Search chants
Displaying 2301 - 2400 of 62728
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| 002861 | A | Felix namque es sacra virgo et omni laude dignissima quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster alleluia | Nativitas Mariae |
| 002862 | A | Felix tanti meriti beati viri qui primus doctor meruit et postea esse sacerdos | Gaudentii |
| 002863 | A | Fiat domine cor meum et corpus meum immaculatum ut non confundar | Caeciliae |
| 002864 | A | Fiat manus tua domine ut salvum me facias quia mandata tua concupivi | |
| 002865 | A | Fidelia omnia mandata ejus confirmata in saeculum saeculi | Dom. per annum |
| 002866 | A | Fidelis caecus Dionysio dixit ego sum cui sol non luxit sed Paulus lumen mihi sanitatis indulsit | Octava Dionysii |
| 002867 | A | Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa quia dilexit multum haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis prima omnium videre meruit dominum nostrum Jesum Christum quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum | Mariae Magdalenae |
| 002868 | A | Fidelis servus et prudens quem constituit dominus super familiam suam | Comm. unius Confessoris |
| 002869 | A | Fiebat interea praediorum ac gemmarum distractio et cottidie pauperum necessitatibus expendebantur | Luciae |
| 002870 | A | Fili a juventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam | De Sapientia |
| 002871 | A | Fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te | Dom. 1 p. Epiphaniam |
| 002872 | A | Fili quid fecisti nobis sic ego et pater tuus dolentes quaerebamus te quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse | Dom. 1 p. Epiphaniam |
| 002873 | A | Fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala | |
| 002874 | A | Fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus mortuus fuerat et revixit perierat et inventus est | Dom. 3 Quadragesimae |
| 002875 | A | Fili tu semper mecum fuisti et omnia mea tua sunt | Sabb. Hebd. 2 Quad. |
| 002876 | A | Filiae Jerusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros quoniam venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres quae non genuerunt et ubera quae non lactaverunt tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos | |
| 002877 | A | Filiae Jerusalem venite et videte martyrem cum corona qua coronavit eum dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia | De Sanctis TP |
| 002878 | A | Filiae regum in honore tuo astitit regina a dexteris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate | Comm. plurimorum Virginum |
| 002879 | A | Filii hominum scitote quia dominus sanctum suum mirificavit | Comm. unius Martyris |
| 002880 | A | Filio regis datum est judicium ut salvet Innocentes filios pauperum et humiliet Herodem calumniatorem | Nat. Innocentium |
| 002881 | A | Filius oboedientiae voluntati fratrum et abbatis nullo est ausus resistere | Dominici Silensis |
| 002882 | A | Firmus vir christianissimus nobili genere ortus orationibus ac jejuniis vacans substantiam suam pauperibus erogabat alleluia alleluia alleluia | Firmi, Rustici |
| 002883 | A | Flagrabat in beatissimis martyribus gloriosus ardor quia trucidati ferro collis submissis qui sub Maximiano perempti sunt quos multitudo angelorum cum gaudio susceperunt | Mauritii et sociorum |
| 002884 | A | Flavit spiritus ejus et fluent aquae | Sabbato per annum |
| 002885 | A | Florentia quaedam illustris femina collecta sanctorum corpora condita aromatibus optimo loco humavit | Viti et sociorum |
| 002886 | A | Fluminis impetus laetificat alleluia civitatem dei alleluia | Epiphania |
| 002886.1 | A | Fluminis impetus laetificat civitatem dei sanctificavit tabernaculum suum altissimus | Conceptio Mariae |
| 002887 | A | Fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano | Nativitas Mariae |
| 002888 | A | Fontes aquarum sanctificati sunt Christo apparente in gloria orbi terrarum haurite aquas de fonte salvatoris sanctificavit enim nunc omnem creaturam Christus deus noster | Octava Epiphaniae |
| 002889 | A | Fontes et omnia quae moventur in aquis hymnum dicite deo alleluia | Dom. Pentecostes |
| 002890 | A | Formam se exhibuit vivendo beatus Gaudentius juvenis quasi in templo dei praeparetur esse sacerdos | Gaudentii |
| 002891 | A | Formans me ex utero servum sibi dominus in lucem gentium ut sim salus ejus ab extremis terrae | Joannis Baptistae |
| 002891.1 | A | Formans me ex utero dicit dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremis terrae | Joannis Baptistae |
| 002892 | A | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Dom. Quinquagesimae |
| 002893 | A | Framea suscitare adversus eos qui dispergunt gregem meum | |
| 002894 | A | Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam | Sabbato post Cineres |
| 002895 | A | Frater Maure curre velociter quia puer Placidus in amnem mergitur | Benedicti |
| 002896 | A | Fratres confortamini in gratia dei quae est in Christo Jesu domino nostro alleluia | Dom. per annum |
| 002896za | AV | Glorificate et portate deum | Conversio Pauli |
| 002897 | A | Fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus | Dom. 8 p. Pent. |
| 002898 | A | Fratres existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis alleluia | Dom. 5 p. Pent. |
| 002899 | A | Fratres glorificate et portate deum in corpore vestro alleluia | Dom. p. Epiphaniam |
| 002900 | A | Fratres perfecti estote pacem habete et deus dilectionis et pacis erit vobiscum alleluia | Dom. 3 p. Epiph. |
| 002901 | A | Fratres scitis quoniam gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes ideo notum vobis facio quod nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere dominus Jesus nisi in spiritu sancto alleluia | Dom. p. Pent. |
| 002902 | A | Fratres sit vobis cor unum in deum et anima una | Dom. 26 p. Pent. |
| 002903 | A | Fratres vigilate et orate viriliter agite et omnia vestra in caritate fiant | Dom. p. Pent. |
| 002904 | A | Fratribus autem ad refectionem considentibus vasculum saepius exhaustum liquoris detrimenta nonsensit | Othmari |
| 002905 | A | Fuit homo missus a deo cui nomen Joannes erat | Joannis Baptistae |
| 002906 | A | Fuit vir vitae venerabilis gratia Benedictus et nomine | Benedicti |
| 002907 | A | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent judicabunt nationes et regnabunt in aeternum | Comm. plurimorum Martyrum |
| 002908 | A | Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia | De Sanctis TP |
| 002908.1 | A | Fulgebunt justi sicut sol in conspectu dei alleluia | De Sanctis TP |
| 002909 | A | Fulgentibus palmis prosternimur advenienti domino huic omnes occurramus cum hymnis et canticis glorificantes et dicentes benedictus dominus | Dom. in Palmis |
| 002910 | A | Fundamenta ejus alleluia in montibus sanctis alleluia | Comm. Apostolorum |
| 002911 | A | Fundamenta ejus in montibus sanctis | |
| 002912 | A | Fundamenta templi hujus sapientia sua fundavit deus in quo dominum caeli collaudant angeli si irruant venti et fluant flumina non potuerunt illud movere unquam fundatum enim est supra petram | In Dedicatione Ecclesiae |
| 002912.1 | A | Fundamenta templi hujus sapientia dei fundavit in quo dominum caeli collaudant angeli si ruant venti et fluant flumina non possunt eam movere unquam fundata enim erant supra petram | In Dedicatione Ecclesiae |
| 002912.2 | A | Fundamenta templi hujus sapientia sua fundavit eam in qua dominum caeli collaudant angeli sic ruant venti et fluent flumina non possunt eam movere unquam fundata enim est supra petram | In Dedicatione Ecclesiae |
| 002913 | A | Fundans Sion in sapphiris rex Christe altissime ac propugnans jaspidibus te ex fide scientibus memor Raab et Babylonis cum Maria Magdalena confer nobis quae et illis pietatis magnalia ut ex corde paenitentes nos alienigenas his quandoque collaetari miserator perficias | Mariae Magdalenae |
| 002914 | A | Fundata est domus domini super verticem montium et elevabitur super colles alleluia | In Dedicatione Ecclesiae |
| 002915 | A | Fusis precibus quidquid expetitur incunctanter ejus effectibus obtinetur | Medardi |
| 002916 | A | Gabriel angelus locutus est Mariae dicens ave gratia plena dominus tecum benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui | Dom. 1 Adventus |
| 002917 | A | Gallicano in angustia posito sancti viri Joannes et Paulus dixerunt fac votum domino deo effici christianus et eris victor melius quam fuisti | Joannis, Pauli |
| 002918 | A | Gallus dei famulus in senectute bona animam meritis plenam felicibus bonis reddidit inhaesuram perennibus | Galli |
| 002919 | A | Gaude Blasi bonus vir dicendus et amandus si magnis diis thus ponere volueris | Blasii |
| 002920 | A | Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudio ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater innupta te laudat omnis factura genetricem lucis alleluia alleluia | Assumptio Mariae,8 |
| 002920.1 | A | Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater innupta te laudat omnis factura genetricem lucis intercede pro nobis ad dominum | Assumptio Mariae,8 |
| 002920.2 | A | Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater intacta te laudat omnis factura genetricem lucis sis pro omnibus nobis perpetua interventrix | |
| 002921 | A | Gaude et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui dicit dominus | Annuntiatio Mariae |
| 002922 | A | Gaude et laetare Jerusalem ecce rex tuus venit tibi de quo prophetae praedixerunt angeli adoraverunt quem cherubim et seraphim sanctus sanctus sanctus proclamant | Nativitas Domini |
| 002922:cs | A | Raduj se a vesel se Jeruzaléme a aj král tvój přijde o němž prorokové zvěstovali jemuž anjelé klaněli sú se jemuž cherubin a seraphin Svatý svatý svatý prozpěvají | Nativitas Domini |
| 002923 | A | Gaude et laetare nova Sion ecce enim rex tuus veniet mitis et salvans animas nostras | Dom. 4 Adventus |
| 002924 | A | Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti in universo mundo | Purificatio Mariae |
| 002924za | AV | Quae genuisti verum deum | Assumptio Mariae |
| 002925 | A | Gaude Maria virgo cunctas haereses sola interemisti quae Gabrielis archangeli dictis credidisti dum virgo deum et hominem genuisti et post partum virgo inviolata permansisti alleluia | Assumptio Mariae,8 |
| 002926 | A | Gaudeamus omnes fideles salvator noster natus est in mundo hodie processit proles magnifici germinis et perseverat pudor virginitatis | Nativitas Domini |
| 002927 | A | Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo regnabunt in aeternum | Comm. plurimorum Martyrum |
| 002927.1 | A | Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo exsultant sine fine | Omnium Sanctorum |
| 002928 | A | Gaudentibus quodammodo animis tradi ad necem gloriosam commilitones vestros vidistis | Mauritii et sociorum |
| 002929 | A | Gaudeo plane quia januas Christi ingredi merui | Laurentii |
| 002930 | A | Gaudete et exsultate omnes sancti quoniam merces vestra copiosa est in caelis | Omnium Sanctorum |
| 002931 | A | Gaudete et exsultate quia nomina vestra scripta sunt in caelis | Comm. Apostolorum |
| 002932 | A | Gaudete in domino semper iterum dico gaudete dominus enim prope est alleluia | Dom. 3 Adventus |
| 002933 | A | Gaudete omnes de piissimo praesule beato Eusebio qui arianam haeresim devincens unitatem fidei docuit colere hodie sicut fortis athleta bravium regni caelestis percepit et sine fine in gloria regnat cum Christo | Eusebii Romanae |
| 002934 | A | Gavisi sunt discipuli alleluia viso domino alleluia | Octava Paschae |
| 002935 | A | Generatio haec prava et perversa signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae | |
| 002936 | A | Generatio rectorum benedicetur in saeculum saeculi | Omnium Sanctorum |
| 002937 | A | Generatio rectorum benedicetur quia exortum est lumen illis | Omnium Sanctorum |
| 002938 | A | Genuit puerpera regem cui nomen aeternum et gaudium matris habens cum virginitate pudoris nec primam similem visa est nec habere sequentem alleluia | Nativitas Domini |
| 002939 | A | Germanum episcopum omnium vox postulat bellum indicitur potestati cujus subjectio facilis fuit | Germani |
| 002940 | A | Germanus vir apostolicus spiritu sancto plenus a Christo domino obitus sui diem praenoscens fratribus ait commendo vobis carissimi transitum meum videbar mihi per nocturnum soporem a domino viaticum peregrinaturus accipere | Germani |
| 002941 | A | Germinavit radix Jesse orta est stella ex Jacob virgo peperit salvatorem te laudamus deus noster | Octava Nat. Domini |
| 002942 | A | Gervasius dixit ad Astasium victoriam debes de caelo redimere non de simulacris surdis et vanis | Gervasii, Protasii |
| 002943 | A | Gloria et honor deo in unitate trina patri et filio cum sancto spiritu in sempiterna saecula | De Trinitate |
| 002944 | A | Gloria et honor et benedictio sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum | De Trinitate |
| 002945 | A | Gloria haec est omnibus sanctis ejus | Omnium Sanctorum |
| 002946 | A | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis alleluia alleluia | Nativitas Domini |
| 002947 | A | Gloria laudis resonet in ore omnium patri genitaeque proli spiritui sancto pariter resultet laude perenni | De Trinitate |
| 002948 | A | Gloria tibi trinitas aequalis una deitas et ante omnia saecula et nunc et in perpetuum | De Trinitate |
| 002948:cs | A | Chvála buď tobě svatá trojice (...) | De Trinitate |
Pages
No search term provided.