Search chants

Displaying 23901 - 23950 of 62516
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
509504.Tp1 Sa Sanctus Ante saecula Deus pater | Sanctus In principio cum patre manens natus | Sanctus Dominus Patris natique spiritus et ipse | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus | benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp10 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp103 Tp Osanna Patris verbigena Osanna Voce pura clemens exaudi carmina -a- Eccelesia tua quae boant agmina -a- In excelsis
509504.Tp107 Tp Sanctus Per quem stat et regitur ecclesia | Sanctus Qui pro nobis immolaris hostia | Sanctus Per quem datur septiformis gratia | Dominus Deus * | Omnis nostra contio dicat Dei filio | Benedictus *
509504.Tp11 Sa Sanctus deus pater ingenitus | Sanctus filius ejus unigenitus | Sanctus dominus paracletus ex utroque procedens deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp111 Tp Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna plasmatum populum Osanna Te qui verum fore promit ore Christum Te qui cosmi satorem permanentem in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini
509504.Tp115 Tp SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In patre aeternitas in unigenito est aequalitas amborum spiritus est caritas trium est una deitas PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA | Non accidentibus constat diversitas mira pluralitas in personis unitas et in usia unitas sic theologica veritas res contemplatur habitas IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA | Est geniti pater ingenitus nec genitor nec genitus a patre spiritus Osanna superna te decet laus aeterna IN EXCELSIS
509504.Tp116 Tp SANCTUS Principium verum dictans promordia rerum SANCTUS | Prorsus in usia Deus idem nata sophia SANCTUS | Spiritus amborum concordia spes miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | O deitas clemens sis nobis noxia demens PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Omnia testantur et regem te venerantur OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Filius a patre genitus de virgine matre QUI VENIT | Morte relaxare propria jus mortis amarae IN NOMINE DOMINI | Suscipiens quae vis nos omnibus exime naevis OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp11a Sa SANCTUS Deus pater ingenitus | SANCTUS filius ejus unigenitus | SANCTUS DOMINUS Spiritus paraclitus ex utroque procedens DEUS SABAOTH Deus exercituum et militiarum rex PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS O admirabilis clementia BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI Benedicto Domino regi magno gloriae clamat turba deitia OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp12 Tp Sanctus admirabilis splendor inmarcessibilis quae lux pater deus | Sanctus verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus deus sabaoth paraclytus sanctusque spiritus | Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis Dom. Resurrectionis
509504.Tp123 Sa SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS Corona justitiae angelica voce proclamant DEUS SABAOTH Qui sancti tuis adorando dicebat PLENI SUNT CAELI TER TERRA GLORIA TUA Rutilans ac benigna nostra forma precando dicebat OSANNA IN EXCELSIS Hebraeorum proIes proclamabant dicentes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Gloria Christi omnes resurgamus Mundi carmina proferamus Tuam laudabilem crucem venire Et ut cognoscamus mirabilia Ut salvet nos tua dextera sancta tibi in templo sancto IN EXCELSIS
509504.Tp13 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largiaris consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus
509504.Tp130 Tp SANCTUS Rector caeli inmortalis nos conserva lux solaris qui es creator rerum et initium | SANCTUS Deus pacis et amator verae legis indagator aegris medelam confer et solacium | SANCTUS Pater qui es summum bonum nobis confer vitae donum precantibus per spiritum paraclitum | DOMINUS ..
509504.Tp133 Tp SANCTUS Rex qui cuncta regis justo moderamine legis SANCTUS | Qui caelo ditas quos elegis Israhelitas SANCTUS | Ad nutum cujus rota mundi volvitur hujus DOMINUS DEUS ... PLENI SUNT ... OSANNA IN EXCELSIS | Ad nos et rursum rediens vehit agmina sursum BENEDICTUS ..
509504.Tp134 Tp Sanctus Rex sine principio nec habens in tempore finem | Sanctus Verbum Christe patris et par patriae deitatis | Sanctus Spiritus alme pari deitate manens in utroque | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Has tres personas unum facit una potestas Benedictus...
509504.Tp137 Tp Salve mater salvatoris mater salutifera | Spes Maria peccatoris virgo et puerpera | Salve rosa spinis orta salve Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Mater Dei lux solaris Jesse stirps ingenua | Virga rubus appellaris flos fenestra janua | Digna nobis interpella pro indignis Maria | Prece tua nos ad sua perducat palatia | Christe Deus noster OSANNA De BMV
509504.Tp14 Tp Qui venisti carnem sumens ex Matre pro totius mundi salute | Tu nos ab hoste potenter libera | Et exaudi cunctos famulos tuos | Ut possimus laudes promere tibi voce indefessa hosanna
509504.Tp141 Tp Sanctus Sanctorum exultatio | Sanctus Sanctorum benedictio | Sanctus Sanctorum consolatio | Dominus Deus sabaoth Quem decet laus salus et honor | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Cui dulci jubilo sanctorum concinit ordo | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp15 Sa Sanctus Quem cherubim atque seraphim incessanter proclamant | Sanctus Qui senas alas habent quotidie decantant | Sanctus dominus deus sabaoth | Patri prolique flamini almo qui es ante saecula nunc et in aevum | | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | Cui pueri hebraeorum obviantes dicebant | Benedictus qui venit in nomine domini | Et plebs hebraea vociferantes vaticinantes dicebant Osanna in excelsis
509504.Tp16 Sa Sanctus Laudes deo ore pio corde sereno carmine demus tinnulo | Sanctus | In jubilo cum cantico simul in alto resonet vox cum organo | Sanctus dominus deus sabaoth | Caeli regi terrae marium rerum omnium | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | Patri almo genito quoque flamini sancto | Benedietus qui venir in nomine domini | Alpha et omega puro carmine necne dicitur Trino deo omnes proclamant | Osanna in excelsis.
509504.Tp166 Tp Osanna Una summaque sophia Osanna | Tuum plasma prostratum fraude subdola -a- | Salvifica hac die clara barathri claustra frangens dira -a- | Suscipe precamina -a- | Plebis modulamina -a- | Spiritus cum gloria -a- | In excelsis
509504.Tp168 Tp SANCTUS Verbo mandavit per verbum cuncta creavit SANCTUS | Quem sine virgo viro produxerat ordine miro SANCTUS | Ignis divine flammas consume ruinae DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | O Deus aspice mitis et accipe vota precantum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Qui sine delicto crucis addictus maledicto QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Solveque vincula pelle pericula terge reatum OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp17 Sa Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cujus conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis
509504.Tp18 Tp Osanna salvifica tuum plasma qui creasti simul omnia | Temet laus decet honor et gloria rex aeterne in saecula | Qui de patris gremio genitus advenisti summo | Redimere perditum hominem sanguine proprio | Quem deceperat Lucifer fraude nequam callidissime serpentino conjugis dente | Quem expulerat propere hoc innexum crimine paradisi cardine atque limine | Tu dignare salvare | lesu Christe superne
509504.Tp19 Tp Pie Christe descendisti ad terram | Mundum tuam facturam salvans | Inferni claustra confregisti fortiter | Dira jura ipsa dextra conculcans | Sanctos sursum levans in aethra | Ut tibi laudes decantent
509504.Tp2 Sa Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis
509504.Tp20 Sa Sanctus angelorum imperator respice mentes humilium (...) Ad Missam
509504.Tp21 Sa Sanctus Clemens verbisator qui libras omnia palmo | Sanctus Clemens verbigena lumen de luce coaequans | Sanctus Clemens purgator hominumque paraclite piator | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis
509504.Tp22 Tp Osanna Vox laudabilia | Invenimus te in hebrea lingua | Interpretat rex regum deus salvum fac seu salvifica | Magna es in patria canant te in gloria vox clara osanna In Dedicatione Ecclesiae
509504.Tp223 TpSa SANCTUS Ante saecula deus pater SANCTUS Invisibilis cum patre manens natus SANCTUS DOMINUS Patris natique spiritus et ipse DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp23 Sa (a) Sanctus deus omnipotens pater (b) Sanctus dei filius atque unigenitus (c) Sanctus quoque spiritus paraclitus voluntas amborum (d) Uni deo gloria Osanna in altissimis deo Omnes dicamus Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth (A) Deus exercituum et militiarum rex O admirabilis clementia Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis (B) Benedictum dominum regem sanctum gloriae clamet omnis turba dei in excelsis eia Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis
509504.Tp24 Sa Sanctus Pater ingenitus | Sanctus Orbis redemptor filius | Sanctus dominus Vivificans spiritus pollens in trinitate | Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis Cujus in laude voces dabant pueri regem Christum collaudantes in altissimis | Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis
509504.Tp25 Sa O lux indeficiens pax atque summa trinitas tibi virgineus chorus semper proclamat dicens Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth | O quam pretiosa est caelicolarum legio qui incendentes amore proclamant Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | O benedicte deus tibimet clarissimus ordo nunc benedicit ovans qui regis astra polum Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis
509504.Tp26 Sa Sanctus A Quam pulchra est casta et inviolata Maria | Sanctus Adest praeclara inquam dies in qua mundo migravit | Sanctus Quam maris stella fulgens virgo Maria | Dominus deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp27 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie Dom. Resurrectionis
509504.Tp28 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | (A1) Altissimeque rector | (A2) Poli sede redemptor | (A3) Parce peccata cuncta | (A4) Domine misericors nobis indignis Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | (B1) Repleti sumus quam non meremur | (B3) Propter peccata quae gessimus | (B4) Gloriam tuam nobis dona | Benedictus qui venit in nomine domini | (C) Hebraeorum proIes ore concrepaverunt hosanna in excelsis | (D) Conditor aIme domine poli rector telluris gubernator maris sustentator miserere plasmae tuae quam formasti de humo ad tuam imaginem Misericors ln excelsis | (B5) Dona caelestis quaesumus Christe | (B6) Parce peccata nobis indignis
509504.Tp29 Sa Sanctus Invisibiliter penetravit rex | Sanctus Tu deus trinus in unitate permanebis | Sanctus O bone rex cunctae catervae polorum | Dominus deus sabaoth Qui caelum terramque gubernas domine | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Te laudant cuncta perpetua regna | Hosanna in excelsis Hodie lux clara refulget domine | Benedictus qui venit in nomine domini | (F1) Hosanna cuncta procedens subveniens in aethera | (F2) Piis in alta pneuma subveniat inclita | (F3) Accedens turba procedens modulantis vocibus | (F4) Angelici throni nunc canunt dulciflua carmina | (F5) Nos quoque cuncta caterva modulemur in arva | (F6) Suppliciter deum poscamus hosanna in alta | (7) Cum choris angelorum socii concinamus dicentes | Hosanna in excelsis | Hosanna in excelsis
509504.Tp3 Sa Santus ingenitus genitor caelesti voce fateris | Sanctus filius aeterno genitori rite coaevus | Sanctus dominus spiritus almifluus geniti genitoris et unus | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra
509504.Tp30 Sa Sanctus sanctus sanctus | (A) Laudatur trina majestas et colitur a cuncto populo | (B) Dominus deus sabaoth Te benedicunt virtutes caelorum et tu gubernas cuncta | (C) Pleni sunt caeli et terra gloria tua Glorificamus personam divinam quae in aeternum permanet | Hosanna in excelsis | (D) Qui sedes in throno divino exaudi preces nostras et miserere nobis | (E) Benedictus qui venit in nomine domini O rex qui in caelis regnas cum patre vivis in unitate succurre nobis | Hosanna in excelsis | (F) Sanctus Pax in caelo permanet semper cum deo et cum electis ejus
509504.Tp31 Sa Sanctus | (A) Admirabilis splendor inaccessibilisque lux pater deus | Sanctus | (B) Verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus | (C) Paraclitus utriusque spiritus | Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | (D) Cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini | Hosanna in excelsis | (E) Dominus deus noster venit carnem ut assumeret per beatam virginem Mariam genitricem reginam et dominam polorum et terrae Dominus deus sabaoth | (F) Indefessas voces nostras exaudias ln excelsis
509504.Tp32 Tp Congaudeat chorus caelestium gaudeat turba fidelium cum caritate pro sacrificio hymnum cantent sacro mysterio mater patris natique filia deum parens sine tristitia cum castitate et sine tedio mundi regem caelesti gremio o genetrix in te concluditur qui spacio mundi non capitur nativitate caelestis concio laeta plaudit immenso gaudio angelorum regina diceris virgo digna laude prae ceteris humilitate sedes in solio supra caelos cum tuo filio salve salus humani generis virgo pura roga pro miseris in mediate illum quem [...] sacre nutrix absque contagio roga patrem ut dulcis filia jube nato ut mater propria virginate tua solatio fac fruamur cum tuo filio in excelsis
509504.Tp33 Tp Caeleste praeconium sonet vox fidelium ad dei magnalia virgo parit filium castitatis lilium dei plena gratia cujus natalitia stella prodit praevia quem paterna proprium vox testatur filium ad Iordanis flumina cujus sancta passio mors et resurrectio mundi lavant crimina jam in patris dextera sedens super aethera regnat super omnia cum paterno numine et cum sancto flamine ipsi laus et gloria
509504.Tp34 Sa Gloriosa dies adest qua surrexit prepotens ex mortuis omnes dicite eia SANCTUS Idem Deus conditor hominum factus est redemptor die ista laudem dicite eia SANCTUS Jam gloria in excelsis cantant sancta agmina hymnum dicite eia SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI.. Dom. Resurrectionis
509504.Tp35 Tp SANCTUS Deus judex justus fortis et patiens | SANCTUS Quem aethera et terra atque mare non praevalent totum capere | SANCTUS Spiritus alme illustrator hominum DOMINUS DEUS SABAOTH Sine principio sine fine PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima OSANNA Hunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita IN EXCELSIS A quo laetabunda perornatur machina mundi tota BENEDICTUS Qui ventis imperat et mari et oboediunt ei QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Huic oportet ut canamus cum angelis semper gloria IN EXCELSIS
509504.Tp36 Tp SANCTUS Deus orbis SANCTUS Paraclytus ipse est Christus SANCTUS DOMINUS Qui sedes super thronos angelorum DEUS SABAOTH Omniumque virtutum PLENI SUNT CAELI ET TERRA Tuae claritatis GLORIA TUA HOSANNA Qui venis judicare in die judicii IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp37 Tp SANCTUS Deus orbis ac protector SANCTUS Rex aetherium civium SANCTUS DOMINUS Rector atque consolator nostrorum reatuum DEUS SABAOTH Caelestium atque terrestrium PLENI SUNT CAELI ET TERRA HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp38 Sa Omnes una carminantes salva Christe te laudantes rex HOSANNA nobis manna Jesu praesta tis sacrata per haec festa IN EXCELSIS | O dulcedo caritatis Jesu verbum summi patris nunc HOSANNA proclamantes labe nantes emundantes tandem salva IN EXCELSIS
509504.Tp39 Sa SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS
509504.Tp4 Sa Sanctus Pater ex quo omnia deus | sanctus Filius per quem omnia deus | sanctus dominus Spiritus in quo omnia colendus | deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp40 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini osanna patris sapientia per quem vivunt omnia cum patre qui regis omnia rutilans simplex substantia aequalis est cui gloria majestas et quo aeterna olim qui pro nobis natus es ex Maria non inquens supera venisti in infima reparare perditum vita hominem a morte perpetua tibi cuncti voce publica canamus cum plebe davitica benedicte patris salvifica in excelsis Ad Missam

Pages