Search chants

Displaying 1901 - 2000 of 62728
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
002522a AV Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalm Fer. 6 in Parasceve
002522b AV Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini Fer. 6 in Parasceve
002522c AV Benedicat nos deus deus noster benedicat nos deus et metuant eum omnes fines terrae Fer. 6 in Parasceve
002522d AV Venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos qui ipso est dominus deus noster Fer. 6 in Parasceve
002522e AV Christus dominus cum in forma dei esset non rapinam arbitratur est esse se equalem deo Fer. 6 in Parasceve
002522f AV Christus dominus semetipsum exinanivit formam servi accipiens in simultudinem hominum factus et habitu inventus ut homo Fer. 6 in Parasceve
002522g AV Christus dominus humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis Fer. 6 in Parasceve
002522h AV Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum Fer. 6 in Parasceve
002522i AV Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt Fer. 6 in Parasceve
002523 A Ecce Maria genuit nobis salvatorem quem Joannes videns exclamavit dicens ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi alleluia Octava Nat. Domini
002524 A Ecce merces sanctorum copiosa est apud deum ipsi vero mortui sunt pro Christo et vivent in aeternum Comm. plurimorum Martyrum
002525 A Ecce mitto angelum meum qui praeparabit viam tuam ante faciem tuam
002526 A Ecce nomen domini Emmanuel quod annuntiatum est per Gabrielem hodie apparuit in Israel per Mariam virginem magnus rex Nativitas Domini
002527 A Ecce nomen domini venit de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum Dom. 1 Adventus
002527.1 A Ecce nomen domini de longinquo et claritas ejus replet orbem terrarum Exspectationis BMV
002528 A Ecce nomen tuum in libro vitae caelestis adscriptum est et memoriale tuum non derelinquetur in saecula Fabiani, Sebastiani
002529 A Ecce nubes lucida obumbravit eos paterna vox audita est hic est filius meus Transfiguratio Dom.
002530 A Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget alleluia Dom. 5 p. Pascha
002530.1 A Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia Dom. 5 p. Pascha
002531 A Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis ecce dominus iterum spiritaliter inter homines ambulat si quis vult post eum venire abneget semetipsum tollat crucem suam et sequatur eum Silvestri
002532 A Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis in his ergo diebus exhibeamus nos sicut dei ministros in multa patientia in vigiliis in jejuniis et in caritate non ficta Dom. 1 Quadragesimae
002533 A Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni cui benedixit dominus In Dedicatione Ecclesiae
002534 A Ecce populus custodiens judicium et faciens aequitatem in te speraverunt domine usque in aeternum via justorum recta facta est et iter sanctorum praeparatum est alleluia In Letaniis
002535 A Ecce prudens virgo migravit ad Christum fulgens inter choros virginum sicut sol in virtute caelesti Comm. plurimorum Virginum
002536 A Ecce puer meus electus quem elegi posui super eum spiritum meum Joannis Evang.
002537 A Ecce quam bonum et quam jucundum
002538 A Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum Ad Mandatum
002538za AV Sicut unguentum in capite Ad Mandatum
002539 A Ecce quod cupivi jam video quod speravi jam teneo illi sum juncta in caelis quem in terris posita tota devotione dilexi Agnetis
002540 A Ecce quomodo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est alleluia Philippi, Jacobi
002541 A Ecce regina virginum quae genuit regem regum sine semine viri alma virgo per quam reperimus deum et hominem dei genetrix intercede pro nobis omnibus Assumptio Mariae
002542 A Ecce rex venit dominus terrae et ipse auferet jugum captivitatis nostrae
002543 A Ecce rex venit dominus terrae beati qui parati sunt occurrere illi
002544 A Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit deo et inventus est justus Comm. unius Confessoris
002545 A Ecce sanus factus es jam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
002546 A Ecce tabernaculum dei cum hominibus et spiritus dei habitat in vobis templum enim dei sanctum est quod estis vos In Dedicatione Ecclesiae
002546.1 A Ecce tabernaculum dei cum hominibus et spiritus dei habitat in vobis templum dei sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebrant honore gaudia templi tempore festi In Dedicatione Ecclesiae
002547 A Ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum Assumptio Mariae
002548 A Ecce veniet desideratus cunctis gentibus et replebitur gloria domus domini alleluia Dom. 4 Adventus
002549 A Ecce veniet deus et homo de domo David sedere in throno alleluia
002550 A Ecce veniet dominus princeps regum terrae beati qui parati sunt occurrere illi
002551 A Ecce veniet dominus ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat
002552 A Ecce veniet propheta magnus et ipse renovabit Jerusalem alleluia Dom. 1 Adventus
002552a AV Laudate
002553 A Ecce vere Israelita in quo dolus non est Comm. unius Confessoris
002554 A Ecce video caelos apertos et Jesum stantem a dexteris dei Stephani
002555 A Ecce vidi agnum stantem supra montem Sion et cum eo sanctorum milia et habebant nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis Nat. Innocentium
002556 A Ecce vir dei Benedictus reliquit nutricem suam secutus est dominum Benedicti
002557 A Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel Annuntiatio Mariae
002558 A Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus Annuntiatio Mariae
002559 A Ecce virum prudentem qui aedificavit supra petram et in ore ejus non est inventus dolus quia deus elegit eum sacerdotem sibi De Susceptione Regum
002560 A Ecclesia illisque necdum in locis erat et populus ille novam construxit ac officia servientium clericorum ex more constituit probatasque personas honore secundi ordinis ampliavit Dionysii
002560a AV Restituens populos creatori quos a devio cultu revocaverat creaturae Dionysii
002561 A Ecclesiae pastores audientes sancti Galli doctrinam dixerunt vere spiritus sanctus hodie locutus est per os viri istius Galli
002562 A Ecclesiae sanctae frequentans limina sacra pectori mandata condebat sagaciter Nicolai
002563 A Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo domine Decoll. Jo. Bapt.
002564 A Effundebatur in stagni spatio flamma volubilis praesensque discrimen minabatur incendium Hilarii Arelatensis
002565 A Ego autem ad dominum aspiciam et exspectabo deum salvatorem meum
002566 A Ego autem adjuvata a domino perseverabo in confessione ejus qui me salvum fecit et consolatus est me Agathae
002567 A Ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos spiritu sancto alleluia Dom. 2 Adventus
002568 A Ego Christum confiteor labiis et corde non cessabo invocare dominum Agathae
002569 A Ego cognovi virtutem domini mei Jesu Christi secura contemno minas tuas Agnetis,8
002570 A Ego daemonium non habeo sed honorifico patrem meum dicit dominus Dom. de Passione
002571 A Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes Omnium Sanctorum
002572 A Ego dormivi et somnum coepi et exsurrexi quoniam dominus suscepit me alleluia alleluia Dom. Resurrectionis
002573 A Ego enim ex deo processi et veni neque a meipso veni sed pater meus ille me misit Fer. 5 Hebd. 1 Quad.
002574 A Ego enim jam delibor et tempus resolutionis meae instat bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi superest mihi corona justitiae quam reddet mihi dominus in illum diem justus judex Pauli
002574za AV Noli erubescere testimonium Pauli
002574zb AV Non solum autem mihi sed Pauli
002574zc AV Bonum certamen certavi cursum Pauli
002575 A Ego gloriam meam non quaero est qui quaerat et judicet Dom. de Passione
002576 A Ego in altissimis habitavi et thronus meus in columna nubis De Sapientia
002577 A Ego non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
002578 A Ego paratus sum in his vinculis alligari et omnia pati propter eum qui pro nobis passus est Firmi, Rustici
002579 A Ego per istos tres annos nihil aliud egi nisi deo vivo sacrificavi jam enim quia nihil superest meipsam offero Luciae
002580 A Ego plantavi Apollo rigavit deus autem incrementum dedit alleluia Pauli
002580a AV Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem Pauli
002580za AV Vade Anania Conversio Pauli
002581 A Ego praefecturam non perdidi sed mutavi in nomine domini Hermetis
002582 A Ego principium qui et loquor vobis
002583 A Ego pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos Cathedra Petri
002584 A Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi quatenus tibi insultent confidentes in Christo Luciae
002585 A Ego rogavi dominum meum Jesum Christum ut ignis iste non dominetur mihi sed credentibus in domino timorem auferam passionum Luciae
002586 A Ego si patibulum crucis expavescerem crucis gloriam non praedicarem Andreae
002587 A Ego signo crucis non clipeo protectus aut galea ostium cuneos penetrabo securus Martini
002588 A Ego sum alpha et o. primus et novissimus et stella matutina ego clavis David alleluia In tempore Paschae
002589 A Ego sum alpha et o. primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculi vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt propter vos flagellis caesus sum spinis coronatus sum aquam petii pendens et acetum porrexerunt in escam meam fel dederunt et in latus lancea mortuus et sepultus sum resurrexi vobiscum sum videte quia ego ipse sum et non est deus praeter me alleluia In tempore Paschae
002589a AV Te aeternum unum deum omnipotentem in trinitate colimus qui in cruce proprio redemisti nos sanguine et mortis erebum superando triumphasti alta polorum regna te adoramus et glorificamus et petimus illo tecum cuncti perpetim laeti mereamur vocem audire dulcisonam tuam ita nobis dicentem In tempore Paschae
002589za AV Ego sum vestra redemptio ego sum rex vester ego vos resuscitabo in die novissimo Ascensio Domini
002590 A Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Jacob non est deus mortuorum sed viventium dicit dominus Dom. 19 p. Pent.
002591 A Ego sum deus patrum vestrorum dicit dominus videns vidi afflictionem populi mei et gemitum ejus audivi et descendi liberare eos alleluia alleluia Ad Processionem
002591a AV Misericordias domini in aeternum cantabo In Letaniis maj.
002592 A Ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lumen vitae dicit dominus Dom. de Passione
002593 A Ego sum ostium dicit dominus per me si quis introierit salvabitur et pascua inveniet alleluia Fer. 3 Pent.
002594 A Ego sum panis vivus qui de caelo descendi dicit dominus si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum alleluia Corporis Christi
002595 A Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dedero caro mea est pro mundi vita alleluia Fer. 4 Pent.
002596 A Ego sum pastor bonus alleluia qui pasco oves meas alleluia Dom. 2 p. Pascha
002597 A Ego sum pastor bonus qui pasco oves meas et pro ovibus meis pono animam meam alleluia Dom. 2 p. Pascha
002598 A Ego sum pastor ovium ego sum via et veritas ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae alleluia alleluia Dom. 2 p. Pascha
002599 A Ego sum qui sum et consilium meum non est cum impiis sed in lege domini voluntas mea est alleluia Dom. Resurrectionis

Pages