Search chants

Displaying 4201 - 4300 of 63040
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
004431 A Quaerite primum regnum dei et justitiam ejus et haec omnia adicientur vobis alleluia Dom. 16 p. Pent.
004432 A Quam bonus Israel deus
004433 A Quam magnificata sunt opera tua domine Sabbato per annum
004434 A Quam pulchra es amica mea quam pulchra es et decora oculi tui columbarum alleluia Assumptio Mariae
004435 A Quam pulchra es amica mea suavis et decora oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet Assumptio Mariae
004436 A Quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis statura tua assimilata est palmae et ubera tua botris caput tuum ut Carmelus collum tuum sicut turris eburnea veni dilecte mi ingrediamur in agrum videamus si flores fructus parturierunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea Assumptio Mariae,8
004437 A Quam vir sanctus verbis evangelicis consolatus ad paenitentiam et conversionem cohortatur eique si credere et baptizari velit veniam et vitam aeternam pollicetur Afrae
004438 A Quamdiu in mundo sum lux sum mundi dicit dominus
004439 A Quamdiu mundi orbita volvitur beatissimi papae Gregorii venerabile meritum semper accipit incrementum Gregorii
004440 A Quando nata est virgo sacratissima tunc illuminatus est mundus stirps beata radix sancta et benedictus fructus ejus Nativitas Mariae
004441 A Quando natus est ineffabiliter ex virgine tunc impletae sunt scripturae sicut pluvia in vellus descendisti ut salvum faceres genus humanum te laudamus deus noster Octava Nat. Domini
004442 A Quando sanctus Medardus accepit transitum corporis ipsius horae momento caeli prorsus aperti sunt et ante sancti corpusculum quasi per tres horas divina luminaria astiterunt et magnum fuit mysterium Medardi
004443 A Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor in terris Annuntiatio Mariae
004444 A Quanta excolendus est reverentia sacer ille locus in quo tot pro Christo martyrum milia ferro caesa referuntur Mauritii et sociorum
004445 A Quantas habeo iniquitates et peccata ostende mihi cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tibi De Job
004446 A Quanto eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit surdos fecit audire et mutos loqui Dom. 13 p. Pent.
004447 A Quanto in caelis anima beati Othmari cum domino vel quali perfruatur honore ad sepulcrum ejus virtutes signorum frequentissime liquido declarant alleluia Othmari
004448 A Quare detraxistis sermonibus veritatis ad increpandum verba componitis et subvertere nitimini amicum vestrum Verumtamen quae cogitatis explete De Job
004449 A Quare jejunavimus et non aspexisti humiliavimus animas nostras et nescisti
004450 A Quasi cedrus exaltata es in Libano et quasi cypressus in montem Sion sancta dei genetrix Assumptio Mariae
004451 A Quasi unus ex paradisi fluminibus evangelista Joannes verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit Joannis Evang.
004451za AV Ecce puer meus quem elegi Joannis Evang.
004452 A Quem apicem attentius fugere tentans fuge latibula praeparat Gregorii
004453 A Quem catholica fide plenissime instructum moribus et virtutum gemmis ornatum omnes unice amabant et ut patrem colebant Blasii
004454 A Quem dicunt homines esse filium hominis dixit Jesus discipulis suis respondens Petrus dixit tu es Christus filius dei vivi et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam Petri, Pauli
004455 A Quem vidistis pastores dicite annuntiate nobis in terris quis apparuit natum vidimus in choro angelorum salvatorem dominum alleluia alleluia Nativitas Domini
004456 A Quemadmodum pisces nos ignorantiae ex profundo abstraxisti sophistice divina sagina verborum tuorum ad lumen o Bartholomaee melioris scientiae Transl. Bartholomaei
004457 A Qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur ejus opera quia in deo sunt facta alleluia Fer. 2 Pent.
004458 A Qui biberit aquam quam ego do dicit dominus Samaritanae fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
004459 A Qui Chananaeam suscepit et publicanum Mariam consolatus est Magdalenam Petrum quoque respexit flentem ipse per clementiam visitavit et Afram Afrae
004460 A Qui caelorum contines thronos et abyssos intueris domine rex regum montes ponderas terram palmo concludis exaudi nos domine in gemitibus nostris De Prophetis
004461 A Qui cognoscis omnia occulta a peccatis meis munda me domine tempus mihi concedas ut repaenitens plangam peccavi tibi miserere mei Pro defunctis
004462 A Qui continuo clarissimis luminibus spheram respectans magna coepit voce deum laudare Mauri
004463 A Qui cum adhuc junior bonis polleret moribus magistri coepit adjutor exsistere et ejus miraculorum cooperator esse Mauri
004464 A Qui de terra est de terra loquitur qui de caelo venit super omnes est et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium ejus nemo accepit qui autem acceperit ejus testimonium signavit quia deus verax est Octava Nat. Domini
004465 A Qui diligit me mandata mea servabit alleluia alleluia Sabbato Pent.
004466 A Qui diligitis dominum laetamini in domino et confitemini memoriae sanctitatis ejus Omnium Sanctorum
004467 A Qui dum eremum peteret Romanorum monachum obviavit cujus cum desiderium cognovisset et secretum tenuit et adjutorium impendit Benedicti
004468 A Qui enim corpori suo virginis praeparavit uterum ipse martyri suo aperire dignatus est caelum Stephani
004469 A Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam alleluia Comm. unius Martyris
004470 A Qui est ex deo verba dei audit vos non auditis quia ex deo non estis Dom. de Passione
004471 A Qui fecit in me magna potens est recordatus dominus misericordiae suae Ad Magnificat
004472 A Qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me alleluia Octava Pentecostes
004473 A Qui habitas in caelis miserere nobis
004474 A Qui habitat in adjutorio altissimi in protectione dei caeli commorabitur In Dedicatione Ecclesiae
004475 A Qui intrat per ostium in ovile ovium huic ostiarius aperit et vocem ejus audivit alleluia Fer. 3 Pent.
004476 A Qui jussu regis amputata sunt capita amborum pretiosa in conspectu domini mors sanctorum Crispini,Crispiniani
004477 A Qui major est vestrum erit minister vester quia omnis qui se exaltat humiliabitur dicit dominus
004477.1 A Qui major est vestrum erit minister vester quia omnis qui se exaltat humiliabitur dicit dominus et qui se humiliat exaltabitur Fer. 3 Hebd. 2 Quad.
004478 A Qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum alleluia Comm. unius Martyris TP
004479 A Qui me confessus fuerit coram hominibus confitebor et ego eum coram patre meo Comm. unius Martyris
004480 A Qui me dignatus est ab omni plaga curare et mamillam meam meo pectori restituere ipsum invoco deum vivum Agathae
004481 A Qui me dignatus es de stercore erigere miserere mihi servo tuo et concede mihi gratiam ad regendam plebem tuam Comm. Regum
004482 A Qui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae placita sunt ei facio semper
004483 A Qui me sanum fecit ille mihi praecepit tolle grabatum tuum et ambula in pace
004484 A Qui me segregavit ex utero matris meae Pauli
004484a AV Et vocavit per gratiam suam Pauli
004485 A Qui mihi ministrat me sequatur et ubi ego sum ibi sit et minister meus Comm. unius Martyris
004485a AV Si quis mihi ministraverit honorificabit eum pater meus qui est in caelis Laurentii
004486 A Qui non colligit mecum dispergit et qui non est mecum contra me est Dom. 3 Quadragesimae
004487 A Qui non egit dolum in lingua sua habitabit in tabernaculo dei In Dedicatione Ecclesiae
004488 A Qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam Comm. unius Martyris
004489 A Qui operatus est Petro in apostolatum operatus est et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam quae data est mihi a Christo domino Pauli
004489a AV Qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam Pauli
004490 A Qui per gradus probitate morum conscendens sacerdotii dignitate sublimatus est Othmari
004491 A Qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam in aeternam Comm. unius Martyris
004492 A Qui persequebatur justum demersisti eum domine in infernum et in ligno crucis dux justi fuisti Andreae
004493 A Qui post me venit ante me factus est cujus non sum dignus calceamenta solvere
004494 A Qui salvos facis rectos corde cujus nomen admirabile de porta mortis nos erue quia confidimus in te domine Dominica in estate
004495 A Qui se pro peccantibus dixit advenisse errabundae condoluit Afrae quam pro flore voluit Narcisso medicare Afrae
004496 A Qui sequitur me non ambulat in tenebris sed habebit lumen vitae dicit dominus Comm. unius Martyris
004497 A Qui sitit veniat et bibat et de ventre ejus fluent aquae vivae Fer. 2 de Passione
004497.1 A Si quis sitit veniat et bibat et de ventre ejus fluent aquae vivae Fer. 2 de Passione
004498 A Qui solebat in sericis procedere induviis post in abjectis vestibus servit pauper pauperibus Gregorii
004499 A Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes alleluia alleluia
004500 A Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes alleluia alleluia respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei tu solus peregrinus es in Jerusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa diebus alleluia quibus ille dixit quae et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo alleluia alleluia
004501 A Qui surgens continuo coepit rectissima pergere ac dominum voce exsultationis laudare Mauri
004502 A Qui venturus est veniet et non tardabit jam non erit timor in finibus nostris Dom. 1 Adventus
004503 A Qui verbum dei retinet corde perfecto et optimo fructum afferet in patientia Dom. Sexagesimae
004503.1 A Qui verbum dei retinent fructum afferunt in patientia Dom. Quinquagesimae
004504 A Qui verbum meum audit et credit ei qui me misit habet vitam aeternam dicit dominus
004505 A Qui vicerit faciam illum columnam meam in templo meo dicit dominus Joannis Evang.
004506 A Qui vult venire post me dicit dominus abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me Comm. unius Martyris
004507 A Quia ego tecum sum de manu pessimorum liberabo te dicit dominus
004507.1 A Quia ego tecum sum de manu pessimorum libera me domine Fer. 4 Maj. Hebd.
004508 A Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei
004509 A Quia fecit mihi dominus magna quia potens est
004510 A Quia fecit mihi dominus magna qui potens est et sanctum nomen ejus
004511 A Quia mirabilia fecit dominus Sabbato per annum
004512 A Quia respexit deus humilitatem meam beatam me dicent omnes generationes Ad Magnificat
004513 A Quia vidisti me Thoma credidisti beati qui non viderunt et crediderunt alleluia Thomae Apost.
004514 A Quibus haec orantibus exsiliens gutta plumbi ferventis in oculum Rictiovari gravi dolore crucians excaecavit afflictum Crispini,Crispiniani
004515 A Quibus ille dixit quae et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo alleluia alleluia
004516 A Quicumque ab eo visitatus est aegre sanus effectus est qui tristis advenit gaudens abscessit nulli umquam abfuit omnibus profuit Clementis
004517 A Quicumque in pericula vel infirmitates varias inciderint et nomen servi tui Blasii creduliter invocaverint domine deus noster suscipe clementer oracula illorum et solitum adjutorium tuum in quibuscumque necessitatibus petierint gaudentes experiantur Blasii
004518 A Quid agis saevissime in alio elemento facis martyrem nostrum esse gloriosum Vincentii
004519 A Quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur alleluia Dom. 3 p. Pascha
004520 A Quid est quod loqueris soror manere cellam non valeo sed valedicens revertar ad caenobium Scholasticae
004521 A Quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse alleluia Dom. 1 p. Epiphaniam
004522 A Quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem fodere non valeo mendicare erubesco scio quid faciam ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas Dom. 10 p. Pent.

Pages