dum advenerit tempus ostenderis Fer. 6 in Parasceve
g02429b TcV In eo dum conturbata fuerit anima mea in ira misericordiae memor eris Fer. 6 in Parasceve
g02429c TcV Deus a Libano veniet et sanctus de monte umbroso et condenso Fer. 6 in Parasceve
g02429d TcV Operuit caelos majestas ejus et laudis ejus plena est terra Fer. 6 in Parasceve
g02431 Tc Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo libera me
g02431a TcV Qui cogitaverunt malitias in corde tota die constituebant proelia Fer. 6 in Parasceve
g02431b TcV Acuerunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum Fer. 6 in Parasceve
g02431c TcV Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis libera me Fer. 6 in Parasceve
g02431d TcV Qui cogitaverunt subplantare gressus meos absconderunt superbi laqueum mihi Fer. 6 in Parasceve
g02431e TcV Et funes extenderunt in laqueum pedibus meis juxta iter scandalum posuerunt mihi Fer. 6 in Parasceve
g02431e.1 TcV Et funes absconderunt in laqueum pedibus meis juxta iter scandalum posuerunt mihi Fer. 6 in Parasceve
g02431f TcV Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem orationis meae Fer. 6 in Parasceve
g02431g TcV Domine domine virtus salutis meae obumbra caput meum in die belli Fer. 6 in Parasceve
g02431h TcV Ne tradas me a desiderio meo peccatori cogitaverunt adversum me ne derelinquas me ne umquam exaltentur Fer. 6 in Parasceve
g02431i TcV Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos Fer. 6 in Parasceve
g02431j TcV Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo Fer. 6 in Parasceve
g02432 Sq Mundi renovatio nova parit gaudia resurgenti domino conresurgunt omnia | Elementa serviumt et auctoris sentiunt quanta sunt solemnia | Ignis volat mobilis et aer volubilis fluit aqua labilis terra manet stabilis alta petunt lema centrum tenet grama renovantur omnia | Caelum fit serenius et mare tranquillis spirat aura lenius vallis nostra floruit reviviscunt arida redalescunt frigida quando ver intepuit | Gelu mortis solvitur princeps mundi tollitur et ejus destruitur in nobis imperium cum tenere voluit in quo nihil habuit jus amisit propium | Viam praebet facilem cherubin versatilem in deus per miserat amovendo gladium | Vita mortem superat homo jam recuperat quod prius amiserat paradisi gaudium
g02433 Tc Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam Dom. 2 Quadragesimae
g02434 TcV Neque irrideant me inimici mei Dom. 2 Quadragesimae
g02435 TcV Etenim universi qui te exspectant non confundentur domine Dom. 2 Quadragesimae
g02436 TcV Vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me Dom. 2 Quadragesimae
g02437 TcV Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salutaris meus Dom. 2 Quadragesimae
g02438 Al Alleluia Ave rex noster tu solus nostros tollis miseratus errores patri obediens ductus es ad crucem mansuetus ut agnus ad occisionem tibi gloria hosanna tibi triumphus et victoria tibi summae laudis et honoris corona Missa Votiva. Feria VI. Missa de Passione Domini
g02439 Sq Summi triumphum regis prosequamur laude qui caeli qui terrae regit sceptra inferni jure domito qui sese pro nobis redimendis per magnum dedit precium huic nomen extat conveniens Idithum nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi postquam illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegethontis assiliit tenebras principis illius disturbato imperio maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare saptivitatemque detentam in ibi victor duxit secum et redivivum jam suis se praebuit servis et amicis denique saltum dederat maximum hodie nubes polosque cursu praepeti transiens celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithum corpora in semetipso altis sedibus caeli invexit dei filius et tremens judicem exspectat adfuturum ut duo angeli fratres docuerunt qui Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum jam Idithum nostrum vocibus sedulis omnes imploremus ut a dextris patris qui sedet spiritum mittat nobis sanctum in fine saeculi ipse quocque semper sit nobiscum alleluia alleluia
g02440 Sq Rex omnipotens die hodierna*
g02441 Sq Rex omnipotens die hodierna*
g02443 Of Intonuit dominus*
g02445 Sq Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia
g02450 AlV Summite psalmum jucundum cum cithara
g02451 AlV Praeoccupemus faciem domini et in psalmis jubilemus ei
g02453 InV Praeoccupemus faciem domini in confessione
g02454 Al Alleluia Lauda anima mea dominum laudabo dominum in vita mea psallam deo meo quam diu ero
g02454:cs Al Alleluia Chval duše má hospodina (...)
g02455 Al Alleluia Vox exsultationis et salutis in taberna caelorum curia aeterna pax et concordia ibi nulla est tristitia dies una super milia talia gaudi a dantur ut tabernaculis justorum
g02461 Al Alleluia Ardens est cor meum desidero videre dominum meum quaero et non invenio ubi posverunt eum Fer. 2 p. Pascha
g02461.1 Al Alleluia Stetit Jesus in medio discipulorum suorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere Fer. 3 p. Pascha
g02462 Al Alleluia Stetit Jesus in medio discipulorum suorum et dixit eis pax vobis Fer. 3 p. Pascha
g02463 Al Alleluia Cum sederit filius hominis in sede majestatis suae tunc dicit illis qui a dextris ejus erunt venite benedicti patris mei percipite regnum cum gaudio magno Fer. 4 p. Pascha
g02464 Al Alleluia Surrexit altissimus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno Dom. 3 p. Pascha
g02464a AlV In mente habete diem istum in quo existis de terra Aegypti de domo servitutis in manu enim potenti liberavit vos dominus Fer. 6 p. Pascha
g02464b AlV Dixit Moyses ad populum bono animo estote et veniet vobis salus a domino deo et pugnabit pro vobis Fer. 6 p. Pascha
g02465 Al Alleluia Surgens dominus Jesus et stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis Fer. 5 p. Pascha
g02471 TcV Ut tua praeveniente immo favente gratia vigiles atque in colonies ad tuam sanctissimam pervenire mereamur resurectionem Fer. 2 de Passione
g02483 Al Alleluia Obtulerunt discipuli domino partem piscis assi et favum mellis Fer. 5 p. Pascha
g02484 Al Alleluia In resurrectione tua Christe caelum et terra laetantur lux tua et fulgebit super terram Octava Paschae
g02485 Al Alleluia Benedictus es dei filius qui resurrexisti amortuis miserere nobis Octava Paschae
g02486 Cm Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi in quo est salus vita et resurrectio nostra per quem salvati et liberati sumus Inventio Crucis
g02486.1 Cm Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi Exaltatio Crucis
g02486.2 Cm Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi per quam salvati et liberati sumus Exaltatio Crucis
g02486a CmV Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma Inventio Crucis
g02486b CmV Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus Exaltatio Crucis
g02486c CmR Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae Exaltatio Crucis
g02488 Al Alleluia Laurentius bonum opus operatus est qui per signum crucis caecos illuminavit Laurentii
g02488.Tp1 Tp Apostolorum supparens Laurenti diacone corona martyrum romana sacravit fides Christum sequens martyrem totem vestes retulit maerere fili desenis sequere me triduum Laurentii
g02489 Cm Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa concupivit anima mea testimonia tua domine et dilexit ea vehementer
g02489a CmV Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini Sabinae
g02489b CmR Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae Sabinae
g02489c CmV Qui timent te videbunt (...) Sabinae
g02489e CmR Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo Sabinae
g02490 Al Alleluia Surrexit dominus vere et apparuit Simoni Petro at illi narrabant eis quomodo cognoverunt eum in fractione panis Fer. 3 p. Pascha
g02496 Al Alleluia O virga mediatrix sancta viscera tua mortem superaverunt et venter tuus omnes creaturas illuminavit in pulchro flore de suavissima integritate clausi pudoris tui orto De BMV
g02497 Sq O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam De BMV
g02498 Sq O viridissima virga ave quae in ventoso flabro sciscitationis sanctorum prodisti cum venit tempus quod tu floruisti in ramis tuis ave ave sit tibi quia calor solis in te sudavit sicut odor balsami nam in te floruit pulcher flos qui odorem dedit omnibus aromatibus quae arida erant et illa apparuerunt omnia in viriditate plena unde caeli dederunt rorem super gramen et omnis terra laeta facta est quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt et quoniam volucres caeli nidos in ipsa habuerunt deinde facta est esca hominibus et gaudium magnum epulantium unde o suavis virgo in te non deficit ullum gaudium haec omnis Eva contempsit nunc autem laus sit altissimo De BMV
g02498d CmR Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi Sabinae
g02499 Sq O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum | Tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi | O mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae | Tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo | O culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino | In tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis | Tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis | In alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce | O dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem | Nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante | Et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur | O Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis edificasti in duabus partibus per filium hominis Disibodi
g02500 Sq O Euchari in laeta via ambulasti ubi cum filio dei mansisti illum tangendo et miracula ejus quae fecit videndo tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es cum manipulos praeceptorum ejus ad te collegisti o Euchari valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbae imbuit ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesiae aedificasti et in pectore tuo coruscat dies in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate dei per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum videlicet poculum sanctitatis sed et in tua doctrina ecclesia effecta est rationalis ita quod supra montes clamavit ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba ne in cerimoniis dei deficiat sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat Eucharii
g02501 Sq Columba aspexit per cancellos fenestrae ubi ante faciem ejus sudando sudavit balsamum de lucido Maximino calor solis exarsit et in tenebras resplenduit unde gemma surrexit in aedificatione templi purissimi cordis benevoli iste turris excelsa de ligno Libani et cupresso facta hyacintho et sardio ornata est urbs praecellens artes aliorum artificum ipse velox cervus cucurrit ad fontem purissimae aquae fluentis de fortissimo lapide qui dulcia aromata irrigavit o pigmentarii qui estis in suavissima viriditate ortorum regis ascendentes in altum quando sanctum sacrificium in arietibus perfecistis inter vos fulget hic artifex paries templi qui desideravit alas aquilae osculando nutricem sapientiam in gloriosa fecunditate ecclesiae o Maximine mons et vallis es et in utroque alta aedificatio appares ubi capricornus cum elephante exivit et sapientia in deliciis fuit tu es fortis et suavis in cerimoniis et in coruscatione altaris ascendens ut fumus aromatum ad columnam laudis ubi intercedis pro populo qui tendit ad speculum lucis cui laus est in altis Maximini
g02502 Sq O Jerusalem aurea civitas ornata regis purpura o aedificatio summae bonitatis quae es lux numquam obscurata tu enim es ornata in aurora et in calore solis o beata pueritia quae rutilas in aurora et o laudabilis adolescentia quae ardes in sole nam tu o nobilis Ruperte in his sicut gemma fulsisti unde non potes abscondi stultis hominibus sicut nec mons valli celatur fenestrae tuae Jerusalem cum topazio et sapphyro specialiter sunt decoratae in quibus dum fulges o Ruperte non potes abscondi tepidis moribus sicut nec mons valli coronatus rosis liliis et purpura in vera ostensione o tener flos campi et o dulcis viriditas pomi et o sarcina sine medulla quae non flectit pectora in crimina o vas nobile quod non est pollutum nec devoratum in saltatione antiquae speluncae et quod non est maceratum in vulneribus antiqui perditoris in te symphonizat spiritus sanctus quia angelicis choris associaris et quoniam in filio dei ornaris cum nullam maculam habes quod vas decorum tu es o Ruperte qui in pueritia et in adolescentia tua ad deum anhelasti in timore dei et in amplexione caritatis et in suavissimo odore bonorum operum o Jerusalem fundamentum tuum positum est cum torrentibus lapidibus quod est cum publicanis et peccatoribus qui perditae oves erant sed per filium dei inventae ad te cucurrerunt et in te positi sunt deinde muri tui fulminant vivis lapidibus qui per summum studium bonae voluntatis quasi nubes in caelo volaverunt et ita turres tui o Jerusalem rutilant et candent per ruborem et per candorem sanctorum et per omnia ornamenta dei quae tibi non desunt o Jerusalem unde vos o ornati et o coronati qui habitatis in Jerusalem et o tu Ruperte qui es socius eorum in hac habitatione succurrite nobis famulantibus et in exsilio laborantibus Ruperti Bingensis
g02503 Sq O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est XI milium Virginum
g02504 [M] O dulcissime amator o dulcissime amplexator adjuva nos custodire virginitatem nostram nos sumus ortae in pulvere heu heu et in crimine Adae valde durum est contradicere quod habet gustus pomi tu erige nos salvator Christe nos desideramus ardenter te sequi o quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari tamen confidimus in te quod tu desideres gemmam requirere in putredine nunc advocamus te sponsum et consolatorem qui nos redemisti in cruce in tuo sanguine copulatae sumus tibi cum desponsatione repudiantes virum et eligentes te filium dei o pulcherrima forma o suavissimus odor desiderabilium deliciarum semper suspiramus post te in lacrimabili exsilio quando te videamus et tecum maneamus nos sumus in mundo et tu in mente nostra et amplectimur te in corde quasi habeamus te praesentem tu fortissimus leo rupisti caelum descendens in aulam virginis et destruxisti mortem aedificans vitam in aurea civitate da nobis societatem cum illa et permanere in te o dulcissime sponse qui abstraxisti nos de faucibus diaboli primum parentem nostrum seducentis Comm. plurimorum Virginum
g02505 [M] O pater omnium et o rex et imperator gentium qui constituisti nos in costa primae matris quae construxit nobis magnum casum aerumnae et nos secutae sumus illam in propria causa in exsilio sociantes nos illius dolori o tu nobilissime genitor per summum studium currimus ad te et per dilectissimam atque per dulcissimam paenitentiam quae nobis per te venit anhelamus ad te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te o gloriosissime et o pulcherrime Christe qui es resurrectio vitae nos reliquimus propter te fertilem amatorem conjunctionis et comprehendimus te in superna caritate et in virginea virga nativitatis tuae ac in altera vice copulatae sumus tibi quam prius essemus secundum carnem adjuva nos perseverare et tecum gaudere et a te numquam separari De Viduarum
g02507 Sq O ignis spiritus paracliti vita vitae omnis creaturae sanctus es vivificando formas sanctus es ungendo periculose fractos sanctus es tergendo fetida vulnera o spiraculum sanctitatis o ignis caritatis o dulcis gustus in pectoribus et infusio cordium in bono odore virtutum o fons purissimus in quo consideratur quod deus alienos colligit et perditos requirit o lorica vitae et spes compaginis membrorum omnium et o cingulum honestatis salva beatos custodi eos qui carcerati sunt ab inimico et solve ligatos quos divina vis salvare vult o iter fortissimum quod penetravit omnia in altissimis et in terrenis et in omnibus abyssis tu omnes componis et colligis de te nubes fluunt aether volat lapides humorem habent aquae rivulos educunt et terra viriditatem sudat tu etiam semper educis doctos per inspirationem sapientiae laetificatos unde laus tibi sit qui es sonus laudis et gaudium vitae spes et honor fortissimus dans praemia lucis De Trinitate

Pages