Search chants

Displaying 12101 - 12200 of 63069
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
007595zc V Scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur In Dedicatione Ecclesiae
007596 R Sanctimonialis autem femina dum negantis verba audisset orationem fudit et inundatio pluviae erupit Scholasticae
007596a V Tanta fuit convenientia orationis et inundationis ut de mensa caput jam cum tonitruo levaret Scholasticae
007597 R Sanctis martyribus sui vindictam in tyrannum adeo poscentibus rogatu citius obcaecatur sed eisdem ab illo flebiliter invocatis interventu eorum rursus illuminatur Januarii
007597a V Astantibus quinque milibus hominum qui et eadem hora crediderunt in dominum Januarii
007598 R Sanctissime confessor Christi Benedicte monachorum pater et dux intercede pro nostra omniumque salute Benedicti
007598a V Devotae plebi subveni sancta intercessione ut tuis adjuta precibus regna caelestia consequatur Benedicti
007599 R Sanctissimi confessoris N. sollemnitatem recolentes te Christe deprecamur ut nos semper intercessione illius conservare dignaris Comm. unius Abbatis
007599a V Tibi juncto jugiter cum triumpho nitente nobis opem ostendente Stephani
007599za V Te quidem laudamus te adoramus ac humillime poscitamus Wigberti
007600 R Sanctissimos Christi testes Januarium et socios ejus in hoc eorum annuo passionis die pia fratres ac deo digna devotione collaudemus Januarii
007600a V Quos septem numero septemplici spiritus sanctus consecravit dono Januarii
007601 R Sanctissimus dei cultor Barbatus anxie conabatur ab apostatae angeli ditione Langobardos eruere canora voce dicebat convertemini filii et soli creatori flectite colla quia duobus dominis serviens non potest salvari Barbati
007601a V Quamquam sacri baptismatis unda ablueretur vanitatum simulacra colebant quos vir domini praedicans ait Barbati
007602 R Sanctissimus Maurus exitum suum Christo commendans cunctis astantibus discipulis migravit ad dominum Mauri
007602a V In quo loco magnifica meritis ejus operatur deus ad gloriam et laudem nominis sui Mauri
007603 R Sanctissimus Medardus ecclesiastici moris tenore percurrens presbyterii officium electus excepit probatus obtinuit et ita se deinceps sanctis coepit in virtutibus ut Christi merito putaretur alumnus Medardi
007603a V Sed cum jam multimodis virtutum fulgeret studiis per diversa orbis spatia gratia crescente fama ejus praecelleret Medardi
007604 R Sancto praesule precibus obnixius insistente daemon nigerrimus et horrore plenus apparuit ac se injuriam suis e sedibus pelli proclamabat Afrae
007604a V Mundi cordis amatorem nil in tam sordidis habere vasis protestatur Afrae
007605 R Sanctorum corporum sacer sanguis undas perfudit pretiosorum martyrum societas consecravit quem novit Rhodanus inundando perfusus Mauritii et sociorum
007605a V Pretiosa sunt Thebaeorum martyrum vulnera sancti Mauritii cum sociis suis Mauritii et sociorum
007605za V Vindica domine ... Mauritii et sociorum
007605zb V Operta est terra illic ... Mauritii et sociorum
007605zc V Sancti per fidem ... Mauritii et sociorum
007605zd V Laverunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni
007606 R Sanctorum pater vitalis mater valeria dicti sunt quos uno ortu geminos genuerunt et unum protasium alterum vero Gervasium vocaverunt Gervasii, Protasii
007606a V Ipsi vero in uno cenaculo se concluserunt per decem annos lectioni et orationi vacarunt Gervasii, Protasii
007606b V Quos in fide Christi educentes ab ipsis pene cunabulis sacris litteris nutriendos tradiderunt Gervasii, Protasii
007606za V Felices nimium parentes gemina fecunditate preclari qui tantos Christi martyres ex martyribus procrearunt Gervasii, Protasii
007607 R Sanctum et verum lumen et admirabile ministrat lucem his qui permansuerunt in agone certaminis Omnium Sanctorum
007607a V Recipient ab ipso splendorem sempiternum in quo assidue felices laetantur Omnium Sanctorum
007608 R Sanctus autem Marcus cum traheretur dicebat in manus tuas domine commendo spiritum meum alleluia Marci
007608a V Mittentes iterum funem in collo ejus et trahentes gaudentes dicebat Marci
007609 R Sanctus Benedictus plus appetiit mala mundi perpeti quam laudes atque pro deo laboribus fatigari quam vitae hujus favoribus extolli Benedicti
007609a V Divina namque praeventus gratia magis ac magis ad superna animo suspirabat Benedicti
007609za V Ut tuae vitae ... Benedicti
007610 R Sanctus domini Maurus sollicite more magistri sui singulorum secum habitantium mores et vitam perscrutans verbum vitae eis annuntiabat et proficere illos in sanctitate cottidie hortabatur Mauri
007610a V Caelestibus eos informans praedicationibus vias vitae illos aggredi suggerebat Mauri
007610Pa [M] Orta de caelo gratia plenus et sapientia Maurus pater consilia proponebat utilia fratres nolite dulcia carnis amplecti vitia Gehennae multiplicia perhorrete supplicia quanta caelorum gaudia sanctorum quanta gloria tenetis in memoria in multa patientia et in obedientia manet omnis justitia sic patrum praevia sequi vestigia sanctis et praemia in pace nimia Mauri
007611 R Sanctus Eusebius ex Sardinia ortus Romam cum parentibus adhuc puerulus petiit ibique nomen pontificis Eusebii et fide Christi in baptismate suscepit quam deo propitio usque ad mortem incorruptam servavit Eusebii Episcopi
007611a V Summus papa romanus Eusebius hunc virum suo nomine et fide Christi sacravit Eusebii Episcopi
007612 R Sanctus Gamaliel in visu dixit Luciano diligenter animadverte quae dico et statim deposuit coram eo tres calathos aureos et quartus argenteus plenus erat croco Inventio Stephani
007612a V Unus ex tribus calathis rubentes habebat rosas tamquam sanguinem alii vero referti erant rosis albis Inventio Stephani
007613 R Sanctus Joannes episcopus lacrimatus prae gaudio benedixit deum et dixit ad Lucianum presbyterum oportet me inde transferre beatum protomartyrem Stephanum qui tamquam angelus apparuit positus in contione hominum Inventio Stephani
007613a V Qui primus apud Judaeos dominica bella peregit et Jesum a dexteris virtutis dei stantem videre promeruit Inventio Stephani
007613za V Qui primum adversum Judaeos ... Inventio Stephani
007614 R Sanctus Mauritius legionem sanctam praemonuit ut ad caelestia regna properaret beatus Exuperius miles candidus et Victor et beatus Innocentius junctis meritis se sociaverunt Mauritii et sociorum
007614a V O viri fortes in armis sed fortiores fide sanctus Mauritius cum sociis suis qui sub Maximiano coronam martyrii perceperunt Mauritii et sociorum
007614b V Pretiosa sunt Thebaeorum corpora vulnerata sancti Mauritii sociorumque ejus Mauritii et sociorum
007614c V Sancti per fidem vicerunt regna operati sunt justitiam adepti sunt repromissionem Mauritii et sociorum
007614za V Sacro duce Mauritio in ... Mauritii et sociorum
007614zb V Triumpharunt sancti martyres ... Mauritii et sociorum
007614zc V Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum Mauritii et sociorum
007615 R Sanctus Maurus detrahentium sibi justa dolens supplicia lacrimis et precibus ut eis dominus misereretur oravit cesserunt ergo supplicia immundo vexati spiritu liberati sunt ille vero cui diabolus animam extorserat vitam recepit Mauri
007615a V Omnes autem qui aderant tanto stupefacti miraculo beatissimum Maurum ut sanctum et vere apostolicum praedicabant cujus virtute et meritis Mauri
007615Pza [M] Meritis beati confessoris Mauri
007616 R Sanctus Medardus parvus et innocens dum adhuc esset scholis dixit ad Eleutherium quemdam comparem suum ipsum esse futurum summum dei pontificem Medardi
007616a V Ita sanctus Medardus hoc quod praedixerat quasi propheta divino spiritu jam probavit Medardi
007617 R Sanctus Medardus quando accepit transitum corporis ipsius horae momento caeli aperti sunt et ante sancti corpusculum divina luminaria cunctis videntibus astiterunt Medardi
007617a V Moxque in terra grande fluxit diluvium ita ut multum plueret aqua calida de nubilo Medardi
007618 R Sanctus papa Gregorius vir totus apostolicus postquam praesedit cathedrae pervigil apostolicae carne solutus hodie adivit regem gloriae Gregorii
007618a V Innocens manibus et mundo corde qui non accepit in vano animam suam Gregorii
007619 R Sanctus Sebastianus dixit Nicostrato salvator noster pro peccatoribus exhibere dignatus est suam praesentiam Fabiani, Sebastiani
007619a V Cui cum Nicostratus diceret quomodo iniquis et criminosis possunt sancta committi sanctus Sebastianus dixit ei Fabiani, Sebastiani
007620 R Sanctus Stephanus genibus positis deum orabat domine confirma me in virtute tua et ne reputes peccatum lapidantibus te Stephani
007620a V Positis autem genibus beatus Stephanus orabat dicens Stephani
007621 R Sanctus Vincentius Christi martyr providente superna clementia quae sibi eum praevidebat vas electionis futurum gemina scientia efficacissime claruit Vincentii
007621a V Sanctitate quoque insignis diaconii arce suscepta vices pontificis diligenter exsequebatur Vincentii
007621b V Tibi enim gemina scientia pollenti et superni amoris igne ferventi caelestis dei doctrinae mysterium denegavit Vincentii
007622 R Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos domini abiit ad principes sacerdotum et petiit illos ut ubi inveniret hujus viae viros vinctos perduceret Jerusalem Conversio Pauli
007622a V Ibat igitur Saulus furia invectus dirumque toto pectore virus efflabat Conversio Pauli
007623 R Saulus autem magis ac magis convalescebat et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci affirmans quoniam hic est Christus Pauli
007623a V Fuit autem cum discipulis qui habitabant Damasci per dies aliquot et continuo in synagogis praedicabat Jesum Pauli
007623za V Et continuo ingressus Paulus in synagogas praedicabat in deis Jesum Pauli
007624 R Scapulis suis obumbrabit tibi In tempore Quad.
007624a V Et sub pennis ejus sperabis In tempore Quad.
007625 R Scapulis suis obumbrabit tibi dominus et sub pennis ejus sperabis scuto circumdabit te veritas ejus Dom. 1 Quadragesimae
007625a V Angelis suis deus mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis Dom. 1 Quadragesimae
007625b V Cadent a latere tuo mille et decem milia a dexteris tuis Dom. 1 Quadragesimae
007625b.1 V Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis tibi autem non appropinquabit Dom. 1 Quadragesimae
007626 R Scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad dominum deum quia benignus et misericors est Dom. 1 Quadragesimae
007626a V Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris Dom. 1 Quadragesimae
007626a.1 V Avertatur unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis Dom. 1 Quadragesimae
007626za V Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas Dom. 1 Quadragesimae
007626zb V Juvamini mundi estote auferte ... Dom. 1 Quadragesimae
007626zc V Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad dominum et miserebitur ejus Dom. 1 Quadragesimae
007627 R Scindite vestimenta vestra et induimini saccis et plangite quia princeps Jerusalem super montes ejus interfectus est flete super eum filii Israel quia non timuerunt occidere Christum domini Sabbato Sancto
007627a V Ululate pastores et clamate aspergite vos cinere Sabbato Sancto
007628 R Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem Pauli
007628.1 R Scio cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem justus judex Pauli
007628a V Reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus Pauli
007628za V Si-l- ... Pauli
007628zb V Tu es vas* ... Pauli
007629 R Scio domine quia morti me traditurus es ubi constituta est omnis domus viventium spero in te domine quia non ad consumptionem meam emittis manum tuam et si in profundum inferni dimersus fuero inde me liberabis De Job
007629a V Si ascendero in caelum tu illic es et si descendero ad infernum De Job
007629b V Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra suscitabit me De Job
007629c V Tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis De Job
007630 R Scuto circumdabit te veritas ejus In tempore Quad.
007630a V Non timebis a timore nocturno In tempore Quad.

Pages