Search chants
Displaying 1301 - 1350 of 61119
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| 002044 | A | Cum venerit paraclitus spiritus dicit dominus Jesus discipulis suis suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis on sicut mundus dat ego do vobis sicut promisi flammeum de caelis spiritum misi et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt praedicare in nomine domini alleluia | Ad Processionem |
| 002044a | AV | Paraclitum ignis in specie misit illis et mox corda eorum facta sunt flammatia linguae vero cunctarum sermones ediderunt linguarum | Dom. Pentecostes |
| 002045 | A | Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces | Blasii |
| 002046 | A | Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris tunc erumpet quasi mane lumen tuum et anteibit faciem tuam justitia tua | |
| 002047 | A | Cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius orietur et anteibit faciem tuam justitia tua et gloria domini colliget te | Ad Completorium |
| 002048 | A | Cum videritis abominationem desolationis quae dicta est a Daniele propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat | Dom. 24 p. Pent. |
| 002049 | A | Cum vidissent turbae signum quod fecerat Jesus dicebant vere hic est propheta qui venturus est in mundum | Dom. 4 Quadragesimae |
| 002050 | A | Cum vidisset beatus Silvester se a militibus conventum conversus ad discipulos suos dixit eis ecce adest tempus quod nos lectio docuit operum nostrorum assignet affectus | Silvestri |
| 002051 | A | Cum vidisset Jesus fidem illorum dixit paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam quia fides tua te salvum fecit alleluia | Dom. 20 p. Pent. |
| 002052 | A | Cum vidisset Jesus turbas ascendit in montem et cum sedisset aperiens os suum docebat eos dicens beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum | Comm. plurimorum Martyrum |
| 002053 | A | Cum vidisset proconsul sanctum domini nimio furore arreptus gravissimam jubet subire sententiam | Cucuphatis |
| 002054 | A | Cum vir beatissimus urbi Ticinensi appropinquaret Syrus populus ei obviam acclamabat dicens ingredere ingredere desiderabilis pater revoca errantes doce imperitos libera quos captivos crudelissimus detinet hostis | Syri |
| 002054a | AV | Hora igitur eadem quique tetigerunt eum infirmi sanati sunt | Syri |
| 002055 | A | Cum vocatus fueris ad nuptias recumbe in novissimo loco ut dicat tibi qui te invitavit amice ascende superius et erit tibi gloria coram simul discumbentibus alleluia | Dom. 18 p. Pent. |
| 002055.1 | A | Cum invitatus fueris ad nuptias recumbe in novissimo loco ut dicat tibi qui te invitavit amice ascende superius et erit tibi gloria coram simul discumbentibus dicit dominus | Dom. 18 p. Pent. |
| 002056 | A | Cumque ascendisset Judas de lacu perrexit ad locum ubi jacebat sancta crux alleluia | Inventio Crucis |
| 002057 | A | Cumque beatus Germanus in omnibus Christi mandatis ambularet circumquaque regiones vel urbes exhortationis gratis perlustrabat | Germani Parisien. |
| 002058 | A | Cumque bonae indolis vir caro nutriretur affectu magno virtutum crevit augmento et studiose divitias epotavit scripturas | Galli |
| 002059 | A | Cumque dulcem sanae doctrinae saporem praegustasset Afra puellas suas allocuta promptas eas ad viam vitae pedisequas invenit | Afrae |
| 002060 | A | Cumque esset in laicali ordine positus pleniter sacris paginis fuit edoctus | Prosperi |
| 002061 | A | Cumque impiissimus Quintianus mamillas beatae Agathae torqueri juberet at illa cum ingenti gaudio exclamavit et dixit o impie crudelis et dire tyranne non es confusus amputare in femina quod ipse in matre suxisti | Agathae |
| 002062 | A | Cumque in specu posito submitti panem diabolus conspiceret jactavit lapidem et tintinnabulum fregit | Benedicti |
| 002063 | A | Cumque intuerentur in caelum euntem illum dixerunt alleluia | Ascensio Domini |
| 002063.1 | A | Cumque intuerentur in caelum euntem illum ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis alleluia | Ascensio Domini |
| 002064 | A | Cumque isset peregre sed nesciente sed domino ducente Emiliam pervenit ubi gratanter receptus sacratus est episcopus | Prosperi |
| 002065 | A | Cumque martyr duceretur ut ignibus combureretur expansis manibus et oculis caelo intentis suppliciter orabat dicens domine qui ut ipse dixisti non justos sed peccatores vocare venisti propter ingenitam tibi clementiam suscipe meam modo paenitentiam ut per ignem hunc temporalem evadere merear poenam aeternalem | Afrae |
| 002066 | A | Cumque missi ad sanctam legionem venissent strinxerunt in sanctos martyres crudeles impium ferrum | Mauritii et sociorum |
| 002067 | A | Cumque navi sanctum corpus imposuissent tempestas quae toto saevivit pelago nulli eis fuit impedimento | Othmari |
| 002068 | A | Cumque noctis excubias divina laude continuat tremor Afram occupat admirantem quid velit quod eam talis hospes adiit | Afrae |
| 002069 | A | Cumque pervenissent ad loca municipii quae Augusta veremandorum nuncupatur | Quintini |
| 002070 | A | Cumque Porphyrius papiam introisset audito quod vir dei missarum sollemnia celebraret furens ad eum affligendo festinavit | Yventii |
| 002071 | A | Cumque sancta membra beati Medardi tumulo conderentur caelum apertum est et duae columbae visae sunt descendisse quasi nubes et de ore ejus egressa est columba candida sicut nix | Medardi |
| 002072 | A | Cumque sanctus domini gravissime torqueretur voce magna clamavit tu nosti deus omnipotens quia haec supplicia pro tuo sancto nomine libentissime sustineo | Cucuphatis |
| 002073 | A | Cumque sibi conspicerent illicita non licere et assueta relinquere conati sunt ejus mortem tractare | Benedicti |
| 002074 | A | Cumque stetisset ante illum mox ei virtute divina sanitatem indulsit | Mauri |
| 002075 | A | Cumque tempus opportunum fuisset nactus Narcissus instanter evellit spinas et fecundis semen inserit arvis | Afrae |
| 002076 | A | Cumque vidisset ventum validum venientem timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens domine salvum me fac | Petri, Pauli |
| 002077 | A | Cumque vir domini Syrus Veronam pervenisset quaedam matrona nobilis sacris ejus pedibus provoluta clamabat domine pater sancte redde mihi unicum filium defunctum et credam dominum salutis quem praedicas deum esse verum | Syri |
| 002077a | AV | Orante illico eo puer surrexit et illa ut pollicita est credidit | Syri |
| 002078 | A | Cunctis annitentibus laetantibusque populis beatus Germanus pontifex eligitur | Germani Capuanae |
| 002079 | A | Cunctis diebus vitae nostrae salvos nos fac domine | |
| 002080 | A | Cunctorum dominus sit in aeternum benedictus qui pietate sua de noctis valle profunda transtulit in regnum caelesti lumine plenum quam sibi per veniam sacraverat ante Mariam | Mariae Magdalenae |
| 002081 | A | Currebant duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum alleluia | Sabbato in Albis |
| 002082 | A | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem | |
| 002082a | AV | Domine clamavi ad te * | Fer. 5 in Cena Dom. |
| 002083 | A | Custodiebant testimonia ejus et praecepta ejus alleluia | Comm. Apostolorum |
| 002084 | A | Custodit dominus animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberavit eos lux orta est justis et rectis corde laetitia alleluia | In Letaniis |
| 002085 | A | Custodit dominus omnes diligentes se | Sabbato per annum |
| 002086 | A | Custodivit eum dominus ab inimicis et a seductoribus tutavit eum | Comm. unius Martyris |
| 002087 | A | Da mercedem domine sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur |
Pages
No search term provided.