Search chants
Displaying 3701 - 3750 of 61227
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| 004041 | A | O meritum sublime viri beatissimi Eusebii martyris qui non solum Christi testis esse fortis meruit sed totius trinitatis unitatem praedicans cavea constrictus missus est in exsilio qui cum Christo regnat in caelorum gloria | Eusebii Romanae |
| 004042 | A | O mira caritas quae ita miserias doluit alienas | Nicolai |
| 004043 | A | O mirandam et laudandam mutationem dexterae excelsi quam in beatis martyribus quarum venerandam recolimus memoriam domine Jesu Christe misericorditer ostendisti pro qua debitas tibi grates referentes supplicamus ut ipsarum meritis suffragantibus nos de vitiis ad virtutes mutare et in adoptionem filiorum dei digneris transformare | Afrae |
| 004044 | A | O mirum divinae aequitatis judicium ut qui multos martyres per ignem peremit ad caelestia properantes ipse in igne vitam finivit et ad ignem aeternum cruciatus pervenit | Crispini,Crispiniani |
| 004045 | A | O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne | Sabbato Sancto |
| 004046 | A | O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut petisti | Dom. 2 Quadragesimae |
| 004047 | A | O mundi Arbiter promissa cujus non fallunt sancto interveniente Eustasio nobis optata concede guberna nos per omnia ejus festa colentes | Transl. Eustachii |
| 004048 | A | O mundi domina regio ex semine orta ex tuo jam Christus processit alvo tamquam sponsus de thalamo hic jacet in praesepio qui et sidera regit | Antiphonae Majores |
| 004049 | A | O mundi lampas et margarita praefulgida quae resurrectionem Christi nuntiando apostolorum apostola fieri meruisti Maria Magdalena semper pia exoratrix pro nobis adsis ad deum qui te elegit | Mariae Magdalenae |
| 004050 | A | O oriens splendor lucis aeternae et sol justitiae veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis | Antiphonae Majores |
| 004051 | A | O pastor aeterne o clemens et bone custos qui dum devoti gregis preces attenderes voce lapsa de caelo praesuli sanctissimo dignum episcopatu Nicolaum ostendisti tuum famulum | Nicolai |
| 004052 | A | O per omnia laudabilem virum cujus meritis ab omni clade liberantur qui ex toto corde quaerunt illum | Nicolai |
| 004053 | A | O Petre pastor summe et Paule doctor magne nos Christo pia prece purgatos conjungite | Petri, Pauli,8 |
| 004054 | A | O pietas immensa dei bonitasque perennis peccatrix mulier fit regni perpetis heres gaudet quae flevit gaudendi fine carebit impetret haec miseris aeternae dona quietis | Mariae Magdalenae |
| 004055 | A | O praesul magne et sacerdos Christi gaudenti almifice supernorum choris sociate promissis tibi gregibus jugiter suffragare ut nos tecum in caelis esse mereamur | Gaudentii |
| 004056 | A | O princeps apostolorum pie pastor ovium janitor aulae caelestis tibi paret ostium cui non praevalent portarum vectes infernalium tu ligandi tu solvendi tenes pontificium solve nos et caeli nobis aperi palatium | Cathedra Petri |
| 004057 | A | O pulchra inter mulieres et gloriosa inter virgines intercede pro nostra omniumque salute apud benignum Jesum filium tuum dominum et salvatorem mundi | Luciae |
| 004058 | A | O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus | Stephani |
| 004059 | A | O quam beata urbis habitatio Ticinensis in qua gloriosi membra Syri in pace sepulta sunt cujus anima paradisum possidet aula pro commisso sibi grege exorare non cessat | Syri |
| 004059a | AV | In qua ejus florent orationes memoria ejus non derelinquetur | Syri |
| 004060 | A | O quam casta mater et virgo fecunda Maria quae sine ulla contaminatione concepit et sine dolore genuit salvatorem | Ad Processionem |
| 004061 | A | O quam casta mater quae nullam novit maculam deum portare meruit | Ad Processionem |
| 004062 | A | O quam gloriosi sunt Ticinicolae cives quibus talis ac tantus praesul est datus nam et beatum Syrum invitabant dicentes ingredere pater desiderabilis ingredere nobisque callem pande ad atria vitae ducentem aeternae | Syri |
| 004063 | A | O quam gloriosum est regnum in quo cum Christo gaudent omnes sancti amicti stolis albis sequuntur agnum quocumque ierit | Omnium Sanctorum |
| 004064 | A | O quam gloriosus est beatus Stephanus martyr et levita qui ante apostolos regna caelestia possidere meruit et ad patris dexteram filium videre | Stephani |
| 004065 | A | O quam metuendus est locus iste vere non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli | In Dedicatione Ecclesiae |
| 004066 | A | O quam multiplicibus Bartholomaee fulgens egregie miraculis qui pro Jesu nomine tanta sustinuisti pericula nos tuis semper sacris tuere precibus ut mereamur ad superam ovantes pervenire patriam | Bartholomaei |
| 004067 | A | O quam pretiosis Beneventus fulget miraculis de beatissimo dei cultore Barbato cujus plebs fulget ejus oratione ipse suis precibus ad dominum nos commendet | Barbati |
| 004068 | A | O quam pretiosis Beneventus fulget muneribus de Januario Festo et Desiderio suae sedis ornata martyribus ut pio semper patronos sentiat quos habuit pastores | Januarii et sociorum |
| 004069 | A | O quam pulchra es casta generatio cum claritate | Comm. plurimorum Virginum |
| 004069.1 | A | O quam pulchra es casta generatio cum caritate | |
| 004070 | A | O quam speciosus est beatus Mercurius de cujus passione gaudent angeli et collaudant filium dei | Mercurii |
| 004071 | A | O quam venerandus es egregie N. qui terrena contempsisti et caeli januas exsultans petisti modo victor fulges in virtute caelesti ideoque te supplices exoramus ut intercedas pro nobis ad dominum deum nostrum | Comm. unius Confessoris |
| 004071.1 | A | O quam venerandus es egregie confessor Christi qui terrena contempsisti et caeli januas exsultans petisti modo victor fulges in virtute caelesti ideoque te supplices exoramus ut intercedas pro nobis ad dominum Jesum Christum alleluia | Comm. unius Confessoris |
| 004072 | A | O quanta est res miranda cui homines non oboediunt oboedit creatura insensibilis sicut fecit siccius flumen beato Eusebio | Eusebii Romanae |
| 004073 | A | O quanta sunt caelestia angelorum gaudia de Christi resurrectione per quam humana natura in supernis sedibus reducta est ad integrum atque sanctis angelis conjuncta est alleluia | Sabbato in Albis |
| 004074 | A | O quantus luctus omnium quanta praecipue lamenta monachorum et virginum chorus quia pium est gaudere Martino et pium est flere Martinum | Martini |
| 004075 | A | O radix Jesse qui stas in signum populorum super quem continebunt reges os suum quem gentes deprecabuntur veni ad liberandum nos jam noli tardare | Antiphonae Majores |
| 004076 | A | O redundans fons caelestis misericordiae de quo beata Maria Magdalenae copiosum hausit munus indulgentiae nobis ejus festa celebrantibus adesto Christe mitis ac propitius | Mariae Magdalenae |
| 004077 | A | O regem caeli cui talia famulantur obsequia stabulo ponitur qui continet mundum jacet in praesepio et in nubibus tonat | Nativitas Domini,8 |
| 004078 | A | O rex gentium et desideratus earum lapisque angularis qui facis utraque unum veni salva hominem quem de limo formasti | Antiphonae Majores |
| 004079 | A | O rex gloriae domine virtutum qui triumphator hodie super omnes caelos ascendisti ne derelinquas nos orphanos sed mitte promissum patris in nos spiritum veritatis alleluia | Ascensio Domini |
| 004079:cs | A | Ó králi slavný (...) | Ascensio Domini |
| 004080 | A | O rex pacifice tu ante saecula nate per auream egredere portam redemptos tuos visita et eos illuc revoca unde ruerunt per culpam | Antiphonae Majores |
| 004081 | A | O sapientia quae ex ore altissimi prodisti attingens a fine usque ad finem fortiter suaviter disponensque omnia veni ad docendum nos viam prudentiae | Antiphonae Majores |
| 004082 | A | O summe artifex polique rector siderum altissime ad homines descende sedentes in tenebris et umbra mortis | Antiphonae Majores |
| 004083 | A | O Thoma Didyme per Christum quem meruisti tangere te precibus rogamus altissonis succurre nobis miseris ne damnemur cum impiis in adventu judicis | Thomae Apost. |
| 004084 | A | O venerabilis abba Dominice laudes nostras suscipe et quem nostra peccata nobis reddunt iratum tua merita reddant placatum ut tuo pio interventu tecum perfruamur aeternitatis gloria | Dominici Silensis |
| 004085 | A | O veneranda martyrum gloriosa certamina qui in suis corporibus pro Christo immania pertulerunt tormenta et ideo percipere meruerunt immarcescibilem aeternae gloriae coronam | Comm. plurimorum Martyrum |
| 004086 | A | O vera summa sempiterna trinitas pater et filius et spiritus sanctus | De Trinitate |
Pages
No search term provided.