Search chants

Displaying 27051 - 27100 of 62521
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
601536a V Istum deduxit (...) Chrysogoni
601537 R O beate Lazare praesul egregie et martyr eximie felix domini dilectione veniam peccaminum ab eo dignanter impetra ut digni efficiamur perpete gloria Lazari
601537a V O beate Lazare ora pro nobis deum qui te fecit participem electorum suorum Lazari
601538 R O beate Stephane quam dulce est pietatis gratiam tuum flere martyrum quam carum est amoris causa tuum laudare triumphum quia sicut in utroque polles laudabilis ita in utroque refulges mirabilis Stephani
601538.Tp1 Tp Clarus Christi symmystes canoras laudes | Suscipe clemens nunc solemnes quoque preces | Caelorum tibi cives congaudent semper | O Stephane insignis ac potens miles | Nos ovantes celebrantes tuos canimus triumphos honorabiles | Tu sedulas funde preces pro nobis pater ut simus semper caelibes | Angelicas poscimus quoque virtutes nobis impetrent quo simus sanctorum consortes | Jesuque quo heredes ac senatores simus caelestes gloriae perenni fulgentes | Ubi jugiter refulgens | Mirabilis Stephani
601538a V Securus alme pastor de te ipso sis quaesumus de collegio tuorum sollicitus servulorum quo deum deorum in Sion securi possumus videre Stephani
601539 R O beati martyres qui vicerunt (...) Cosmae, Damiani
601539a V Quorum meritis gaudet militia (...) Cosmae, Damiani
601540 R O beatum pontificem qui in summo discrimine inimico etiam sibi judice adiit tribunal imperii sine timore tormenti vere totis visceribus diligebat Christi regnum Hilarii
601540a V Igitur sanctissimam animam etsi gladius persecutoris non abstulit palmam tamen martyrii non amisit Hilarii
601541 R O beatum praesulem Cuthbertum qui gratia divini muneris vigens multiplicium morborum valitudines depulit prophetiae spiritu pollens plurimorum ac sui ipsius obitum et praescivit et praenunciavit Cuthberti
601541a V Admirandus cunctis operibus et verbis divina sapientia vitam composuit Cuthberti
601542 R O beatum virum Firminum antistitem qui mandata dei prudenter adimplevit et ad Christum feliciter pervenit Firmini
601542a V Ecce vere Israelita in quo dolus non fuit Firmini
601543 R O benedicta et gloriosa (...) Cyrici
601543a V O quam magnus es domine et (...) Cyrici
601544 R O benedicta hospita Christi (...) Marthae
601544a V Et tuis sacris meritis (...) Marthae
601545 R O benigna dei semper immensa caritas quae beati fidem viri auxit Leodegarii ut certamine probatus palmam victor caperet et castris martyrum admixtus coronam perciperet Leodegarii
601545a V Lacrimarum cujus rivos manus tersit domini et de labore requiem mercari promeruit Leodegarii
601546 R O caelestis aulae rosae super solem speciosae cum dilecto repausantes sublevate nos laudantes ad aeterna gaudia Ursulae
601546a V Omnis homo martyrum sentiat auxilium Ursulae
601546a.1 V Omnis homo vestrum sentiat auxilium XI milium Virginum
601547 R O caeli porta nova spes mortalibus orta duc refove sana properantes sancta Maria De BMV TP
601547a V Ad te respicimus quam tota mente sitimus De BMV TP
601548 R O caritas admiranda qua ferves Christi victima dum hosti poscis veniam regnique tecum gloriam Jacobi
601548a V Nunc ergo gregem adjuva qua praecellis clementia Jacobi
601550 R O Christi felix hospita quae carne jam deposita a Jesu pasto pasceris et collecte colligeris indigna membra capiti nos tuo jungas hospiti Marthae
601550a V Memor esto positorum in hoc exsilio quae jam convivaris cum dei filio Marthae
601551 R O Christi pietas o virtus atque potestas virginis ex membris sacri fluit unda liquoris unde fides aegris infundit dona salutis Catharinae
601551a V Virginis ob meritum manet hoc memorabile signum Catharinae
601551Pa [M] O Christe virginum gloria | Sponsus palma et victoria | Te virgo beata cernit hodie Catharina in patris dextera | Obtinet ut sponsa tua gaudia ejus praesta nobis per merita dona salutis Catharinae
601552 R O Christi pietas qui mortales moriturus instar perpetuae permisit cernere vitae Transfiguratio Dom.
601552a V In facie humana monstrans mirabile lumen Transfiguratio Dom.
601553 R O praesul Christi N. patrone gloriosissime signorum virtute clare audi voces nostras coram te fusas et fac nos aeternali choro jungi
601553a V Precibus ergo tuis adesto calamitatibus quibus gravamur Remigii
601554 R O claviger regni caelestis et (...) Petri
601554a V Ut tecum possimus habitare in (...) Petri
601555 R O clemens domina spes desperantibus una culparum venia largissima virgo Maria De BMV TP
601555a V Per te vivamus ad te per te veniamus De BMV TP
601556 R O Clemens domini martyr venerabilis olim servator vivi sub pelago pueri fontis et irrigui lymphae reparator ademptae sit nobis placidus te rogitante deus Clementis
601556a V Naevis nos purgans pius et virtutibus ornans Clementis
601557 R O conflictus singularis o triumphe puellaris quae sic hostem subegisti sua scelera pandentem ingementem atque flentem cunctis clamque abegisti Julianae
601557a V Luto donans hunc scaenoso poenam augens doloroso Julianae
601558 R O crucifer Colomanne plebi fave miserandae et caelitus impetratam fer nobis indulgentiam Colomanni
601558a V Ut pium apud dominum sentiamus te patronum Colomanni
601559 R O crux admirabilis evacuatio (...) Exaltatio Crucis
601559a V Tuam crucem adoramus domine (...) Exaltatio Crucis
601560 R O crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert flores fronde germinans dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinuit Exaltatio Crucis
601560a V Nos autem gloriari oportet in cruce domini nostri Jesu Christi Exaltatio Crucis

Pages