R
Responsory
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1501 - 1550 of 6219 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 007406 | R | Postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi tulerunt illum in Jerusalem ut sisterent eum domino sicut scriptum est in lege domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur | Purificatio Mariae |
| 007407 | R | Postquam in praesentia Hippolyti famuli sui martyrizati fuisset dixit Hippolytus gratias tibi ago domine Jesu Christe quia famulos meos in conspectu sanctorum tuorum coronatos video | Hippolyti |
| 007408 | R | Postquam Lycaoniam praedicavit beatus Bartholomaeus ad Indos veniens convertit eos ad Christum et per martyrium penetravit caelos ubi cum deo perpetue gloriosus exsultat | Bartholomaei |
| 007409 | R | Postquam novella conversa Afra beatus Narcissus Augustae fundavit ecclesiam novam domino lucraturus familiam Hispaniarum urbem adiit Gerundam | Afrae |
| 007410 | R | Postulante nequitia Herodiadis filiae ut caput Christi militis Joannis Baptistae produceret ex carcere | Decoll. Jo. Bapt. |
| 007411 | R | Posui adjutorium super potentem et exaltavi electum de plebe mea manus enim mea auxiliabitur ei | Comm. unius Confessoris |
| 007412 | R | Posuisti domine super caput ejus | Comm. unius Martyris |
| 007413 | R | Posuisti domine super caput ejus alleluia alleluia | Comm. unius Martyris TP |
| 007414 | R | Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso vitam petiit ad te tribuisti ei in saeculum saeculi | Comm. unius Martyris |
| 007415 | R | Posuit coronam capiti meo et circumdedit me vestimento salutis ad expugnandas gentes et omnes inimicos | Comm. unius Martyris |
| 007416 | R | Praebe fili cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant ut addatur gratia capiti tuo | De Sapientia |
| 007417 | R | Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit beatus Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis | Bartholomaei |
| 007418 | R | Praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti inimicos meos subtus me et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti | Dom. de Passione |
| 007419 | R | Praecipita domine omnes operarios iniquitatis et divide linguis eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem adversus sanctam civitatem tuam Jerusalem muro tuo inexpugnabili circumcinge nos domine deus noster | De Prophetis |
| 007420 | R | Praecursor domini venit de quo ipse testatur nullus major inter natos mulierum Joanne Baptista | Joannis Baptistae |
| 007421 | R | Praecursor pro nobis ingreditur agnus sine macula secundum ordinem Melchisedech pontifex factus est in aeternum et in saeculum saeculi | Hebd. 4 Adventus |
| 007422 | R | Praedestinavit te sacerdotem magnum dominus ad sacrificandum et ad docendum ideo magnus es in domo domini et de ore tuo bona audiet omnis populus qui tibi commissus est | Comm. Regum |
| 007423 | R | Praedicator egregius vir domini Vedastus urbi Atrebatum destinatus in ipsa urbis porta duos a clade relevavit aegrotos nam et claudo gressum et caeco lumen reddidit oculorum | Vedasti |
| 007424 | R | Praedicta nutrix illius ad purgandum triticum a vicinis mulieribus capisterium petiit quod casu accidente confractum est | Benedicti |
| 007425 | R | Praeparate corda vestra domino et servite illi soli et liberabit vos de manibus inimicorum vestrorum | De Regum |
| 007426 | R | Praesul amande deum precibus placere tonantem protege clare tuos policis conjunge supernis | Comm. unius Confessoris Pontificis |
| 007427 | R | Praevaluit David in Philistaeo in funda et lapide in nomine domini agminum dei Israel | De Regum |
| 007428 | R | Pretiosa in conspectu domini alleluia alleluia | Suff. Om. Sanct. TP |
| 007429 | R | Pretiosa in conspectu domini alleluia mors sanctorum ejus alleluia | De Sanctis TP |
| 007430 | R | Pretiosus confessor domini Benedictus recto orientis tramite cum magno splendoris decore in caelum ferebatur assistensque vir clarus ait duobus fratribus hac via dilectus domini caelum Benedictus ascendit | Benedicti |
| 007431 | R | Pretiosus domini Dionysius in agone novissimo oravit dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum fratribus meis servis tuis suscipe me | Dionysii |
| 007431.1 | R | Pretiosus martyr domini Emmeramus in agone novissimo orabat dicens nunc jam domine per coronam martyrii cum omnibus sanctis servis tuis suscipe me | Emmerami |
| 007432 | R | Primogenitus prodii ex ore patris ego feci ut oriretur lumen in caelis ego in altissimis inhabitavi et thronus meus in columna nubis | Transfiguratio Dom. |
| 007433 | R | Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua | Dom. de Passione |
| 007434 | R | Principes sacerdotum concilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent et occiderent dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo | |
| 007435 | R | Priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de ventre sanctificavi te et prophetam in gentibus dedi te | Joannis Baptistae |
| 007436 | R | Procedente vero tempore sanctorum virtus sibi cupiens in exempla proponere solitudinem exivit et monachus factus caenobiticam vitam duxit | Dominici Silensis |
| 007437 | R | Prolixum est enarrare quantis se virtutibus debilium beato Medardo clamor attollat sed fusis precibus quidquid expetitur incunctanter ejus effectibus et oratione obtinetur | Medardi |
| 007438 | R | Prope est ut veniat tempus ejus et dies ejus non elongabuntur miserebitur dominus Jacob et Israel salvabitur | Dom. 3 Adventus |
| 007439 | R | Propter intolerabiles rerum curas mundanarum recusabat praesulatum suscipere Romanorum sed victus prece populi suscepit jugum domini | Gregorii |
| 007440 | R | Propter testamentum domini et leges paternas sancti dei astiterunt in amore fraternitatis quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides | Comm. plurimorum Martyrum |
| 007441 | R | Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | Comm. plurimorum Virginum |
| 007442 | R | Propulso post longum conflictum prisci erroris persuasore vir domini Narcissus beatas mulieres fide Christi plenius instruxit et salutari lavacro paenitentia et jejuniis praeparari fecit | Afrae |
| 007443 | R | Protector tuus ego sum noli timere dicit dominus cum transieris per ignem non combureris et flamma non comburet te quia tenebo manum tuam | Laurentii |
| 007444 | R | Prudentes virgines aptate vestras lampades ecce sponsus venit exite obviam ei | Omnium Sanctorum |
| 007445 | R | Psallite domino qui ascendit super caelos caelorum ad orientem alleluia | Ascensio Domini |
| 007446 | R | Puellae saltanti | Decoll. Jo. Bapt. |
| 007447 | R | Puellae saltanti imperavit mater nihil aliud petas nisi caput Joanne Baptistae et contristatus est rex propter jusjurandum et propter simul discumbentes | Decoll. Jo. Bapt. |
| 007448 | R | Puer domini Benedictus cum jam relictis litterarum studiis petere deserta decrevisset nutrix quae hunc artius amabat sola secuta est | Benedicti |
| 007449 | R | Puer meus noli timere quia ego sum tecum dicit dominus dum transieris per ignem flamma non nocebit te et odor ignis non erit in te | Laurentii |
| 007450 | R | Puer natus est nobis alleluia alleluia | Nativitas Domini |
| 007451 | R | Puer qui natus est nobis plus quam propheta est hic est enim de quo salvator ait inter natos mulierum non surrexit major Joanne Baptista | Joannis Baptistae |
| 007452 | R | Pulchra facie sed pulchrior fide beata es virgo respuens mundum laetaberis cum angelis intercede pro omnibus nobis | Agnetis |
| 007453 | R | Quadam die tempestate saevissima quassati nautae coeperunt sanctum vocare Nicolaum et statim cessavit tempestas | Nicolai |
| 007454 | R | Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habentem spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris ostium dominus | Dom. Quinquagesimae |